Monday, 14 May 2012

Alexander of Hales - Future contingency
Hi everybody, here is Alexander of Hales on future contingents, free will and determination, from his Glossa on Lombard's Sentences and from his Quaestiones Disputatae Antequam Esse Frater... enjoy.


 
DISTINCTIO XXXVIII


1. Nunc vero ad propositum. Si praescentia Dei sit causa necessaria eorum quae fiunt, videtur quod scientia Dei debet esse tantum necessariorum. Item, introducitur alia quaestio ratione huius questionis: si Deus non scit res per exemplaria rerum, quae non sunt ipsa essentia Dei, sed scit per se ipsum, tunc, cum ipse sit causa una et immutabilis omnino, non videntur sciri ab ipso mutabilia vel in diversitate entia vel sub aliqua composizione exsistentia. – Quod autem se ipso sciat omnia, et non per exemplqaria alia ab ipso, sic arguitur: illa enim exemplaria aut essent finita aut infinita; sed non infinita, quoniam tunc non per ea sciret; si finita, tunc impossibile est ut plures res cognosceret quam illas quarum sunt exemplaria, et ita limitata esset virtus divinae scientiae. – Adhuc, perfectiur est conoscere causa quam non causa et immutabili quam mutabili, et maior est perfectio cum idem est quod cognoscit et per quod cognoscit quam ubi hoc aliud sita b illo. Sed omne quod est melius Deo est attribuendum; relinquitur ergo quod se ipso, causa immutabili et semplici omnino, res cognoscit.
2. Item, quaeratur qualiter res distinctae possunt conosci a Deo, et qualiter contingentia et habentia compositionem cognoscuntur a beo. – Dicendum quod aliter est in nostra scientia et in divina. Nam nos cognoscimus res distincte distinguendo eas per similitudines vel raziocinando per convenientias et differentias; divina vero essentia cognoscit trs distincte distinguendo eas in factura. Sed nonne praesciendo distincte cognovit eas? Cognovit quidem eas omnes, sed adhuc non erat distinctio, sed cum esse rerum in moltitudine venit distinctio; nec propter hoc melior est scientia Dei cum res sunt quam cum res non sunt. Et sic patet quod distinctio non accessit scientiae ex parte scientis.
3. Item, videtur quod tantum necessaria sciantur ab ipso, quoniam divina scientia in infinitum dignior est humana; sed humana tantum necessariorum est1; ergo multo fortius divina. – Adhuc, scientia Dei est per causam quae ipse est; sed proportio est scibili set eius per quod scitur, ut causati contingentis causa contingens et causati necessarii causa necessaria; et ita, cum illud per quod scit sit causa necessaria, et scibile a beo erit necessarium. – Dicendum quod Dei scientia excedit humanam in hoc, quod divina scientia per causam omnino immutabilem immutabiliter scit res, sive sint mutabiles sive immutabiles; quod non poterit humana. Nam humana aut per causam mutabilem scit res mutabiles aut mutabiliter scit eas. Nec oportet quod, licet sit necessariorum humana scientia, quod divina, per supradictam rationem; sed oportet quod divina de necessariis sit melior quam humana. Humana autem ponit necessitatem in scito, divina autem non: quoniam humana est per ratiocinationem, in qua oportet, si prima sint necessaria, quod ultimum sit necessarium2. Divina vero est per causam saparatam, facientem et conservantem et ad se ipsum tamquam ad finem reducentem; et ideo non ponitur necessaitas ex parte sciti.
4. Super Non ista ex aliquo.Prima quaestio est si scientia Dei, cum de Deo dicitur, sit praedicamentale ex tempore velnon, sicut dicitur supra, XXII distinctione, praedicatum ex tempore. – Et videtur, quoniam omnino idem est scientia Dei et praescientia; sed praescientia determinat tempus, eo quod habet respectum ad futurum; videtur ergo dictum ex tempore, et praescientia similiter. Adhuc, scientia est rerum temporalium: si enim scit creaturas, scit eas ut entes aut praeteritas aut futuras. – Dicendum quodneutrum illorum dictum est ex tempore, quoniam, licet praescientia ratione praepositionis habeat respectum ad futurum, non tamen est praedicatum ex tempore. Est enim praedicatum ex tempore, quando cum tempore incipit esse verum; sed praescientia fuit ab aeterno. Et licet praescientia sit de temporalibus, non tamen ex tempore dicitur, quoniam intemporaliter scit temporale.
5. Neque etiam res. Anselmus, in libro De concordia praescientiae Dei et liberi arbitrii3: “Cum dico ‘si praescit aliquid, necesse est illud futurum esse’, idem est acsi dicam ‘si erit, ex necessitate erit’; hic sequitur necessitas rei positionem”. Restat ergo quod scientia Dei non est causa necessaria rerum. – Dicendum est quod, cum dicitur ‘idem est’ etc., quod non est idem simpliciter sed secundum quid, quoniam, sicut ibi nonn ponitur necessitas rei absoluta, ita ne chic; et non in hoc est identitas, quod, sicut hic sumitur necessitas ab ipsa re posita, ita et scientia Dei sumit necessitatem ab ipsa re.
6. Item, utrum futurum aliquo modo sit causa scientiae Dei. – Dicendum quod non. Licet enim sit causa sine qua non [et causa sine qua non] nihil aliud sit secundum rem quam ratio concomitantiae, tamen, quia Deus non est mali causa per se aut per accidens, non est concedendum nomen mali causae de Deo vel temporalis respectu aeterni. – Et sciendum quod, cum dicitur 4 quia futurum est, ideo preascitur a Deo, notatur ratio respectu eius quod est ‘prae’ et non causa. Vel dicendum quod aliter est in passiva locutione et activa. Unde non est concedendum ‘quia futurum est, ideo Deus scit’, ita quod notetur causalias; sed quia futurum est, scitur, et sic notatur causa aptitudinis ex parte scibilis ut a scientia divina comprehendatur; nec ex hoc ponitur aliquidin praesenti in scibili, sed in futuro.
7. Super hanc litteram: ad peccatum coegit. Augustinus, De praescientia5: “Sicut tu non cogis memoria tua facta esse quae praeteriunt, sic Deus non cogit praescientia sua quod futurum est ut fiat”. Anselmus, in libro De Concordia praescientiae et liberi arbitrii6: “Si dico ‘necesse est te esse peccaturum sola voluntate sicut Deus praescit’, non est intelligendum quod aliquid prohibeat voluntatem quae non erit, aut cogat illam esse quae erit; hoc ipsum nacque praescit Deus, qui praevidet aliquid futurum ex sola voluntate, quod voluntas non cogitur aut prohibetur ulla alia re”. Et ita habetur ex iis quod praescientia Dei non cogit res fore.
8. Super istud on poterant credere, quia praedixit, Ioan., 39 [cf. 243, 17]: et ita praedictio prophetiae est causa infidelitates eorum. – Dicendum quod dictio illa est signum ostensionis.
9. Ad hoc quod supra dictum est, super hanc litteram: scientia Dei falli non potest. Anselmus, in originali, super illud Psalmi7: Constituisti terminos eius, in libro de De Concordia praescientiae et liberi arbitrii8: “Quoniam Deus non fallitur nec videt nisi veritatem, sive ex libertate sive ex necessitate veniat, dicitur costituisse apud se immutabiliter quod apud hominem priusquam fiat mutari potest”. Non ideo in Deum, quid omnino immutabilis est, cadit aliqua mutatio. Ex hoc patet quod, licet mutatiosit in rebus scibilibus, non propter hoc erit mutatio in Dei praescientia.
10. Item, Anselmus9 quaerit utrum praescientia Dei et liberum arbitrium simul stare possint; quoniam si liberum arbitrium est contongentium ut contingentia sunt, et praescientia Dei est necessariorum ut necessaria sunt vel ut necessario eveniunt, videtur quod nihil subiacens praescientiae Dei subiacet libero arbitrio, - Item, Anselmus10: “Quae praescit Deus necesse est esse futura, et quae libero arbitrio fiunt, nulla necessitate proveniunt”: impossibile est ergo Dei praescientiam, quae omnia praevidet, esse, et aliquid fieri libertate arbitrii. – Dicendum quod est necessitas ordini set est necessitas rei absolutae, et hoc est idem quod necessitas illationis vel rei illatae. Cum enim dicitur ‘si Deus praevidit hoc, eveniet’, ibi est necessitas ordinis, et haec non opponitur contingentiate eorum quae sunt a libero arbitrio. Necessitas vero absoluta, ut cum dicitur ‘solem oriri cras’, et haec opponitur praedictae contingentiate. Talis autem necessitas non ponitur in praescitis ratione praescientiae.
11. Super non potest utrumque simul. Anselmus respondet11: “Cum dicimus ‘si Deus praescit futurum, necesse est esse futurum’, non asserimus rem esse necessitate futuram, sed rem futuram necessitate esse futuram. Idem est sensus cum dicitur ‘si Deus praescit aliquid’ etc., quoniam in ‘praescire’ intelligitur futurum; nam non est aliud praescire quam scire futurum. Et ideo, sicut futurum necesse est esse futurum, sic si Deus praescit aliquid, necesse est illud esse futurum”.
12. Super hanc litteram: si vero dicis, Quaeratur utrummhuiusmodin verae sint: ‘praescitum potuit non esse praescitum’: quoniam praescitum potuit non esse, cum sit contingens; et si non erit, non fuit praescitum; ergo praescitum potuit non esse praescitum. – Dicendum quod, sicut haec est necessaria ‘futurum necesse est esse futurum’, ita et haec ‘praescitum necesse est esse praescitum’, et multo fortius, quoniam praescitum importat necessitatem quantum est ex parte causae; et argumentum peccat secundum accidens cum dicitur ‘praescitum potuit non esse, ergo potuit non esse praescitum’.
1 Cfr. Aristot., Anal. Poster., I, tt. 7, 28 et 194 (Bekker, 71b 9-12, 73° 21-23, 88b 30-32; Didot, I, 122 8-11, 124 45-47, 152, 5-8).
2 Cf. Aristot., Anal poster., I, t. 50 (Bekker, 75a, 4-5; Didot, I, 127 46-47).
3 Quaest., 1, c. 2 (PL 158, 509 C).
4 Dictum Origenis, In epist. Ad Rom., VII n. 8 (PG 14, 1126 c).
5 Rectius De lib. Arbitrio, III, c. 4, n. 11 (PL 32, 1276).
6 Quaest. 1, c. 5 (PL 158, 507 B):
7 Rectius Iob 14, 5.
8 Quaest. 1, c. 5 (PL 158, 513 C).
9 Ib., c. 1 (PL 158, 507s).
10 Ib. (PL 158 507b
11 Ib., c. 3 (PL 158, 511 B).



DISTINCTIO XXXIX

1. Praeterea solet quadri. In hac XXXIX distinctione agitur de augmentatione scientiae Dei vel diminutione.
a. Videtur quod scientia Dei non possit esse de pluribus quam sit vel e converso, quoniam scientia est de enuntiabilibus veris, et tot sunt modo quot erant ab aeterno; ergo non possunt plura esse sub scientia Dei quam sunt.
b. Et gratia huius quaestionis quaeritur si mundum nonesse fuit verum antequam mundus esset: aliter enim non potuit sciri nisi esset verum; si autem verum fuit, quid subfuit illi veritati, cum solus Deus fuit ab aeterno?
c. Dicendum quod scientia Dei non est de enuntiabilibus ut sunt enuntiabilia, sed ut sunt per modum rerum de quibus sunt enuntiabilia: est enim de illis rebus per modum suae causae, et ita enuntiabilia reducuntur ad res et ipsae res ad causas rerum. Licet ergo plures possint esse res quam erunt, non tamen augetur scientia Dei, quae est ipsarum rerum omniam una causa esr secundum unum modum qua cognoscuntur res, sive fuerint plures sive pauciores.
d. Ad hoc quod obicitur, scilicet quod enuntiabilia fuerunt ab aeterno, dicendum quod enunciabile importat aptitudinem unam ex parte enuntiantis et aliam ex parte eius quod enuntiatur. Quantum ad primam aptitudinem non fuerunt ab aeterno enuntiabilia; nec quantum ad secundam, quoniam ubi est aptitudo, ibi est compositio vel divisio; sed haec tunc primo veniunt in esse, quando creatura venit in esse, ubi primo est compositio eius ‘quod est’ et ‘quo est’.
2.Item, Augustinus, in libro Soliloquiorum1: “Si mundus non fuit, verum est mundum non fuisse”. Et Augustinus intendit provare quod veritas est perpetua, per hoc quod necesse est semper alteram esse veram; et ita vult dicere quod ‘mundum non esse’ fuit verum antequam fieret. – Dicendum quod tripliciter dicitur veritas. Est enim veritas esse ipsius rei; Unde Augustinus2: “Verum est id quod est”. Et est veritas signi, prout oratio dicitur vera, cum ostendit rem esse sicut est; et sic dicitur veritas aequalitas signi ad id cuius est signum3. Tertio modo dicitur veritas “rectitudo in rebus sola mente perceptibilis”, ut dicit Anselmus in libro De veritate4; et sic dicit5 quod “una sola est veritas”, sed plura sunt vera; et ponit exemplum de tempore, quoniam unum est tempus, licet plura temporalia sint eo censurata. Sic Augustinus, 83 Quaestionum6: “Omne verum est verum a prima veritate”. – Dicendum ergo quod secundum primum modum ‘mundum non esse’ non fuit verum antequam mundus esset: nulla enim subiacebat res. Nihilomnius tamen in negationibus modo veris propria veritas: una enim res separationem habet ab altera. Si vero loquamur de veritate signi, cum veritas signi dependeat a veritate rei, non fuit iterum verum veritate signi; nunc tamen pro illo verum est signum. Secundum ultimum autem modum, omnibus his negationibus una sola subfuit veritas. Cum enim dicimus ‘mundum non esse’, esse tunc omnino fuit indivisumj a Deo, et ita removebatur vere esse a mundo et ab unaquaque creatura futura. Et sic loquitur Augustinus in libro Soliloquiorum. Et est exemplum in huiusmodi locutione ‘hircocervus est in opinione’, non quia esse habet, sed quia opinio de eo est7.
3. Superhanc litteram: ille gignendo. Contra: scire idem est quo esse; ergo, cum haec sit vera ‘Pater scit gignendo’, et haec erit vera ‘Pater est gignendo’. – Dicendum quod hoc verbum ‘scireƬ aliquando sumitur respectu creaturae, aliquando respectu essentiae vel personae eiusdem,aliquando respectu alterius personae, ut ‘Pater scit creaturas’ vel ‘Pater scit se ipsum’ vel ‘Pater scit Filium’. Primo modo est haec falsa ‘Pater scit gignendo’, et secundo modo similiter, nisi gerundivum notet concomitantiam: sed tertio modo notionaliter tenetur, et tunc recipit notionalem determinationem, sicut hic.
4. Sper hanc litteram: in eorum essentia. Contra: nihil est in Dei essentia quod non sit Deus8; ergo creatura non est in eius essentia. – Dicendum quod non intelligendum est de creaturis quod sint ‘in eorum essentia’, sed intelligendum est de attributis essentiae, ut sapientia et huiusmodi. Et is est sensus: ‘Omnia quae sunt in eorum scientia vel sapientia’, hoc intelligitur de creaturis; residuum intelligitur de attributis essentiae. Si vero intelligatur de creaturis, tunc exponendum: ‘in essentia eorum’ id est in ipsis entibus.
5. Super illud: simul videt. Argumentum quod non exsistens videri potest, cum visio tamen transeat super exsistentem. Cum nos videmus rem praesentem, numquid melius quam cum Deus videt futuram? – Dicendum quod Deus videndo se, videt omnia; cum sibi ipsi est praesens, videt omnia. Non sic autem est de visione nostra: oportet enim praesentiam rei esse apud sensum cum videtur, et similitudines eius vel alicuius contingentis cum videtur apud intellectum. Nec est nostra visio potior visione ipsius, licet videamus praesentia, qua ipse videt futura, quoniam praesenter videt ipsa esse praesentia immutabili, nos vero praesentia mutabili.
6. Hic opponitur. Quaeratur utrum haec sit concedenda ‘ Deus potest habere scientiam quam non habet’. Quod videtur, secundum Magistrum9, quoniam potest scire aliquid quod non scit. – Dicendum quod istae locutiones non sunt eiusdem virtutis, quoniam, cum dicitur ‘Deus potest scire quod non scit’, potentia respicit actum transeuntem in rem temporalem; sed sic non est intelligendum de hac locutione ‘Deus potest habere scientiam quam non habet’, qyuoniam potentia hic respicit ipsam scientiam Dei, quae aeternaest et non temporalis.
7. Super hanc litteram: Non potest noviter. a. Super illud: Propter angelos, I Cor. 11, 10, Glossa10: “Deus non ad t5empus videt, nec aliquid novum est in visione eius aut scientia, cum aliquid temporaliter et transitorie geritur, sicut inde afficiuntur sensus, vel carnales hominum vel caelestes angelorum”. Sensum huius auctoritatis talis est: quod non est in aliqua innovatio vel mutatio in scientia Dei, sicut accidit in hominibus et angelis.
b. Super illud: Quia unus dies apud ipsum, II Petri ultimo, 8, Glossa11: “In agnitione divinae virtutis et praesentia et praeteritsa et futura aequaliter constant praesentia”. Et ita omne scibile est praesens ipsi, et ita non potest scire aliquid quod non sciat; potest tamen aliquid sciri quod non scitur.
c. Item, possunt praeterita et futura apud ipsum praesentia constitui? Certius enim est praesens aeternitatis quam praesens temporis, et praesens temporis est tantum ens; ergo praesens aeternitatis erit tantum ens. Qualiter ergo praeteritum et futurum factum est praesens in aeternitate?
d. Dicendum per auctoritatem Anselmi, libro De concordia praescientiae Dei et liberi arbitrii12: “Sicut in aeternitate, quamvis non fuit sut erit aliquid, sed est, ita quod in aeternitate mutari nequit, in tempore aliquando per liberam voluntatem, antequam sit, mutabile esse probatur. Quamvis nihil ibi sit nisi praesens, non est tamen illud praesens temporale ut nostrum, sed aeternum,in quo omnia tempora continentur. Siquidem, quo modo alquod aepresens tempus continet omnem lolcum et quae in loco sunt, ita aeterno praesenti simul omne praesens tempus clauditur et quae sunt in quolibet tempore”. Dicendum ergo quod praeteritum et futurum, licet non sint in se entia, ut tamen sunt in sua causa, non transeunt; sicut nec domus, ut est in mente artificis, transit, licet exterius reciapit mutationem.Unde Augustinus, Super Ioannem13: “Arca in mente vita est, in opere vero arca est”. Quod ergo in se praeteriit vel futurum est, praesens est in sua causa vel ratione exemplaris vel ratione similitudines; et sicut est praesens, sic est ens; et sicut praeteritum vel futurum sic non ens.
e. Sed dubitatur adhuc de auctoritate Anselmi14: “Sicut praesens tempus continet omnem locum, sic aeterno praesenti clauditur omne praesens tempus”. Secundum hoc enim videtur quod, sicut omne quod est in tempore temporale est, ita omne quod in aeternitate est, aeternum est; et quae in tempore sunt, in aeternitate sunt, ut dicit auctoritas15; ergo temporalia sunt aeterna. – Dicendum quod non sequitur ‘quae sunt in tempore clauduntur aeternitate, ergo sunt in aeternitate’. Dicuntur enim claudi, eo quod aeternitas praecedit tempus et erit post tempus et durat dum tempus est. Ea vero in aeternitate proprie dicuntur, quae habent suum esse cum aeternitate; et licet temporales res, ut sunt in sua causa, aeternaliter sint, non tamen secundum se sunt in aeternitate.
8. Item, a quibusdam. Aliqui16dicunt quod scientia Dei sumitur tripliciter. Aut eniim pro essentia eius, et sic significat essentiam ut intelligentiam; hoc modo cognoscit quod aliqua possunt esse quae nec sunt nec erunt. Alio modo significat visionem, et sic connotat quod res erit vel fuit vel est. Tertio modo significat scientiam approbationis. Et primo modo dicunt quod potest Dus scire plura quam scit; secundo modo, non; tertio vero modo tantum bona sciuntur.
9. Quod Deus non omnia sciat, Augustinus in Enchiridion17: “Melius est quaedam nescire quam scire”, ut vilia. Si ergo haec sint vilia respectu scientiae divinae et divinae etiam bonitatis, melius est ignorantia; sed numerus eorum non cognoscitur secundum Genesim18. – Dicendum quod in auctoritate Augustini sumitur hoc verbo ‘nescire’ pro eo quod est ‘non approbare’, et sic Deus nescit vilia, id est peccata; sed non vilia ignorat, id est creaturas minus nobiles, quoad omnem sui mutationem.
10. Item, Augustinus19: “Sunt quidam qui in tantam prorumpunt insaniam, ut dicano Deum non omnium habere notitiam, quia infinita sunt: quod in numeris oportet concedere; sed apud illum infinitorum certus est numerus, cuius scientiae non est numerus20”.
11. Super scit Deus quanta sit multitudo pulicum. Dionysius, De divinis nominibus21: “Divina sapientia se se ipsam cognoscens, cognoscit omnia, materialia immaterialiter, et non partite partita et finite infinita, et multa universaliter, ipso uno omnia cognoscens et adducens. Etenim si secundum unam causam Deus omnibus exsistentibus esse tradit, secundum eamdem et unicam causam scivit omnia ut ex ipso exsistentia et in ipso antesubstituta”.
1 Lib. II, c. 2, n. 2, sub ista autem forma: “Si manebit semper mundus iste, verum est mundum semper mansurum esse” (PL 32, 886).
2 Soliloq., II, c. 5, n. 8 (PL 32, 889).
3 Ex Glossa ordin. In Ps. 14, 3: “Veritas est cum res ita est ut dicitur” (PL 113, 864).
4 Cap. 11 (PL 158, 480A).
5 Anselmus, ib., c. 13 (PL 158, 486).
6 Quaest. 1 (PL 40, 11).
7 Ex Aristot., Anal. Priora, I, c. 36 (al. 38): “aut hircocervus opinabile qua non ens” (Bekker, 49a 24; Didot, I, 82 22.23.
8 Alanus ab Insulsi, Regular theol., reg. 9: “Quidquid est in Deo, Deus est” (PL 210, 628).
9 Hic in litt., c. 1 (p. 246, lin. 21).
10 Lombardi in h. 1 (PL 191, 1635 A); ex August., De Trinit., XII, c. 7, n. 10 (PL 42 1004).
11 Ordin., in h. 1. (PL 114, 693); ex Beda in h. 1. (PL 93, 81).
12 Quaest., 1, c. 5 (PL 158, 514 A).
13 Tract. 1, n. 17 (PL 35, 1387).
14 L. c.
15 Scil.Anselmus, 1. c.
16 Inter quos Guil. Altissiodorensis, Summa aurea, 1, c. 8, q. 2 (f. 23b-c).
17 Cap. 17 (PL 40, 239).
18 Gen. 32, 12: sicut arenam maris, quae prae moltitudine numerari non potest.
19 De civit. Dei, XII, c. 18 (PL 41, 368), quoad sensum. Cf. supra, d. 35, n. 9.
20 Ps. 146, 5.
21 Cap. 7, § 2 (PG 3, 870 C; PL 122, 1154 D); versio Scoti Eriug., ap. Dionisiaca, I 398s.