Hi everybody, here is Alexander of Hales on future contingents, free will and determination, from his Glossa on Lombard's Sentences and from his Quaestiones Disputatae Antequam Esse Frater... enjoy.
DISTINCTIO XXXVIII
1. Nunc vero ad
propositum. Si praescentia Dei sit causa necessaria eorum quae
fiunt, videtur quod scientia Dei debet esse tantum necessariorum.
Item, introducitur alia quaestio ratione huius questionis: si Deus
non scit res per exemplaria rerum, quae non sunt ipsa essentia Dei,
sed scit per se ipsum, tunc, cum ipse sit causa una et immutabilis
omnino, non videntur sciri ab ipso mutabilia vel in diversitate entia
vel sub aliqua composizione exsistentia. – Quod autem se ipso sciat
omnia, et non per exemplqaria alia ab ipso, sic arguitur: illa enim
exemplaria aut essent finita aut infinita; sed non infinita, quoniam
tunc non per ea sciret; si finita, tunc impossibile est ut plures res
cognosceret quam illas quarum sunt exemplaria, et ita limitata esset
virtus divinae scientiae. – Adhuc, perfectiur est conoscere causa
quam non causa et immutabili quam mutabili, et maior est perfectio
cum idem est quod cognoscit et per quod cognoscit quam ubi hoc aliud
sita b illo. Sed omne quod est melius Deo est attribuendum;
relinquitur ergo quod se ipso, causa immutabili et semplici omnino,
res cognoscit.
2. Item, quaeratur
qualiter res distinctae possunt conosci a Deo, et qualiter
contingentia et habentia compositionem cognoscuntur a beo. –
Dicendum quod aliter est in nostra scientia et in divina. Nam nos
cognoscimus res distincte distinguendo eas per similitudines vel
raziocinando per convenientias et differentias; divina vero essentia
cognoscit trs distincte distinguendo eas in factura. Sed nonne
praesciendo distincte cognovit eas? Cognovit quidem eas omnes, sed
adhuc non erat distinctio, sed cum esse rerum in moltitudine venit
distinctio; nec propter hoc melior est scientia Dei cum res sunt quam
cum res non sunt. Et sic patet quod distinctio non accessit scientiae
ex parte scientis.
3. Item, videtur
quod tantum necessaria sciantur ab ipso, quoniam divina scientia in
infinitum dignior est humana; sed humana tantum necessariorum est1;
ergo multo fortius divina. – Adhuc, scientia Dei est per causam
quae ipse est; sed proportio est scibili set eius per quod scitur, ut
causati contingentis causa contingens et causati necessarii causa
necessaria; et ita, cum illud per quod scit sit causa necessaria, et
scibile a beo erit necessarium. – Dicendum quod Dei scientia
excedit humanam in hoc, quod divina scientia per causam omnino
immutabilem immutabiliter scit res, sive sint mutabiles sive
immutabiles; quod non poterit humana. Nam humana aut per causam
mutabilem scit res mutabiles aut mutabiliter scit eas. Nec oportet
quod, licet sit necessariorum humana scientia, quod divina, per
supradictam rationem; sed oportet quod divina de necessariis sit
melior quam humana. Humana autem ponit necessitatem in scito, divina
autem non: quoniam humana est per ratiocinationem, in qua oportet, si
prima sint necessaria, quod ultimum sit necessarium2.
Divina vero est per causam saparatam, facientem et conservantem et ad
se ipsum tamquam ad finem reducentem; et ideo non ponitur necessaitas
ex parte sciti.
4. Super Non
ista ex aliquo.Prima quaestio est si scientia Dei, cum de Deo
dicitur, sit praedicamentale ex tempore velnon, sicut dicitur supra,
XXII distinctione, praedicatum ex tempore. – Et videtur, quoniam
omnino idem est scientia Dei et praescientia; sed praescientia
determinat tempus, eo quod habet respectum ad futurum; videtur ergo
dictum ex tempore, et praescientia similiter. Adhuc, scientia est
rerum temporalium: si enim scit creaturas, scit eas ut entes aut
praeteritas aut futuras. – Dicendum quodneutrum illorum dictum est
ex tempore, quoniam, licet praescientia ratione praepositionis habeat
respectum ad futurum, non tamen est praedicatum ex tempore. Est enim
praedicatum ex tempore, quando cum tempore incipit esse verum; sed
praescientia fuit ab aeterno. Et licet praescientia sit de
temporalibus, non tamen ex tempore dicitur, quoniam intemporaliter
scit temporale.
5. Neque etiam res.
Anselmus, in libro De concordia praescientiae Dei et liberi
arbitrii3:
“Cum dico ‘si praescit aliquid, necesse est illud futurum esse’,
idem est acsi dicam ‘si erit, ex necessitate erit’; hic sequitur
necessitas rei positionem”. Restat ergo quod scientia Dei non est
causa necessaria rerum. – Dicendum est quod, cum dicitur ‘idem
est’ etc., quod non est idem simpliciter sed secundum quid,
quoniam, sicut ibi nonn ponitur necessitas rei absoluta, ita ne chic;
et non in hoc est identitas, quod, sicut hic sumitur necessitas ab
ipsa re posita, ita et scientia Dei sumit necessitatem ab ipsa re.
6. Item, utrum
futurum aliquo modo sit causa scientiae Dei. – Dicendum quod non.
Licet enim sit causa sine qua non [et causa sine qua non] nihil aliud
sit secundum rem quam ratio concomitantiae, tamen, quia Deus non est
mali causa per se aut per accidens, non est concedendum nomen mali
causae de Deo vel temporalis respectu aeterni. – Et sciendum quod,
cum dicitur 4
quia futurum est, ideo preascitur a Deo, notatur ratio respectu eius
quod est ‘prae’ et non causa. Vel dicendum quod aliter est in
passiva locutione et activa. Unde non est concedendum ‘quia futurum
est, ideo Deus scit’, ita quod notetur causalias; sed quia futurum
est, scitur, et sic notatur causa aptitudinis ex parte scibilis ut a
scientia divina comprehendatur; nec ex hoc ponitur aliquidin
praesenti in scibili, sed in futuro.
7. Super hanc
litteram: ad peccatum coegit. Augustinus, De praescientia5:
“Sicut tu non cogis memoria tua facta esse quae praeteriunt, sic
Deus non cogit praescientia sua quod futurum est ut fiat”.
Anselmus, in libro De Concordia praescientiae et liberi arbitrii6:
“Si dico ‘necesse est te esse peccaturum sola voluntate sicut
Deus praescit’, non est intelligendum quod aliquid prohibeat
voluntatem quae non erit, aut cogat illam esse quae erit; hoc ipsum
nacque praescit Deus, qui praevidet aliquid futurum ex sola
voluntate, quod voluntas non cogitur aut prohibetur ulla alia re”.
Et ita habetur ex iis quod praescientia Dei non cogit res fore.
8. Super istud on
poterant credere, quia praedixit, Ioan., 39 [cf. 243, 17]: et ita
praedictio prophetiae est causa infidelitates eorum. – Dicendum
quod dictio illa est signum ostensionis.
9. Ad hoc quod
supra dictum est, super hanc litteram: scientia Dei falli non
potest. Anselmus, in originali, super illud Psalmi7:
Constituisti terminos eius, in libro de De Concordia
praescientiae et liberi arbitrii8:
“Quoniam Deus non fallitur nec videt nisi veritatem, sive ex
libertate sive ex necessitate veniat, dicitur costituisse apud se
immutabiliter quod apud hominem priusquam fiat mutari potest”. Non
ideo in Deum, quid omnino immutabilis est, cadit aliqua mutatio. Ex
hoc patet quod, licet mutatiosit in rebus scibilibus, non propter hoc
erit mutatio in Dei praescientia.
10. Item,
Anselmus9
quaerit utrum praescientia Dei et liberum arbitrium simul stare
possint; quoniam si liberum arbitrium est contongentium ut
contingentia sunt, et praescientia Dei est necessariorum ut
necessaria sunt vel ut necessario eveniunt, videtur quod nihil
subiacens praescientiae Dei subiacet libero arbitrio, - Item,
Anselmus10:
“Quae praescit Deus necesse est esse futura, et quae libero
arbitrio fiunt, nulla necessitate proveniunt”: impossibile est ergo
Dei praescientiam, quae omnia praevidet, esse, et aliquid fieri
libertate arbitrii. – Dicendum quod est necessitas ordini set est
necessitas rei absolutae, et hoc est idem quod necessitas illationis
vel rei illatae. Cum enim dicitur ‘si Deus praevidit hoc, eveniet’,
ibi est necessitas ordinis, et haec non opponitur contingentiate
eorum quae sunt a libero arbitrio. Necessitas vero absoluta, ut cum
dicitur ‘solem oriri cras’, et haec opponitur praedictae
contingentiate. Talis autem necessitas non ponitur in praescitis
ratione praescientiae.
11. Super non
potest utrumque simul. Anselmus respondet11:
“Cum dicimus ‘si Deus praescit futurum, necesse est esse
futurum’, non asserimus rem esse necessitate futuram, sed rem
futuram necessitate esse futuram. Idem est sensus cum dicitur ‘si
Deus praescit aliquid’ etc., quoniam in ‘praescire’
intelligitur futurum; nam non est aliud praescire quam scire futurum.
Et ideo, sicut futurum necesse est esse futurum, sic si Deus praescit
aliquid, necesse est illud esse futurum”.
12. Super hanc
litteram: si vero dicis, Quaeratur utrummhuiusmodin verae sint:
‘praescitum potuit non esse praescitum’: quoniam praescitum
potuit non esse, cum sit contingens; et si non erit, non fuit
praescitum; ergo praescitum potuit non esse praescitum. – Dicendum
quod, sicut haec est necessaria ‘futurum necesse est esse futurum’,
ita et haec ‘praescitum necesse est esse praescitum’, et multo
fortius, quoniam praescitum importat necessitatem quantum est ex
parte causae; et argumentum peccat secundum accidens cum dicitur
‘praescitum potuit non esse, ergo potuit non esse praescitum’.
1
Cfr. Aristot., Anal. Poster., I, tt. 7, 28 et 194 (Bekker, 71b 9-12,
73° 21-23, 88b 30-32; Didot, I, 122 8-11, 124 45-47, 152, 5-8).
2
Cf. Aristot., Anal poster., I, t. 50 (Bekker, 75a, 4-5; Didot, I,
127 46-47).
3
Quaest., 1, c. 2 (PL 158, 509 C).
4
Dictum Origenis, In epist. Ad Rom., VII n. 8 (PG 14, 1126 c).
5
Rectius De lib. Arbitrio, III, c. 4, n. 11 (PL 32, 1276).
6
Quaest. 1, c. 5 (PL 158, 507 B):
7
Rectius Iob 14, 5.
8
Quaest. 1, c. 5 (PL 158, 513 C).
9
Ib., c. 1 (PL 158, 507s).
10
Ib. (PL 158 507b
11
Ib., c. 3 (PL 158, 511 B).
DISTINCTIO XXXIX
1. Praeterea solet
quadri. In hac XXXIX distinctione agitur de augmentatione
scientiae Dei vel diminutione.
a. Videtur quod
scientia Dei non possit esse de pluribus quam sit vel e converso,
quoniam scientia est de enuntiabilibus veris, et tot sunt modo quot
erant ab aeterno; ergo non possunt plura esse sub scientia Dei quam
sunt.
b. Et gratia huius
quaestionis quaeritur si mundum nonesse fuit verum antequam mundus
esset: aliter enim non potuit sciri nisi esset verum; si autem verum
fuit, quid subfuit illi veritati, cum solus Deus fuit ab aeterno?
c. Dicendum quod scientia
Dei non est de enuntiabilibus ut sunt enuntiabilia, sed ut sunt per
modum rerum de quibus sunt enuntiabilia: est enim de illis rebus per
modum suae causae, et ita enuntiabilia reducuntur ad res et ipsae res
ad causas rerum. Licet ergo plures possint esse res quam erunt, non
tamen augetur scientia Dei, quae est ipsarum rerum omniam una causa
esr secundum unum modum qua cognoscuntur res, sive fuerint plures
sive pauciores.
d. Ad hoc quod obicitur,
scilicet quod enuntiabilia fuerunt ab aeterno, dicendum quod
enunciabile importat aptitudinem unam ex parte enuntiantis et aliam
ex parte eius quod enuntiatur. Quantum ad primam aptitudinem non
fuerunt ab aeterno enuntiabilia; nec quantum ad secundam, quoniam ubi
est aptitudo, ibi est compositio vel divisio; sed haec tunc primo
veniunt in esse, quando creatura venit in esse, ubi primo est
compositio eius ‘quod est’ et ‘quo est’.
2.Item,
Augustinus, in libro Soliloquiorum1:
“Si mundus non fuit, verum est mundum non fuisse”. Et Augustinus
intendit provare quod veritas est perpetua, per hoc quod necesse est
semper alteram esse veram; et ita vult dicere quod ‘mundum non
esse’ fuit verum antequam fieret. – Dicendum quod tripliciter
dicitur veritas. Est enim veritas esse ipsius rei; Unde Augustinus2:
“Verum est id quod est”. Et est veritas signi, prout oratio
dicitur vera, cum ostendit rem esse sicut est; et sic dicitur veritas
aequalitas signi ad id cuius est signum3.
Tertio modo dicitur veritas “rectitudo in rebus sola mente
perceptibilis”, ut dicit Anselmus in libro De veritate4;
et sic dicit5
quod “una sola est veritas”, sed plura sunt vera; et ponit
exemplum de tempore, quoniam unum est tempus, licet plura temporalia
sint eo censurata. Sic Augustinus, 83 Quaestionum6:
“Omne verum est verum a prima veritate”. – Dicendum ergo quod
secundum primum modum ‘mundum non esse’ non fuit verum antequam
mundus esset: nulla enim subiacebat res. Nihilomnius tamen in
negationibus modo veris propria veritas: una enim res separationem
habet ab altera. Si vero loquamur de veritate signi, cum veritas
signi dependeat a veritate rei, non fuit iterum verum veritate signi;
nunc tamen pro illo verum est signum. Secundum ultimum autem modum,
omnibus his negationibus una sola subfuit veritas. Cum enim dicimus
‘mundum non esse’, esse tunc omnino fuit indivisumj a Deo, et ita
removebatur vere esse a mundo et ab unaquaque creatura futura. Et sic
loquitur Augustinus in libro Soliloquiorum. Et est exemplum in
huiusmodi locutione ‘hircocervus est in opinione’, non quia esse
habet, sed quia opinio de eo est7.
3. Superhanc
litteram: ille gignendo. Contra: scire idem est quo esse;
ergo, cum haec sit vera ‘Pater scit gignendo’, et haec erit vera
‘Pater est gignendo’. – Dicendum quod hoc verbum ‘scireƬ
aliquando sumitur respectu creaturae, aliquando respectu essentiae
vel personae eiusdem,aliquando respectu alterius personae, ut ‘Pater
scit creaturas’ vel ‘Pater scit se ipsum’ vel ‘Pater scit
Filium’. Primo modo est haec falsa ‘Pater scit gignendo’, et
secundo modo similiter, nisi gerundivum notet concomitantiam: sed
tertio modo notionaliter tenetur, et tunc recipit notionalem
determinationem, sicut hic.
4. Sper hanc
litteram: in eorum essentia. Contra: nihil est in Dei essentia
quod non sit Deus8;
ergo creatura non est in eius essentia. – Dicendum quod non
intelligendum est de creaturis quod sint ‘in eorum essentia’, sed
intelligendum est de attributis essentiae, ut sapientia et huiusmodi.
Et is est sensus: ‘Omnia quae sunt in eorum scientia vel
sapientia’, hoc intelligitur de creaturis; residuum intelligitur de
attributis essentiae. Si vero intelligatur de creaturis, tunc
exponendum: ‘in essentia eorum’ id est in ipsis entibus.
5. Super illud:
simul videt. Argumentum quod non exsistens videri potest, cum
visio tamen transeat super exsistentem. Cum nos videmus rem
praesentem, numquid melius quam cum Deus videt futuram? – Dicendum
quod Deus videndo se, videt omnia; cum sibi ipsi est praesens, videt
omnia. Non sic autem est de visione nostra: oportet enim praesentiam
rei esse apud sensum cum videtur, et similitudines eius vel alicuius
contingentis cum videtur apud intellectum. Nec est nostra visio
potior visione ipsius, licet videamus praesentia, qua ipse videt
futura, quoniam praesenter videt ipsa esse praesentia immutabili, nos
vero praesentia mutabili.
6. Hic opponitur.
Quaeratur utrum haec sit concedenda ‘ Deus potest habere
scientiam quam non habet’. Quod videtur, secundum Magistrum9,
quoniam potest scire aliquid quod non scit. – Dicendum quod istae
locutiones non sunt eiusdem virtutis, quoniam, cum dicitur ‘Deus
potest scire quod non scit’, potentia respicit actum transeuntem in
rem temporalem; sed sic non est intelligendum de hac locutione ‘Deus
potest habere scientiam quam non habet’, qyuoniam potentia hic
respicit ipsam scientiam Dei, quae aeternaest et non temporalis.
7. Super hanc
litteram: Non potest noviter. a. Super illud: Propter angelos,
I Cor. 11, 10, Glossa10:
“Deus non ad t5empus videt, nec aliquid novum est in visione eius
aut scientia, cum aliquid temporaliter et transitorie geritur, sicut
inde afficiuntur sensus, vel carnales hominum vel caelestes
angelorum”. Sensum huius auctoritatis talis est: quod non est in
aliqua innovatio vel mutatio in scientia Dei, sicut accidit in
hominibus et angelis.
b. Super illud: Quia
unus dies apud ipsum, II Petri ultimo, 8, Glossa11:
“In agnitione divinae virtutis et praesentia et praeteritsa et
futura aequaliter constant praesentia”. Et ita omne scibile est
praesens ipsi, et ita non potest scire aliquid quod non sciat; potest
tamen aliquid sciri quod non scitur.
c. Item, possunt
praeterita et futura apud ipsum praesentia constitui? Certius enim
est praesens aeternitatis quam praesens temporis, et praesens
temporis est tantum ens; ergo praesens aeternitatis erit tantum ens.
Qualiter ergo praeteritum et futurum factum est praesens in
aeternitate?
d. Dicendum per
auctoritatem Anselmi, libro De concordia praescientiae Dei et liberi
arbitrii12:
“Sicut in aeternitate, quamvis non fuit sut erit aliquid, sed est,
ita quod in aeternitate mutari nequit, in tempore aliquando per
liberam voluntatem, antequam sit, mutabile esse probatur. Quamvis
nihil ibi sit nisi praesens, non est tamen illud praesens temporale
ut nostrum, sed aeternum,in quo omnia tempora continentur. Siquidem,
quo modo alquod aepresens tempus continet omnem lolcum et quae in
loco sunt, ita aeterno praesenti simul omne praesens tempus clauditur
et quae sunt in quolibet tempore”. Dicendum ergo quod praeteritum
et futurum, licet non sint in se entia, ut tamen sunt in sua causa,
non transeunt; sicut nec domus, ut est in mente artificis, transit,
licet exterius reciapit mutationem.Unde Augustinus, Super Ioannem13:
“Arca in mente vita est, in opere vero arca est”. Quod ergo in se
praeteriit vel futurum est, praesens est in sua causa vel ratione
exemplaris vel ratione similitudines; et sicut est praesens, sic est
ens; et sicut praeteritum vel futurum sic non ens.
e. Sed dubitatur adhuc de
auctoritate Anselmi14:
“Sicut praesens tempus continet omnem locum, sic aeterno praesenti
clauditur omne praesens tempus”. Secundum hoc enim videtur quod,
sicut omne quod est in tempore temporale est, ita omne quod in
aeternitate est, aeternum est; et quae in tempore sunt, in
aeternitate sunt, ut dicit auctoritas15;
ergo temporalia sunt aeterna. – Dicendum quod non sequitur ‘quae
sunt in tempore clauduntur aeternitate, ergo sunt in aeternitate’.
Dicuntur enim claudi, eo quod aeternitas praecedit tempus et erit
post tempus et durat dum tempus est. Ea vero in aeternitate proprie
dicuntur, quae habent suum esse cum aeternitate; et licet temporales
res, ut sunt in sua causa, aeternaliter sint, non tamen secundum se
sunt in aeternitate.
8. Item, a quibusdam.
Aliqui16dicunt
quod scientia Dei sumitur tripliciter. Aut eniim pro essentia eius,
et sic significat essentiam ut intelligentiam; hoc modo cognoscit
quod aliqua possunt esse quae nec sunt nec erunt. Alio modo
significat visionem, et sic connotat quod res erit vel fuit vel est.
Tertio modo significat scientiam approbationis. Et primo modo dicunt
quod potest Dus scire plura quam scit; secundo modo, non; tertio vero
modo tantum bona sciuntur.
9. Quod Deus non
omnia sciat, Augustinus in Enchiridion17:
“Melius est quaedam nescire quam scire”, ut vilia. Si ergo haec
sint vilia respectu scientiae divinae et divinae etiam bonitatis,
melius est ignorantia; sed numerus eorum non cognoscitur secundum
Genesim18.
– Dicendum quod in auctoritate Augustini sumitur hoc verbo
‘nescire’ pro eo quod est ‘non approbare’, et sic Deus nescit
vilia, id est peccata; sed non vilia ignorat, id est creaturas minus
nobiles, quoad omnem sui mutationem.
10. Item,
Augustinus19:
“Sunt quidam qui in tantam prorumpunt insaniam, ut dicano Deum non
omnium habere notitiam, quia infinita sunt: quod in numeris oportet
concedere; sed apud illum infinitorum certus est numerus, cuius
scientiae non est numerus20”.
11. Super scit
Deus quanta sit multitudo pulicum. Dionysius, De divinis nominibus21:
“Divina sapientia se se ipsam cognoscens, cognoscit omnia,
materialia immaterialiter, et non partite partita et finite infinita,
et multa universaliter, ipso uno omnia cognoscens et adducens. Etenim
si secundum unam causam Deus omnibus exsistentibus esse tradit,
secundum eamdem et unicam causam scivit omnia ut ex ipso exsistentia
et in ipso antesubstituta”.
1
Lib. II, c. 2, n. 2, sub ista autem forma: “Si manebit semper
mundus iste, verum est mundum semper mansurum esse” (PL 32, 886).
2
Soliloq., II, c. 5, n. 8 (PL 32, 889).
3
Ex Glossa ordin. In Ps. 14, 3: “Veritas est cum res ita est ut
dicitur” (PL 113, 864).
4
Cap. 11 (PL 158, 480A).
5
Anselmus, ib., c. 13 (PL 158, 486).
6
Quaest. 1 (PL 40, 11).
7
Ex Aristot., Anal. Priora, I, c. 36 (al. 38): “aut hircocervus
opinabile qua non ens” (Bekker, 49a 24; Didot, I, 82 22.23.
8
Alanus ab Insulsi, Regular theol., reg. 9: “Quidquid est in Deo,
Deus est” (PL 210, 628).
9
Hic in litt., c. 1 (p. 246, lin. 21).
10
Lombardi in h. 1 (PL 191, 1635 A); ex August., De Trinit., XII, c.
7, n. 10 (PL 42 1004).
11
Ordin., in h. 1. (PL 114, 693); ex Beda in h. 1. (PL 93, 81).
12
Quaest., 1, c. 5 (PL 158, 514 A).
13
Tract. 1, n. 17 (PL 35, 1387).
14
L. c.
15
Scil.Anselmus, 1. c.
16
Inter quos Guil. Altissiodorensis, Summa aurea, 1, c. 8, q. 2 (f.
23b-c).
17
Cap. 17 (PL 40, 239).
18
Gen. 32, 12: sicut arenam maris, quae prae moltitudine numerari non
potest.
19
De civit. Dei, XII, c. 18 (PL 41, 368), quoad sensum. Cf. supra, d.
35, n. 9.
20
Ps. 146, 5.
21
Cap. 7, § 2 (PG 3, 870 C; PL 122, 1154 D); versio Scoti Eriug., ap.
Dionisiaca, I 398s.
72. Quaeritur de
concordia praedestinationis ratione praescientiae cum libero
arbitrio; secundo de concordia eius ratione voluntatis beneplaciti
cum libero arbitrio.
[Membrum 1
De praescientia et libero
arbitrio].
73. Circa primum sic
obiciyut: praescientia Dei sive scientia necessaria est; quae autem a
libero arbitrio sunt, in quantum huiusmodi contingentia sunt. Sed
conoscibile contingens non proportionatur cognizioni necessariae;
ergo scientia Dei non proportionatur eis quae sunt a libero arbitrio;
unde scientia Dei non erit de eis quae subsunt libero arbitrio.
74. Si dicatur quod quae
sunt a libero arbitrio, sunt a Deo, et in quantum sunt de voluntate
Dei mediante gratia, sic proportionatur scientiae Dei, et sic aliquo
modo sunt necessaria; item aliquo modo contingentia, quia in quantum
sunt a libero arbitrio. – Sed si hoc est verum, tunc in quantum
sunt a libero arbitrio, non subiacent scientiae Dei; quod falsum est,
quia 16 Prov., 2: Omnes viae hominum patent oculis eius; et 23
Eccli., 28:Oculi Domini, multo lucidiores sole, circumspiciunt
omnes vias hominum etc. Unde quae sunt a libero arbitrio, quoad
ipsum esse quod habent a libero arbitrio, quoquo modo subiacent
scientiae Dei.
75. Praeterea,
Augustinus1:
“ Nihil fit visibile aut sensibile, quod non [de] interiore atque
intelligibili summi imperatoris aula aut iubeatur aut permittatur,
secundum ineffabilem iustitiam poenarum et praemiorum, gratiarum et
retributionum”.
76. Item, Augustinus in
libro De poenis purgatoriis2:
“Quomodo aures nostrae ad voces nostras, sic aures Dei ad
cogitationes nostras”. Multo fortius ergo singularia opera non
latent eum, quae sunt a libero arbitrio.
77. Item, supposiytum
estapud omnes quod Deus iustissime praemiat bonos et iustissime punit
malos. Sed hoc non posset, nisi meritum cognosceret; sed merita sunt
opera bona et mala, quae singularia et contingentia; ergo cognoscit
singularia et contingentia quae procedunt a libero arbitrio.
78. Item, in libro De
Divinatione3:
“Mundus providentia administratur”. Providentia autem non potest
esse de rebus ignotis; Ergo omnes res a Deo administrate in mundo,
cognoscuntur a beo. Cum ergo res, quoquo modo sint, vel a natura vel
a libero arbitrio, administrentur a Deo, restat quod ab eodem
cognoscantur.
79. Item, in eodem4:
“Si Deus ignorat res humanas nec advertit quae agimus, quae potest
esse pietas? Quae sanctitas? Quae religio? Et si perit omnis
sanctitas et religio, tunc sequitur vitae perturbatio et omnimoda
confusilo”. Quod si est inconveniens, restat quod Deus cognoscit
res humanas; ergo non tantum universalia, sed singularia et
contingentia quae sunt a libero arbitrio.
80. Cum ergo in veritate
proportionantur scientia et scibile5,
si scientia est necessaria, et scibile erit necessarium. Vel ergo
scientia Dei est contingens, vel si scientia necessaria, et scibilia
necessaria; et ita praedestinatio ratione praescientiae erit
necessaria.
81. Praeterea, Anselmus6:
“Quae praescit Deus, necesse est esse futura; quae autem a libero
arbitrio sunt, a nulla necessitate proveniunt; Impossibile est ergo
Dei praescientiam, quae omnia praevidet, et libertatem arbitrii simul
esse”.
82. Si dicatur7quod
duplex est necessitas, illationis vel habitudinis, et necessitas rei
absolute; quando ergo dicitur: ‘Quae praescit Deus, necesse est
esse futura’, hoc intelligitur de necessitate habitudinis; cum
autem dicitur: ‘Quae sunt a libero arbitrio, nulla necessitate
proveniunt’, hoc intelligitur de necessitate rei in se, et haec duo
non repugnant. – Sed si scibile habet proportionem in veritate cum
scientia, tunc oportet quod scibile [sit] necessarium, quia si
scibile potest non esse, ergo scientia in quantum respicit illud
scibile potest non esse, et ita scientia Dei esset contingens; unde
sequitur quiod scibile aliquo modo sit necessarium.
83. Respondet Anselmus8:
Est necessitas rei absolute , ut necesse est Deum esse; item
necessitas quae sequitur rei positionem, sicut necesse est Petrum
sedere dum sedet. Et dicit quod non est alia necessitasi
praedestinationis nisi haec. Cum enim dicitur ‘necesse est
praedestinatum salvari’, sensus est: salvandum necesse est esse
salvandum; et haec reducitur ad hoc: necesse est esse dum est. Et
haec necessitas non tollit rei contingentiam; sicut cum dicitur
‘necesse est te sedere dum sedes’, haec necessitas non tollit
contingentiam sessionis.
84. Item ad idem.
Augustinus9:
“Sicut tu non cogis memoria tua facta esse quae praeterierunt, sic
[Deus] non cogit praescientia sua quae futura sunt esse”. Unde a
praescientia nonn est aliquo modo necessitas in rebus.
85. Sed contra, quod
respiciat [praescientia scibile necessarium] per aliquam
necessitatem, videtur. Nobilior enim est scientia divina quam humana;
si ergo scientia humana respiciat scitum necessarium tantum 10,
multo fortius ex scientia Dei, quae necessaria est, infertur scitum
necessarium. Sed scitum est procedens a libero arbitrio; restat ergo
quod sit necessarium illud quod procedit a libero arbitrio.
86. Item, Dominus
praescit hunc habiturum gratiam finaliter. Cum autem liberum
arbitrium sit ad opposita, potest contingere quod n on habet gratiam;
ergo non est verum quod Deus praevidit. Quaeritur ergo utrum propter
contingentiam procedentium a libero arbitrio concedendo est haec:
‘contingens est haec Deum praevidisse’, et utrum haec sit
similiter concedendo: ‘scientia Dei est contingens’.
87. Respondeo: Verum est
quod proportionantur in veritate scientia et scibile, non tamen
proportionantur in differentia necessitatis, scilicet in necessitate
et contingentia. Et haec est ratio: scientia est in aliquo non
dependens a scibili, sed scibile dependet a scientia, et non e
converso semper; in aliquo vero scientia dependetm a scibili etmnon e
converso; in aliquo nec scientia dependet a scibili nec e converso,
et utrumque ab eodem dependet. Cum dicimus ‘Deus scit futura
omnia’, scientia non dependet a scibili, sed e converso; sed cum
dicitur ‘homo scit mathematica’, ibi scientia dependet a scibili,
quia scientia fit secundum receptionem similitudinis a scibili. Cum
vero dicitur ‘anima se ipsam cognoscit’, neutrum ab alio
dependet, quia haec scientia non fit per similitudinis aggenerationem
a re, nec per aggenerationem rei a similitudine sicut in Deo est. –
Ubi res dependet a scientia, semper stat intentio veritatis in
scientia et scibili, quia veritas est dispositivo generalis secundum
quam procedit principiatum a principio, sicut unitas; unde in hac
disposizione conveniunt scientia et scibile. Sed necessitas sive
contingentia non est dispositivo generalis secundum quam procedit
principiatum a principio; immo necessitas determinata conditio est a
parte principii, contingentia11vero
determinata conditio ‘ut in pluribus’ est a parte principiati;
sed nonn propter rationem principii, sed quia possibilitas est in
principiato ad esse et non esse, quia est ab alio et de nihilo. Unde
Philosophi12dividunt
ens in necessarium et possibile. –Ubi ergo scientia est principium
respectu sciti, a parte scientiae erit necessitas, sive necessitas
sive contingentia sit ex parte sciti. Quando vero scientia datur a
scito, semper erit necessitas a parte sciti, sive contingentia sive
necessitas sit ex parte scientiae. Dico ergo quod non sequitur, si
proportionantur in veritae, quod propter hoc in necessitate vel
contingentia.
88. Ad hoc quod obicitur,
quod potest contingere quod procedentia a libero arbitrio possunt non
esse: numquid ergo mutatur scientia? (73, 82), respondeo quod non
oportet scientiam Dei mutari, licet haec mutentur; sicut ex parte
humanae scientiae, si scientia mutatur, non oportet quod propter hoc
scibile mutetur. – Scientia enim Dei immutabilis est, et tamen est
de rebus mutabilibus. Dionysius13:
“Cognoscit omnia: immaterialiter materialia, non partite partita,
universaliter multa, uno omnia”, immutabiliter mutabilia. Ad hoc
intelligendum tale est exemplum: si figeretur oculusm in pariete et
pertransirent res ante oculum, sit autem oculus aspiciens ita quod
non accipiat similitudines rerum, nil lateret oculum, nec tamen in se
mutaretur nec in recepitone similitudini set alterius; sed si oculus
reciperet similitudines a rebus mutabilibus, necesse esset quod ad
mutationem rerum reciperet mutationem. Cum ergo oculus divinus se
ipso sciat omnia, a mutabilitate rerum nullam trahit mutationem; Immo
eadem scientia cognoscit me sedere cum sedeo, et cum sto stare.
Temporis enim diversitas comparatur ad aeternitatem sicut linea ad
punctum: si punctus sit invariabilis, non trahit mutationem propter
mutationem linearum.
89. Ad hoc quod obicitur
per Philosophum, quod nihil latet Deum (78-79), concedo quod nihil in
omni creatura, qualiscumque dispositionis sit, later Creatorem.
90. Ad hoc quod obicitur
per Anselmum, quod stare non potest praevidentia Dei cum libero
arbitrio(81), dico quod est duplex necessitas, scilicet habitudinis
et rei in se; et haec prima non repugnat cum contingentia. Sed tamen
aliter est ibi: quia est ibi quaedam necessitas habitudinis, item est
quaedam necessitas rerum in aeternis rationibus, et necessitas haec
non est aequaliter in utroque extremorum; et propter hanc possum
dicere quod praescientia est ratio rerum futurarum et non e converso.
Item est tertia necessitas, quae est ex supposizione, et haec vocatur
necessitas libertatis. Verbi gratia supereffluens bonitas divina non
potest non communicare suam bonitatem, et tamen voluntarie eam
communicat; haec tamen est in quibusdam rebus ex supposizione;. Est
autem communicatio bonorum naturalium et gratuitorum. Communicatio
naturalium bonorum non fit ex supposizione a parte creaturae; sed ad
communicandum bona gratuita exigitur suppositio, scilicet
quod ex parte recipientis
non sit impedimentum, scilicet ut velit. Condita enim est rationalis
creatura in libertate, ut velit vel non velit. Ad hoc autem quod
communicet ei bonitatem suam, exigitur quod velit; et si non velit,
non communicat. Et haec suppositio exigitur propter libertatem quae
data est rationali creaturae.
91. Ad hoc autem quod
obicitur, an sit idem ‘praedestinatum salvari’ et ‘salvandum
salvari’ (83), dico quod plus est ibi. Quia cum dico ‘salvandum
salvari’, tantum determino consequentiam quae rei est, et nullam
causalitatem respectu salutis; sed cum dico’praescitum salvari’,
dico rationem a causa esemplari; sed cum dico ‘praedestinatum
salvari’, adhuc plus dico, quia causalitatem quaeest a voluntate
beneplaciti. Unde dico necessitatem subsequentem, propter finalem
gratiam; et necessitatem antecedentem, quae est voluntas beneplaciti
ad communicationem boni gratuiti.
92. Ad hoc quodobicitur:
possibile est quod futurum est non fore: estne propter hoc
cencedendum: ‘possibile est Deum quae praescivit non praescire’
(86), respondeo: Hoc potest intelligi duobus modis, cum dicitur de
isto qui erit salvandus: ‘possibile est hunc, qui est salvandus,
non salvari’. Si sensus est: possibile est veritatem non succedere
in illo postquam fuit in eo, non est verum, quia [non]-praedestinatio
succedere non potest praedestinationi; sed possibilitas est ibi ad
habendum finalem gratiam vel non habendum, dummodo non sit horum
successio. Cum ergo dicitur: ‘possibile est Deum [non prae] scire
aliquod contingens [quod praescivit’, vel] hoc est quia
possibilitas potest accidere inter actum et rectum, et sic est falsa;
vel inter obliquum et actum, et hoc dupliciter: ita quod primo
respiciat actum, et sic adhuc est falsa; vel primo obliquum, et sic
vera.
[Membrum 2
De praedestinatione et Dei
voluntate beneplaciti]
93Consequentur quaeritur
de praedestinatione ratione beneplaciti. 9 ad Rom., 19:Volutati
eius quis resisti? Duae sunt potentiae: naturali set volontaria;
si ergo volontaria potentia [resistere non potest], tunc erit
necessitas in voluntaria potentia sicut in naturali. – Contra:
potest obbedire vel non obbedire; ergo potest resistere.
94. Respondeo: Secus est
in verbo ‘resistendi’ et ‘non obediendi’. Potentia enim
rationalis habet quod potest consentire vel non obbedire, tamen non
potest resistere. Sed duplex est voluntas: beneplaciti et signi14.
Contra voluntatem beneplaciti, quae ipse est, non contingit
resistere. Resistere enim dicitur aliquid, quod habet aliquod activum
impedimentum voluntatis Dei. Sicut enim contra impletionem suam vel
beneplacitum suum nihil fit, sic non potest aliquod esse activum
impedimentum voluntatis beneplaciti. Sicut enim impletio se habet in
tempore, ita voluntas beneplaciti ab aeterno. Sed voluntatem signi,
quae est consilium vel praeceptum, potest impedire aliquod activum.
95. Consequentur
obicitur15.”Prophetiam
praedestinationis necesse est omnibus modis impleri, sine nostrae
voluntatis arbitrio”; ergo non dependet necessitas
praedestinationis a libero arbitrio.
96. Respondeo: Secus est
in quadam praedestinatione [et in alia]. Quaedam enim est operatio a
praedestinatione, ubi non requiritur quod liberum arbitrium ‘huius’
obediat determinate, sed si ‘huius’ non obediat, ‘illius’
obediat. Unde ex parte Virginia non fuit activum principium, quia
cooperans arbitrium non fuit in concepitone; verum est tamen quod
fuit consentiens.
1
De trinit., III, c. 4, n.9 (PL 42, 873). Cf. Alex, Glossa in I
Sent., d. 45, n.10 (p. 452).
2
Immo in Enarr, in Ps. 148, n. 2: “Quomodo enim aures nostrae ad
voces nostras, sic aures Dei ad cogitationes nostras” (PL 37,
1938); ap. Prosperum Aquitanum, Sententiae ex August. Delibatae, n.
82 (PL 45, 1866).
3
Tullius Cicero, De natura deorum, II, c. 30: “Dico igitur
providentia mundum… administrari” (ed. G. Schutz, XIII, 150).
4
Lib. I, c. 2: “Quorum si vera est sententia, quae potest esse
pietas? Quae sanctitas? Quae religio?... Sin autem dii neque possunt
nos iuvare neque volunt, nec omnino curant, nec quid agamus
animadvertunt… quid est quod ullos diis immortalibus cultus,
honores, precese adhibeamus?... qubus sublatis, perturbatio vitae
sequitur et magna confusio” (XIII, 31).
5
Aristot., Categoriae, c. 5 (Bekker, 7b 23-27; Didot, I, 11 28-30);
Metaph., IV (V), t. 20 (Bekker, 1020b 31; Didot, II, 526 37-38).
6
De concordia praescientiae et praedestinationis, q. 1, c. 1 (PL 158,
507 A-B).
7
Ex Anselmo, ib., c. 2 (PL 158, 509).
8L.
c.
9
De lib., arbitrio, III, c. 4 n. 11 (PL32, 1276).
10
Aristot. Anal. Posteriora, I, tt. 7, 28, 194 (bekker, 71b 9-16, 73a
21-24, 88b 30-32; Didot, I, 122 8-16, 124 45-49, 152 5-8); August.
De vera religione, c. 52, n. 101 (PL 34, 167). Cf. infra, nn.
109-110 (p. 138s.).
11
Aristot. Metaph., V (VI), tt. 5-6: “Quum igitur in entibus sint
quaedam semper similiter se habentia et ex necessitate… quaedam ex
necessitate quidem non sunt nec semper, sed utplirimum…Omnis enim
scientia eius est quod aut semper aut utplurimum est” (Bekker,
1026b 27-30, 1027° 20-21; Didot, II, 536 5-9 et 39-40.
12
Ita maxime Avicenna, Metaph., I, c. 7 (f. 73r-v). Cf. etiam Dom.
Gundissalimus, De processione mundi (ed. G. Bulow, in Beitrage,
XXIV, Heft 3, p. 5s).
13
De div. Nomin., c. 7, § 2 (PG 3, 870 B-C; PL 122, 1154 D); versio
Scoti Eurig.: “Semet igitur divina sapientia cognoscens, cognoscit
omnia: immaterialiter materialia, et non partite partita, et multa
universaliter, ipso uno omnia”, ap. Dionysiaca, I, 398s. Cf.
Alex., Glossa in I Sent. D. 39, n. 11 (p. 399).
14
Cf. P. Lombardus, Lib. I Sent., d 45, cc. 5-6 (p. 275s.).
15
Glossa ordin.,in Matth. 1, 22-23: Ut adimpleretur quod dictum est
per Prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit: “Prophetia
alia est ex praedestinationem, quam necesse est omnibus modis
evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio, ut haec de qua hic
agitur. Alia est ex praescientia” etc. (PL 114, 71s.).
Membrum 4
An veritas
futurorum sit veritas ipsius primi]
104. Consequentur
quaeritur si veritas in futuris sit veritas ipsius primi et non
aliud. Quod videtur. Augustinus1:
“Multa secundum inferiores causas futura sunt, quae in praescientia
Dei futura non sunt”. Sed constat quod propter illam futuritionem,
quae est secundum inferiorem causam, non sunt futura; ergo si sunt
futura, hoc erit [propter] praescientiam Dei. Habet enim in se, sicut
dicit Augustinus2,
“absconditas quorumdam factotum causas, quas rebus conditis non
inserut, pasque complet, non eo opere quo naturas instituit ut sint,
sede o quo illas administrat ut voluerit”. Ergo veritas futurarum
rerum non est propter potentiam creatam, sed propter veritatem quae
est in prraescientia Dei. Ergo veritas quae est in praedestinatis non
est nisi veritas quae est in praedestinatione Dei.
108. Respondeo: Futurum
habet unam veritatem quae est a re futura. Eadem enim est veritas cum
dico ‘Antichristus erit’, quae est cum dico ‘Antichristus est’,
licet veritas signi non sit eadem. Nihil enim
diversificatur nisi temporis consignatio; et illud tempus, quod nunc
est futurum, post erit praesens. Unde eadem subest rei veritas. –
Item, est veritas altera quoad principium materiale, scilicet quoad
dispositiones quae sunt in rationibus creatis3:
scilicet rationes causales quae sunt in operibus primis sex dierum,
quae etiam possibilitatem habent ad opera miracolosa; vel rationes
seminales, quae insitae sunt in elementis; vel rationes natiurales,
quae inditae sunt generibus et speciebus singularum rerum. – Item,
est veritas quae est in rationibus aeternis, scilicet in praescientia
Dei. – Quando ergo dicitur quod ‘multa sunt futura secundum
inferiores causas’, [hoc est] quantum est de rationibus seminalibus
vel naturalibus si sibi relinquerentur; non tamen sunt secundum
superiores, id est secundum rationes causales inditas primis operibus
sex dierum, vel secundum rationes occultas in rationibus aeternis.
Semper autem exigitur veritas rei in futuris, quae erit et veritas
praescientiae, et veritas etiam rationum causalium inditarum primis
operibus; non tamen semper exigitur veritas rationum inditarum
generibus et speciebus, nec veritas rationum inditarum elementis.
[Membrum 5
An veritas
scientiae divinae sit tantum necessariorum]
109.
Consequentur quaeritur: veritas humanae scientiae est tantum de
necessariis4;
ergo cum divinae scientiae veritas nobilior sit quam [illa] humanae
scientiae, veritas divinae scientiae erit tantum de necessariis. Ergo
omne illud quod est praedestinatum necessario salvabitur.
110. Respondeo: Nobilitas
scientiae dicitur multipliciter, quia [vel] est ratione sciti, et sic
scientia est nobilior, quae est de nobiliari scibili; vel est
nobilitas scientiae ex parte scientis, et sic scientia Dei nobilior
est quam humana; item ex parte modi sciendi. Unde nobilior [est]
scientia Dei propter scitum nobilius et propter modum sciendi, quia
causa per quam scitur eadem est cum sciente. Universaliter ergo
scientia divina nobilior est quam humana; non tamen quoad hoc quod
est de nobiliori scito semper, scilicet de nobiliori ente quod est
scitum. Et dico quod contingens, secundum quod scitum est a Deo,
nobilius est quam necessarium in creatura. Non ergo ideo nobilior est
humana divina, quia necessaria sunt scita; in hoc enim est nobilitas
scientiae divinae, quod novit omnia prout sunt.
1
De Genesi ad litt., VI, c. 17 n. 28: “Multa secundum inferiores
causas futura sunt, sed si ita sunt et in praesentia Dei, vere
futura sunt; si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt sicut
ibi sunt, ubi qui praescit falli non potest” (PL 34, 350).
2
De Genesi ad litt., IX, c. 18, n. 33 (PL 34, 406).
3
Cf. August., De Genesi ad litt., VI, c. 10, n. 17; c. 14, n. 25 (PL
34, 346, 349); Alex., Glossa
4
Vide supra, p. 130, nota 1.
Membrum 5: Cf. Summa Hales., I, n. 171; Alex.,
Glossa in I sent., d. 38, n. 3 (p. 389s.).
No comments:
Post a Comment