Monday 8 December 2008

On Formal Distinction/2 - William of Alnwick

Dear everyone,
The post of today is brief. Burocracy and VISA are making me busy and upset.
Therefore, today we have only a full text.
This is a Quaestio disputed by William of Alnwick on the formal distinction, a passionate defense of Duns Scotus' position on the same topic.

Here, there is the text:


QUAESTIO I


Utrum ad aliqua non esse eadem formaliter sequatur ista esse formaliter distinta, et intellegitur quaestio supposta constantia subiecti manente.


Et arguebatur quod sic.


1. Idem et diversum circa quodlibet ens sunt immediate opposita, cum sint primae differentiae entis, ex X Metaph. ; igitur ad negationem unius istorum de aliquo ente, sequitur affirmatio alterius de eodem, alioquin non essent immediate opposita; igitur sequitur: si hoc non est formaliter idem alteri, et est formaliter res aliqua; igitur est distinctum ab illo formaliter.


Contra

a. Ad quod non sequitut consequens, ad idem non sequitur antecedens, ut patet ex opposito. Sed sequitur: ista sunt distincta formaliter, ergo habent distinctas formalitates, sicut sequitur: ista sunt distincta realiter, ergo habent distinctas realitates, sed non sequitur: ista non sunt idem formalitater, ergo habent distincta formalitates, quia plus ponitur per cinsequens quam per antecedens. Igitur non sequitur: ista non sunt idem formalitater, igitur sunt distincta formaliter.


Solutio

Ista quaestio, licet videatur logicalis, communis tamen est tam materiae theologicae quam metaphysicae, quam etiamphilosophicae, et ideo circa eius solutionem sic procedam:primo distinguam consequens secundum duplicem eius sensum; secundo inquiram an consequens secundum aliquem istorum sensuum sequatur ex antecedente; terbio vero movebo quasdam obiectiones solvendas.

I. – Quantum ad primum articulum, ut brevius loquamur, loco antecedenti et consequentis ponantur termini generales, et sit antecedens: A, non est formaliter B, sive A non est idem formaliter ipsi B, et sit consequens: A et B distinguuntur formaliter.
Dico tunc quod istud consequens potest habere duplicem intellectum, nam consequens est distinguendum secundum quod potest esse formalitas distinctionis et distinctio formalitatis. Primo modo adverbium formaliter est determinatio praecedens modum distinctionis, secondo modo est sequens nomen distinctum. Secundumprimum intellectum,istud consequens: A est formaliter distinctum a B, includit istam: A est formaliter non idem B. Penes secundum intellectum, istud consequens: A est formaliter distinctum a B, includit istam: A est non idem formaliter B. Ista distinctio patet in simili. Si enim dicam: Sortes potest currere et non currere, haec est distinguendo prout est simultas potentiae, et sic vera est, quia in Sorte simul est potentia ad currendum et ad non currendum. Prout tamen denotatur potentia simultatis, sic est falsa, quia in Sorte non est potentia ad currendum et non currendum simul, quia in nullo est potentia ad contradictoria simul inhaerentia. In aliquibus tamen est simul potentia ad contradictoria successive inhaerentia, prout dicit Philosophus, IX Metaph., quod potentia passiva est in potentia contradictionis. Sic in isto consequente: A et B sunt distincta formaliter, potest esse formalitas distinctionis sub isto ordine: A est formaliter distinctum ab ipso B, vel potest esse distinctio formalitatis sub isto ordine: A est distinctum formaliter a B.
II. – Nunc secondo videndum est si praedictum consequens, secundum aliquem praedictorum sensuum, sequatur ex antecedente, et dicto quod consequens secundum primum sensum, prout determinatio adveerbialis formaliter praecedit terminum distinctionis, non sequitur idem B; igitur A est formaliter distinctum a B.


A. – [Probatio per rationes]

a. Et hoc probo, quia licet alterum oppositorum, vel magis contradictorum, dicatur de quolibet, non tamen oportet alterum oppositorum contradictoriorum, nec aliorum, dici de quolibet per se, nec cum reduplicaTione, nec formaliter: non per se, quia non est universaliter verum quod alterum oppositorum est de formali intellectu cuiuslibet, nec oportet alterum oppositorum esse passionem cuiuslibet, quod patet in contradictorie oppositis quorum non est medium secundum se; licet enim homo vel non homo dicatur absolute de quolibet, non tamen alterum illorum dicitur de quolibet per se, haec enim est falsa: homo per se est logicus, quia tunc non posset non esse logicus; quae enim per se insunt, de necessitate insunt, I Post. .Haec etiam est falsa: homo per se non est logicus, sive homo per se est non logicus, quia tunc non posset esse logicus. Igitur non sequitur: homo non est per se logicus, igitur homo per se non est logicus, sive per se est non logicus, quia quando duae propositiones sunt simul falsae, ex negatione unius istarum non sequitur aliam esse veram. Tunc arguo sic: ad quod non sequitur consequens, ad idem non sequitur antecedens, sicut ad quod non sequitur animal, ad idem non sequitur homo; sed sequitur: homo est per se distinctus a logico, igitur homo est per se non idem logico; sed istud consequens: homo est per se non logicus, sive non idem logico, non sequitur ad istam: homo non est per se logicus, ut probatum est; igitur nec ad eamdem sequitur istud antecedens: Homo est per se distinctus a logico, nec igitur sequitur: homo non est per se logicus, ergo homo est per se distinctus a logico, et eadem ratione non sequitur: homo non est formaliter logicus, igitur homo est formaliter distinctus a logico, cum ‘per se’ et ‘formaliter’ utrobique uniformiter determinent compositionem.
Confirmo istud, quia idem et diversum non sunt magis transcendentia, nec magis immediate opposita, quam idem et non idem, sive logicum et non logicum. Si igitur non oportet logicum vel non logicum dici per de de homine, ut probatum est, nec modo oportebit idem logico vel distinctum a logico per se dici homine.Si igitur non sequitur: homo non est logicus, ergo homo per se non est logicus, ut probatum est, sic non sequitur: homo non est per se logicus, igitur homo per se distinguitur a logico. Hoc idem patet de contrarie oppositis, quorum non valet alterum praedicari de quolibet, haec enim est falsa: lignum est per se calidum, et similiter haec: lignum est per se frigidum: unde non sequitur: lignum non est per se frigidum, ergo est per se calidum. Eodem modo non oportet alterum oppositorum dici de quolibet cum nota reduplicationis, haec enim consequentia est falsa: superficies non in quantum superficies est alba, igitur superficies in quantum superficies non est alba.
Eodem modo in proposito, quia quod convenit alici formaliter, convenit ei cum nota reduplicationis. Eodem modo, licet alterum contradictorium dicatur de quolibet, non tamen formaliter; haec enim est falsa: album est formaliter homo, et similiter ista: album est formaliter non homo, cum non sit praedicatio secundum se, quia non subicitur quod natumest subici, ex I Post. Econverso tamen homo est formaliter albus, cum sit praedicatio secundum se, licet non sit praedicatio per se; subicitur enimquod natum est subici, et praedicatur quod natum est praedicari. Non ergo alterum contradictorium praedicatur de quolibet. Igitur non swquitur: A non est formaliter B, ergo A formaliter distinguitur a B, et haec ratio exprimit causam quare ista consequentia non est bona, quia licet alterum oppositorum dicatur de quolibet, non tamen formaliter et per se, aut cum reduplicazione. Praedicta autem ratio non habet evidentiam ad probandum principalem consequentiam non valere, quia istud consequens: A per se non est idem B, sequitur ex isto antecedente: A per se distinguitur a B, non autem ex isto antecedente: A distinguitur per se B, quia ista: A distinguitur per se a B, infert istam: A non est idem per se ipsi B, et non istam: A per se non est idem B, ut patet resolvendo distinctum in non idem.
b. Probo tamen, iuxta praedictam viam, quod consequentia principalis non sit vera preponendo in conseguente hanc determinationem ‘formaliter’ termino distinctionis, quia non sequitur, ut probabo: A non est per se idem B,igitur A distinguitur per se a B; igitur nec sequitur: A non est formaliter idem B, ergo A fomaliter distinguitur a B. Consequentia ista patet, scilicet quod si prima consequentia non valet, secunda similiter non valebit, quia ‘per se’ et ‘formaliter’ vel sunt idem, vel consequuntur se. Igitur, si uniformiter addantur utrobique, et consequentia non teneat cum uno illorum, nec tenebit cum alio. Quod autem prima consequentia non valeat, probo in terminis specialibus, quia non sequitur: deitas non est per se paternitas, primo modo dicendi per se, igitur distinguitur deitas per se apaternitate. Antecedens enim est verum, quia paternitas non est de formali ratione deitatis, tunc enim essentia non esset essentia, si essentialiter esset relativo ad aliud se habeans. Consequens autem est falsum, quia quae distinguuntur per se, distinguuntur simpliciter et perfecte, in Deo autem essentia et relativo non distinguuntur simpliciter et per perfectam distinctionem, quia non identitas simpliciter complet simpliciter perfectam distinctionem; in Deo autem falsum est quod essentia et relativo non sint simpliciter idem, quia sunt una res semplicissima simpliciter; igitur essentia et relativo non distinguuntur simpliciter et per se, accipiendo uniformiter sicut accipiebatur in antecedente.
c. Item, terbio, probo quod, sive ly ‘formaliter’ praeponatur, sive postponatur suo determinabili in conseguente, quod consequentia non sit bona: illa consequentia non est bona in qua plus ponitur per consequens quam per antecedens, quia quidquid ponitur consequens, ponitur per antecedens, licet non e converso; sed per istam: A non est formaliter B, negatur modus formalitatis; in ista autem: A est formaliter distinctum a B, affirmatur modus formalitatis, qui non affirmatur in antecedente, etiam si cum illo antecedente ponatur con stantia utriusque extremi. Non igitur sequitur: A non est formaliter B, et A est et B est, igitur A formaliter distinguitur a B: sequitur tamen: A non est B, et A est et B est, igitur A distinguitur a B, quia in absoluta negatione identitatis aliquorum, cum con stantia eorum in essendo, includitur distinctio eorumdem; sed cum dico: A non est formaliter B, non est negatio identitatis absolute, sed tantum modi identitatis; ideo non sequitur: A non est formaliter B, et A est et B est, igitur A formaliter distinguitur a B, nec etiam sequitur preponendo ly ‘formaliter’ suo determinabili.
Ad istam rationem potest dici quod, licet praedictum consequens in quo ly ‘formaliter’ praeponitur non sequatur ex antecedentr, quia in antecedente negatur modus foralitatis quiin conseguente affirmatur, quando praeponitur suo determinabili; tamen consequens sequitur ex antecedente, si in conseguente postponitur ly ‘formaliter’ termino distinctionis, quia negatio inclusa in illo determinabili quod est distinctum negat modum formalitatis, quia sequitur: A est distinctum formaliter a B, igitur A non est idem formaliter B. Haec ratio confirmatur, quia sequitur: homo differì ab equo, ergo differì ab isto equo; quod non esset verum, nisi negatio inclusa in verbo differendi negaret terminum sequentem; non sic autem sequitur si terminus postponatur verbo differendi, quia non sequitur: Sortes ab homine differì, ergo ab isto homine, et ideo multum refert praeponere et postponere terminum verbo differendi aut distinguendi, et ideo superius distinxi consequens, eo quod ly ‘formaliter’ potest preponi aut posponi verbo distictionis.
Contra probatur quod in ista: A est distinctum formaliter a B, negatio inclusa in termino distinctionis non negat modum importatum per ly ‘formaliter’, licet neget terminum praedddicatum sequentem, quia si aliqua, quorum unum non est actualiter, sunt idem possibiliter, ita quod unum possit esse alterum, ut homo et album, tunc haec est vera: homo distinguitur actualiter ab albo, et per consequens homo distinguitur possibiliter ab albo. Si tamen negatio inclusa in verbo distinguendi negaret modum possibilitatis, propositio esset falsa, quia signaret quod homo non esset idem possibiliter albo, ita quod homo non posset esse albus, quod falsum est. Haec etiam est falsa: Deus distinguitur actualiter a lapide: si tamen negatio inclusa in verbo disatinguendi negaret determinationem actualiter, esset vera, quia Deus non est idem actualiter lapidi; non igitur negatio inclusa in verbo distintivo negat modum determinantem ipsum determinabile; determinabile enim non negat determinationem, nec e converso.Unde haec est vera: homo est distinctum animal ab equo, in qua negatio inclusa in termino distintivo non negat animal, sic enim esset falsa, sed negat equum praedicatum, et eodem modo sequitur cum modo formalitatis: hoc distinguitur formaliter ab homine, igitur distinguitur formaliter ab isto homine, et ideo oportet dicere quod de virtute sermonis negatio inclusa in alietate non distinguit nisi tantum ratione alietatis, quia non attingit nisi formam secundum quam notatur, alietas aut distincio; unde in ista: homo distinguitur formaliter ab equo, negatio inclusa in distinctione negat solum equum terminum istius distinctionis, non autem ly ‘formaliter’ quod est modus distinctionis, quia distinctio non negat modum proprium sed terminum.
d. Item, quarta ratione, probo quod consequentia principalis non sit bona, sive ly ‘formaliter’ praeponatur sive postponatur suo determinabili, quia per illam negativam, cum con stantia subiecti, distinctio non ponitur per quam identitas non negatur; sed per istam: A non est formaliter B, non negatur identitas ipsius A ad B, sed tantum modus identitatis, sicut in ista: Sortes non necessario currit, non negatur cursus a Sorte, immo stat quod velocissime currat, et tamen quod non necessario currat: unde solum modus necessitatis currendi negatur. Sic etiam cum hoc quod A non est formaliter B, stat quod A sunt idem simpliciter ex natura rei; unde non sequitur: sunt unum simpliciter, igitur sunt unum formaliter, et ideo oppositum consequentis stat cum antecedente: igitur per istam negativam: A non est formaliter B, non ponitur distinctio ipsius A ad B. Sed per istud consequens: A formaliter distinguitur a B, ponitur absolute distinctio inter A et B, quia Ly ‘formaliter’ non est determinatio diminuens nec distrahens; sicutn enim sequitur: sunt formaliter idem, igitur sunt idem, ita sequitur: sunt formaliter distincta, igitur sunt distincta; ergo per istam: A non est formaliter B, non ponitur quod A formaliter distinguatur a B, licet ponatur in antecedente con stantia subiecti.
Ad maiorem huius rationis potest responderi quod verum est quod per istam negativam distinctio simpliciter non ponitur per quam identitas non negatur. Modo potest dici quod in ista: A formaliter distinguitur a B, non ponitur distinctio simpliciter, sed tantum distinctio secundum quid, quia haec determinatio ‘formaliter’ videtur esse determinatio diminuens a distinctione, sicut et haec additio ‘non idem formaliter’ diminuit a non identitate, ita quod, sicut non sequitur: sunt non eadem formaliter, igitur sunt non eadem, sed est fallacia secundum quid et simpliciter, ita non sequitur: sunt distinctia formaliter, igitur sunt distinctia, sed videtur esse consimilis defectus.
a). Sed contra: illa determinatio non diminuit ab aliquo, quae determinat ipsum ad suam completam et propriam rationem; sed hoc quod dico ‘formaliter’ additum alici, ut identitati vel alicui alteri, determinat ipsum ad propriam rationem; igitur non diminuit ab ipso.
b). Item secondo, ad idem contra eamdem rationem: si aliquid natum est determinare utrumque contrariorum, et diminuita b uno illorum, consimiliter diminuet ab alio. Exemplum: hoc quod dico ‘secundum dentes’ potest determinare album et nigrum, et ideo sicut diminuit ab esse albo, ita diminuita b esse nigrio; sicut enim non sequtur: hoc animal est album secundum dentes, ergo est album, ita non sequitur: est nigrum secundum dentes, igitur est nigrum.Sed hoc dico ‘formaliter’ potest determinare identitatem et distinctionem: igitur si diminuit a distinctione, diminuet ab identitate, quod falsum est.
c). Item, tertio, sic contra eamdem responsionem: hoc ispum ‘formaliter’ includit perseitatem pprimi modi aut secondi, et precipue primi modi, quia illud quod est formaliter idem alicui est de per se intellectu eius, et tale convenit ei per se et converso; sed ipsum ‘per se’ non diminuit a distinctione; igitur nec ipsum ‘formaliter’ diminuet a distinctione.
d). Item, quarto, contra eamdem responsionem arguo sic: si A distinguitur formaliter a B, igitur distinguitur actualiter a B, tum quia unumquodque est actualiter tale, quod est formaliter tale, tum quia ipsum A, (e. g.) sit deitas, erit tantum actus purus, et per consequens a quocumque distinguitur, actualiter distinguitur; sed hoc quod dico actualiter non diminuit a distinctione, sed ipsam perficit. Sequitur enim: hoc actualiter distinguitur ab illo, igitur distinguitur ab illo; ergo nec ipsum ‘formaliter’ diminuet a distinctione.
e). Item, quinto, contra eamdem responsionem sic: sequitur: A est formaliter distinctam a B, ergo A est formaliter non idem B, quia distinctum includit non idem; si ergo est formaliter distinctum, est formaliter non idem; sed negatio libera negat universaliter terminum sequentem; igitur sequitur: A est formaliter non idem B, ergo A est formaliter nulla identitate idem ipsi B; sed esse formaliter nulla identitate idem alteri, est esse simpliciter distinctum ab illo; igitur sequitur: A est formaliter distinctum a B, ergo A est simpliciter distinctum a B; non igitur ipsum ‘formaliter’ diminuit a distinctione, sed ipsam ponit simpliciter.
f). Ad illud autem quod accipitur in responsione pro ratione, quod non esse idem formaliter diminuit a non identitate, respondeo quod hoc non est ratione eius quod est ‘formaliter’, immo ipsum ‘formaliter’ a constituit aliqua in perfecto modo identitatis, sed hoc est ratione negationis, quia ad negationem modi identitatis inter aliqua, non sequitur negatio identitatis inter illa, quia non sequitur: non sunti sto modo idem, igitur non sunt idem.


B. – [Probatio per Avicennam].


a. Item, principale propositum ostendo per Avicennam, V Metaph., c. 1, ubi,inter omnes philosophos magis metaphysice et intrinsece loquens de quidditate rei, docet quod de equinitate cum reduplicazione non dicitur alterumoppositorum, dicit enim sic quod equinitas non est aliquid nisi equinitas tantum, quia ex se, nec est unum, nec multa, et per conswquens non sequitur: equinitas non est multa, igitur equinitas ex se est una.
b.Item, dicit quod ex se, nec est existens in sensibilibus, nec in anima; igitur non sequitur: equinitas non est ex se in sensibilibus, igitur est in anima, quamvis, ut dicit postea, impossibile est quin sit aliquod eorum. Constat autem quod unum et multa,esse in effectu, esse in anima, esse in actu et esse in potentia, dividunt unumquodque ens, sicut idem et distinctum; ergo non sequitur: equinitas non est ex se eadem alteri,igitur est ex se distincta ab alio, et ita non sequitur, cum nota formalitatis, quia luud quod convenit alicui ex se, convenit sibi formaliter.
c. Item, Avicenna dicit ibidem sic: cum proposuerimus ipsam humanitatem, secundum quod humanitas, et interrogaverint nos secundum aliquod contrariorum, dicentes quod aut est unum, aut multa, non erit necesse rispondere aliquod eorum; opsa enim humanitas, ex hoc quod humanitas, est quoddam praeter aliquod illorum, in cuius definittione non accipitur nisi humanitas tantum; igitur humanitas, secundum quod humanitas, non est una, nec multa, nec per consequns sequitur: humanitas non secundum quod humanitas est una, igitur humanitas est multa secundum quod humanitas; unum utemet multa includunt idem et distinctum et converso.
d. Item, Avicenna, ubi prius, dicit sic: de humanitate, secundumquod humaniyas, utraeque partes quaestionis removentur, et tunc non oportebit esse unum vel multa, nec eamdem, nec aliud; igitur, secundum ipsum, si quis quaerat utrum humanitas, secundum quod humanitas, est eadem aut aliud, utraeque partes quaestonis removentur, et per consequens non sequitur: humanitas, non secundum quod humanitas, est eadem alteri, igitur, secundum quod humanitas, est distincta ab altero; et eodem modo non sequitur cum nota formalitatis, quia ad negationem alicuius de aliquo sub aliquo modo non sequitur affirmatio sui oppositi sub eodem modo.
e. Item, quantum ad contradictoria, dicit Avicenna, ubi prius, si quis interrogaverit nos de equinitate, secundum contradictionem, scilicet an equinitas, secundum quod equinitas, sit aliquid vel non, non est respondendum nisi secundum negationem, quiaequinitas non secundum quod equinitas est, quia tunc non posset non esse, nec equinitas secundum quod equinitas [non est], quia sic non posset esse, quamvis equinitas non sit secundum esse quidditativumnisi dum est in effectu in singularibus, esse tamen in effectu est esse extra rationem formalem quidditatis.
Ex praedictis patet quod non oportet alterum contrariorum transcedentiam, nec alterum contradictorium, dici de quolibet cum nota formalitatis aut reduplicationis, et per consequens ad neationem alicuius de aliquo cum modo formalitatis, non sequitur affirmatio oppositi contrarie vel contradictorie de eodem; non igitur sequitur: A non est formaliter B, igitur A formaliter distinguitur a B. Nec tamen propter praedicta concedit, nec nos cum eo, quod contradictoria possint simul esse vera aut simul falsa. Unde Avicenna, ubi supra, dicit: dicemus nos non respondisse quod ipsa, ex hoc quod humanitas, non est, sed quod non, ex hoc quod humanitas, non est: nec humanitas, ex hoc quod humanitas, est, et subdit: iam nota est in logica horum differentia, et est notabile quod Avicenna in materia de quidditatibus, quando loquiturde eis pure metaphysice sub ultimata absractione, volens docere quae sunt extra formalem rationem quidditatis rei, cactus est uti terminis logicalibus, in quibus ponuntur modi perseitatis, exseitatis, pro ex se, quia per tales propositiones cognoscitur quid est extra quidditatem rei, et quid non. Nunc autem redeo ad propositum principale, probando per exempla quod praedicta consequentia non sit bona.


C. – [Probatio per exempla].

a. Primumexplum est metaphyscum, d ente et sua pasione; impossibile est enim quod subiectum et sua passio sint idem formaliter, sola ratione differentia, quia tunc idem formaliter cum se ipso posset demonstrari d se ipso, nam inter idem et seipsum formaliter potest esse differentia secundum rationem, quia intellectus poteste o uti ut duobus, ut patet in relazione identitatis secundum rationem specialem, impossibile est autem quod idem omnibus modis demonstretur de se ipso; quaerere enim quare homo est homo, nihil est quaerere, ex VII Metaph. Item, passio praedicatur de subiecto per se secundo modo;idem autem formaliter cum aliquo non praedicatur de illo secondo modo, sed primo modo; igitur passio non est idem formaliter cum subiecto, ens igitur et unum, quod est passio entis, non sunt unum formaliter, sicut etiam supra patet perAvicennam, alioquinnon magis esset unum passio entis quam econverso, si essent omnibus modis idem ex natura rei; nonn enimsequitur: ens non est formaliter unitas, et ens est et unum est, igitur ens est distinctum formaliter ab unitate.
b. Secundum exemplum est de Deo, quia non sequitur: Deus non est idem actualiter lapidi, igitur Deus distinguitur actualiter a lapide, quia antecedens est verum et consequens falsum. Similiter si essent duae substantiae separatae ab omni accidente, una illarum non esset actualiter eadem alteri, nec tamen sequeretur quod una distingueretur actualiter ab alia; ergo ad negationem modi identitatis non sequitur distinctio sub tali modo; non igitur sequitur: A non est formaliter B, igitur A distinguitur formaliter a B.
c. Tertium exemplum est logicale, non enim sequitur: Sortes non est necessario logicus, ergo Sortes est distinctus necessario a logico, quia sequeretur sic quod Sortes esset necessario non logicus, quod falsum est, quia nullum praedicatum pure negativum convenit alicui positivo essentialiter, quia negatio non est de essentia alicuius positivi, et hoc ideo est quia ad nagationem modi compositionis, non sequitur modus negationis, propter quod non sequitur: A non est formaliter B, igitur A distinguitur formaliter a B; nec etiam sequitur quod A sit formaliter non idem B, ut multipliciter ostensum est. Haec videtur esse intentio Subtilis Doctoris, scilicet Ioannis Dons, distinctione nacque secunda, primi Libri, q. 4, in Ordinatione Oxoniensi, quaerit sic: nonne sequitur A et B non sunt formaliter idem, igitur sunt formaliterdistincta, respondet quod non sequitur, quia modus formalitatis in antecedente negatur et in conseguente affirmatur. Haec est sua responsio brevis,quam repuo veram propter praedicta.


III. – Contra praedicta arguo sic. Primo:
1. Sequitur: si A non est idem realiter B, igitur A realiter distinguitur a B, et similiter cum omnibus modis identitatis quos ponit Phylosophus, V Metaph., puta si hoc non est illi idem genere, igitur est distinctum genere, si non idem specie, igitur est distinctum specie, et si non idem numero, igitur est distinctum numero, et sic de aliis modis, et etiam in divinis sequitur: si Pater et Filius non sunt idem personaliter, igitur sunt distinti personaliter; igitur similiter sequitur: A et B non sunt idem formaliter, igitur distinguunturformaliter.
2. Item, secundo, sic: sequitur: A non est idem B, et A est B est, igitur A distinguitur a B, igitur sequitur:A non est formaliter B, et A est et B est, igitur A distinguitur formaliter a B. Probativo, quia si prima consequentia tenet, secunda valebit, quia sicut se habet negatio identitatis absolutaae ad absolutam distinctionem, sic se habet negatio identitatis formalis ad distinctionem formalem; si igitur ad negationem identitatis absolutae cum con stantia extremorum sequatur distinctio formalis eorumdem, igitur sequitur: A non est formaliter B, igitur distinguitur formaliter a b.
3. Item, terbio, sic: propositio negativa in qua negatur positivum de positivo non est vera, nisi propter aliquam distinctionem predicati a subiecto, quia si nulla sit distinctio predicati a subiecto, nullo modo potest praedicatum vere negari a subiecto; igitur si haec negativa est vera: A non est formaliter B, oportet quod A et B aliqua distinctione distinguantur. Ista distinctio non est ex parte intellectu, quia esset etsi intellectus non consideraret, igitur est illi ex natura rei; sed minima distinctio ex natura rei est formalis; igitur A et B distinguuntur formaliter. Confirmatur ratio: veritas propositionis negativae praesupponit veritatem alicuius affirmativae: omni enim negativa est aliqua affermativa prior; igitur veritas huiusmodi: A non est formaliter B, capit veritatem ex aliqua affermativa, quae non potest esse aliqua alia de eisdem extremis quamista: A formaliter distinguitur a B.
4. Item, quarto, sic: si A non est formaliter B, A non est formaliter eadem res cum B, quia tunc esset formaliter B, et A est formaliter aliqua res, igitur est formaliter alia res B, igitur distinguitur formaliter a B: igitur a primo ad ultimum sequitur: A non est formaliter B, igitur distinguitur formaliter a B, vel preponendo ly ‘formaliter’.
5. Item, quinto, sic:quaecumque non sunt eadem, si sint eo modoquo non sunt eadem, sunt distincta, igitur si A et B non sunt eadem, sunt distincta; igitur si A et B non sunt formaliter eadem, et sunt, igitur isto modo, quo non sunt eadem, scilicet formaliter, sunt distincta formaliter; igitur A et B sunt distincta formaliter, quia isto modo non sunt eadem, sequitur igitur: A non est formaliter B, igitur distinguitur formaliter a B:
1. Ad primum, cum arguitur: A non est realiter B, igitur distinguitur realiter a B, respondeo quod aliquando idem et diversum accepta cum aliqua determinatione dividunt quodcumque ens comparatum alteri,et tunc ad negationem unius de aliquo sub tali modo, sequitur affirmatio alterius de eodem sub eadem determinatione, et haec genera metaphysicae, eo quod idemet diversum cum tali determinatione dividunt immediate ens, et ideo quia omne ens comparatum alteri aut est idem raliter ei, aut diversum, sequitur quod A non est realiter idem B, igitur distinguitur realiter a B, vel sic, quia omne ens creatum comparatum alteri, aut est idem genere, aut diversum genere, ideo sequitur de quolibet creato: hoc non est idem genere illi, igitur est distinctum genere ab illo; aliquando autem idem et diversum accepta sub aliqua determinatione non dividunt quodcumque ens, comparatum alteri, et tunc ad negationem unius de tali ente sub ista determinatione, non sequitur affirmatio alterius de eodem sub eadem determinatione. Exemplum: si enim Deus non sit in genere, tunc idem et distinctum genere, idem specie et distinctum specie, non dividunt ens in communi, sed tantum ens crearum, et ideo non sequitur: Deus non est idem genere cum angelo, igitur est distinctus genere ab angelo; quod enim non est in genere, non est idem nec distinctum genere vel specie, quia igitur non omne comparatum alteri secundum acceptionem quamcumque est idem ei formaliter et per se, aut distinctum a beo formaliter; ideo non sequitur: hoc non est formaliter idem illi, igitur distinguitur formaliter ab illo. Dum etiam arguitur quod Pater et Filius in divinis non sunt idem personaliter, igitur distinguuntur personaliter, respondeo quo dista consequentia non est formalis, quia non tenet in omni modo; non enim sequitur: albedo et nigredo non sunt idem personaliter, igitur distinfuuntur personaliter, non sequitur quia non sunt personae; tenet igitur tantum gratia materiae circa personas, quia omnis persona comparata alteri personae, aut eadem ei personaliter, aut distincta personaliter, non sic autem est in proposito, quia non omnis intentio comparata alteri intenzioni secundum acceptionem [quamcumque] est eadem formaliter aut distincta formaliter, ut dictum est.
2. Ad secundum, cum dicitur quod sequitur: A non est B, igitur distinguitur a B etc., respondeo quod non est simile, quia distinctio includit entitatem ut materiale, non identitatem sicut suum formale et completivum, et ideo si aliqua sint entia, et non sint eadem, sequitur quod sint distincta, et ideo prima consequentia est bona, non sic autem secunda, quia in ista: A non est formaliter B, non negatur identitas ipsius A ad B, sed modus identitatis, cum qua negatione stat quod sint simpliciter eadem, sicut in ista: Sortes non necessario currit, non negatur cursus a Sorte, immo stat quod velocissime currat, sed tantum negatur modus inhaerentiae cursus ad Sortem. In ista autem: A distinguitur formaliter a B, affirmatur modus distinctionis, sive non identitatis, ideo consequens ponit non identitatem, quae non ponitur per antecedens; unde non sequitur: Sortes non est necessario albus, igitur Sortes necessario non est albus.
Ab probationem, cum arguitur: sicut se habet negatio identitatis absolutae ad absolutam distinctionem, sic se habet negatio identitatis formalis ad distinctionem formalem, concedo quod sicut non identitas simpliciter aliquoruminfert distinctionem simpliciter eorum, ita non identitas formalis aliquorum infert distinctionem formalem eorumdem, sed in ista: non est formaliter B, non est negatio identitas formalis, sed tantum negatio modi identitatis unius ad alterum, cum qua negatione stat quod sint idem identitate formali; sive enim A et B sint attributa, sive deitas et proprietas relativa, habent identitatem formalem, sunt enim eadem formalitas, quia eorum formalitas est aliqua realitas, et converso, dicente beato Augustino, De doctrina christiana, quod nulla re est, omnino nihil est, et ideo sicut eorum est una realitas, sic eorumest una formalitas; sed quorum est una formalitas, eorum etiam est unitas formalis, et ideo concedendum est quod attributa, essentia et relatio in Deo sunt eadem identitate formali, non tamen sunt eadem formaliter identitate formali, quia licet sint una formalitas, non tamen sunt formaliter una formalitas, ut patebit in proxima questione. Si autem arguitur sic: sicut se habet negatio identitatis ad distinctionem, sic negatio modi identitattis ad modum distinctionis: sed ad negationem identitatis cum con stantia subiecti, sequitur distinctio; igiturnad negationem modi identitas cum con stantia subiecti sequitur modus distinctionis; igitur sequitur: A non est formaliter B, igitur distinguitur formaliter a B. Respondeo et dico quod maior non est vera, quia per negationem modi identitatisnon negatur aliqua identitas, sicut per istam: rationale non est per se animal, non negatur rationale, esse animal; sed per modum formalem distinctionis ponitur distinctio, quia modus formalitatis non est diminuens, ut supra probatum est.
3. Ad tertium, cum arguitur quod propositio negativa, in qua negatur positivum de positivo, non est vera nisi propter aliquam distinctionem predicati a subiecto, potest dici quod propositio negativa, in qua absolute negatur positivum de positivo, non est vera nisi propter distinctionem aliquam ex natura rei inter illa positiva,sed propositio negativa, in qua tantum negatur modus formalitatis positivi a positivo, non requirit aliquam distinctionem ex natura rei, sed tantum sufficit quod unum non sit de formali ratione alterius, sicut supra patuit, per Avicennam de equinitate. Aliter potest dici concedendo quod ad veritatem propositionis negativae requiritur aliqua distinctio predicati a subiecto, sed non oportet quod sit distinctio formalis, nec quod distinguatur formaliter, quia hoc ponit distinctionem simpliciter, sed sufficit distinctio secundum quid.
Ad confirmationem, cum arguitur quod veritas negativae praesupponit veritatem affirmativae, respondeo quod verum est, sed non oportet quo dilla negativa capiat in se eadem estrema totaliter; sicut enim secundum Pholosophum, in fine libri Perihermeneias, ista: bonum non est malum, habet affirmativam veriorem: bonum est bonum, et ita ista negativa: A non est formaliter B, habet hanc affirmativam veriorem: A est formaliter A, et B est formalirer B, et sic dicendum est de attributi set essentia et ralatione; haec enim: sapientia non est formaliter iustitia, est immediata et primo vera, et haec similiter: essentia non est formaliter relativo; sicut enim haec: substantia non est quantitas, non habet affirmativam priorem nisi istam: substantia est substantia, et quantitas est quantitas, ita non est alia ratio quare sapientia non est formaliter iustitia, nisi quia sapientia est sapientia, et iustitia est iustitia; sic etiam dicendum est de essentia et ralatione, unde in genere negativarum istae sunt immediatae, nec habent alias negativas priores quam illae quae dictae sunt.
4. Ad quartum, cum arguitur: si A non est formaliter eadem res cum B, igitur formaliter est alia res a B, respondeo quod consequentia non valet, quia non sequitur: paternitas non est per se eitas, primo modo dicendi per se, et paternitas est per se aliqua res, igitur est per se alia res a deitate; praemissae enim non sunt verae et conclusio est falsa; causa vero quare consequentia negatur est quia in isto antecedente: paternitas non est per se eadem deitati; non negatur deitas de paternitate, sed tantum est negatio perseitatis in consequente et denotatur esse perseitas negationis, quia ista: paternitas est per se alia res a deitate, includit istam quod paternitas est per se non idem deitati; nunc autem ad negationem perseitatis, non sequitur perseitas negationis: Propositio tamen per quam videtur consequentia evidens est ista: quod idem et aliud circa quodcumque ens sunt immediate opposita, igitur si paternitas est per se res, vel est per se eadem res essentiae, vel per se alia res ab essentia.Respondeo quod idem et diversum sunt immediate opposita circa quodcumque ens comparatum alteri identitate aut alietate simpliciter dicta; verum est enim quod paternitas est eadem res deitati, aut distincta res a deitate, non tamen idem et diversum sunt immediate opposita circa quodcumque per se et formaliter comparatum alteri identitate aut distinctione, unde non sunt immediate [opposita] circa quodcumque praedicatum dictum de subiecto cum modo perseitatis aut formalitatis, imno nec contradictoria sunt sic opposita immediate, non enim homo est per se logicus, nec per se non logicus; sic igitur sequitur quod relativo est eadem essentiae aut alia ab essentia, sed cum ‘per se’ aut ‘formaliter’ non tenet consequentia.
5. Ad quintum, cum arguitur: quaecumque non sunt eadem, si sint eo modo quo non sunt eadem, sunt distincta etc., concedo maiorem, et ad minorem dico quod non convenienter accipitur sub maiori; deberet enim acciai sub maiori quod A et B non sunt eadem, quod non includitur in ista: A et B non sunt formaliter eadem, quia cu mista ultima stat quod A et B non sunt distincta, sed quod sint simpliciter eadem. Si autem sic arguitur: quaecumque aliquo modo non sunt eadem, si sint, eodem sunt distincta quo modo non sunt eadem, sed A et B non sunt formaliter eadem et sunt, igitur sunt formaliter distincta, concedo quod quaecumquealiquo modo non sunt eadem, eodem modo sunt distincta, ut si per se non sunt eade, per se sunt distincta, non tamen oportet quod si aliqua non isto modo determinato sunt eadem, quod illo modo sint distincta, unde, non oportet quod si aliqua non per se sunt eadem, quod per se sint distincta, quia, ut dictum est, ad negationem modi non sequitur modus negationis, sicut non sequitur: non necessario currit, ergo necessario non currit; igitur sub ista maiori non debet acciai ista minor: A et B sunt formaliter non eadem, sive formaliter sunt non eadem, et tunc sequitur quod sint formaliter distincta, sed tunc est minor falsa de attributis et de essentia et relatione; haec enimest falsa: veritas et bonitas sunt formaliter non eadem, et haec similiter: deitas et paternitas sunt formaliter non eadem, quia sic essent non eadem, quod falsum est, cum sint eadem simpliciter.


[Ad obiectum].


1. Ad argumentum principale, cum arguitur quod idem et diversum circa quodcumque ens sunt immediate opposita,patet per supradicta, quia licet hoc sit verum circa quodcumque absolute dictum de aliquo, non tamen est verumcirca quodcumque dictum de alio cum modoperseitatis aut formalitatis, ut patet supra. Sed forte dices: si idem et diversum sunt immediate opposita circa ens, igitur pari ratione idem formaliter et distinctum formaliter sunt immediateopposita circa en set circa A respectu B, igitur si A non est formaliter B, A distinguitur formaliter a B. Respondeo quod non est similis ratio utrobique, quia licet idem et diversumsimpliciter sumpta sint immediate opposita circa en set circa quodlibet contentum sub ente, non tamen sunt immediate opposita circa ens, cum accipiuntur sub determinato modo identitatis aut diversitatis, quia non oportet quaecumque contenta sub ente esse eadem ad invicem sub tali modo, vel distincta sub tali modo, quia licet Deus et angelus sint idem vel distinti, non tamen sunt idem contingenter aut diversi contingenter, nec etiam sunt idem actualiter nec distinti actualiter.

6 comments:

Lee Faber said...

Ah, but note that this position of Alnwick's is contrary to that of Scotus in the Logica Scoti/Quaestio de formalitatibus (see Dumont's 2005 article in Vivarium). In that work, Scotus allows for certain interpretations of formal non-identity that one can legitimately infer formal distinction from.

Edward Ockham said...

terbio -> tertio
quasdam obiectionem solvendas -> quasdam obiectiones solvendas
distinguendumsecundum -> distinguendum secundum
Sortes potest correre et non correre -> Sortes potest currere et non currere
simultas potentine -> simultas potentiae
quiqa in Sorte -> ? quia in Sorte
conseguente->consequente
reduplicazione->reduplicatione
non opportet -> non oportet
Igitur non swquitur -> Igitur non sequitur
risolvendo (?) -> resolvendo

Doctorsubtilis said...

You two guys are making an invaluable job.
I cannot find the article of Dumont. Maybe you have a copy. Let me read it and I will dedicate to it a new post.
Thanks to Ocham for the corrections. As you see, I have corrected the text.

Edward Ockham said...

Not at all. I have updated the entry on William in my wiki here

http://www.mywikibiz.com/William_of_Alnwick

And once again try to encourage people to join this and help build up reference material to this period, the people who belonged to it, their works, and the editions of their work. A blog is good for daily discussion of things that arise, but not so good for a fixed reference source.

I would like to take this and make a translation - would you object?

Edward Ockham said...

Further useful material would be to locate references to unedited material. I have found a reference to Ledoux' edition. What other material is there, held in what libraries, and so on?

Doctorsubtilis said...

Of course. You can translate everything. My post tries to fight against property and rights, which are murdering the philosophy.
I'm going to send an email on my mailing list to help in spreading your wiki.
Please, send me a list of your pages on the wiki, so that you will publish them on the mail.
Thanks