Tuesday, 16 June 2009

John of Ripa on Formal Distinction

Hi everybody,

Today we have John of Ripa on Formal Distinction.
This comes, as you can see from the Abbreviatio of Paolo from Venice.
I will make an introduction to this on the next post, which will be on Meyronnes.
I also promise the next post will be on Hugolino, I.40 (whole distinction).



PAULUS VENETUS

SUPER PRIMUM SENTENTIARUM
JOHANNIS DE RIPA LECTURAE
ABBREVIATIO

LIBER I

DISTINCTIO 8



Circa distinctionem octavam in qua Magister tractat de simplicitate divine essentie et eius immutabilitate, quero istam questionem:
Utrum sola divina essentia sit entitas omnimode supersimplex et una?
Circa istam questionem quatuor decidentur articuli.

Primus [articulus]
Erit:
Utrum in Primum gradum essendi simpliciter aliqua varietas graduum seu latitudo unitive concurrat?
Pro cuius declaratione sit
Prima conclusio: In quemlibet gradum finitum distantem per aliquam latitudinem a non esse sue denominationis concurrunt varii gradus denominationis consimilis ipsum constituentes ex natura distincti.
Ista patet ex prima questione Prologi, articulo primo et secundo.
Contra istam conclusionem arguitur. Sit enim .a. intelligentia indivisibili set .b. et .c., duo gradus in .a., sed .b. remissor. Tunc sic: .b. prius naturaliter correspondet .a. quam .c.; igitur impossibile est .a. essentie correspondere .b. gradum sine .c. et per consequens .b. et .c. realiter distinguuntur.
Respondetur negando primam consequentiam, sed oportet addere quod .a. sit realiter distinctum a .b.; quod non conceditur. – Aliter potest dici conclusio quod .b. potest esse sine .c. et ex hoc non sequitur quod .b. in .a. realiter distinguitur a .c.; bene tamen potest realiter distingui, puta si .b. in aliam entitatem ab .a. concurrat, sicut in intelligentia ratio essentie non distinguitur a ratione vite realiter, et tamen ratio essentie potest in aliquam entitatem unitive concurrere sine ratione vite.
Secunda conclusio: In quamlibet huiusmodi entitatem varii gradus concurrunt ex natura rei distincti,non realiter, nec formaliter.
Primum patet de re indivisibili; secundum patet sic: nam secundum quamcumque rationem formalem stat gradus huiusmodi convenire et tamen ex natura rei distingui, sicut patet de intelligentia que in esse vite habet plures gradus intensionis, qui tamen unitive concurrunt in eamdem rationem formalem vite.
Contra istam conclusionem arguitur sic: Si gradus intensior distinguitur a remissioni, igitur aliquid sibi superaddit; aut igitur superadditum habet esse formale ex natura rei et distinguitur ab alio formaliter, vel non, et sequitur quod non distinguitur. Hic dico quod gradus intensior superaddit, non tamen aliquam entitatem nec aliam rationem formalem, sed alium gradum eiusdem rationis formalis.
Tertia conclusio: Huiusmodi distinctio graduum unitive in eamdem rationem formalem concurrentium est minima ex natura rei possibilis reperiri.
Patet, cum non sit realis, nec formalis. Sicut enim diverse rationes formales in eamdem entitatem indivisibilem realiter unitive concurrunt, ita gradus huiusmodi in eamdem rem secundum eamdem rationem formalem, igitur, etc.
Quarta conclusio: Licet huiusmodi distinctio intensiva sit minima, nullo tamen modo possibile est ipsam supersimpliciter unitive concurrere in aliquam entitatem.
Patet, quia quelibet talis entitas in quam unitive concurrit / talis latitudo habet gradus intensiores et remissiores,quorum aliquis est priore t alteri posterior, et per consequens unus est potentialis ad reliquum; sed hec repugnant supersimplici entitati.
Quinta conclusio: Repugnat quod in primam essentiam huiusmodi distinctio graduum seu latitudo intensiva secundum aliquam denominationem sibi intrinsecam unitive concurrat.
Patet, quia aliter non esset immensa et simpliciter prima entitas; unde sicut unitas mathematica respectu totius latitudinis numerorum habet primitatem simpliciter; est enim prior naturaliter tota huiusmodi latitudine; habet etiam supersimplicitatem, cum sit omnimode indivisibilis;; aliter non esset unitas; habet etiam immensitatem, nam ab ipso fluit causaliter infinitam pluralitatem numeralium specierum quarum quelibet in ipsa unaliter continetur et supersimpliciter, prout ait beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus, capitulo quinto, pars sexta, ita Deus est propriissime unita set creatura, forma numeralis.
Sexta conclusio: Non repugnat huiusmodi distinctioni graduum, in quantum distinctio tanta est, quod in Primum esse simpliciter unitive concurrat, sed solum ratione graduum, quia limitati et imperfecti.
Probatur. Nam huiusmodi distinctio est minor distinctione formali; sed distinctio formalis correspondet entitati divine solum inter rationes suppositales et divinam essentiam, sicut patet; igitur.


Secundus articulus.
Utrum in Primum gradum simpliciter sit possibile plures rationes distinctivas essentiales formaliter concurrere unitive?
Pro quo articulo declamando, sit hec
Prima conclusio: Secundum quamlibet perfectionem essentialem creature ad extra per participationem communicabilem correspondet divine essentir ratio propria et distincta formaliter ex natura rei.
Patet, nam stat aliquid accedere ad Deum ut est ens absque hoc quod accedat ad ipsum ut est vita. Igitur Deus aliam rationem formalem habet in esse enti set aliam in esse vite.
Secundo. Si per idem omnino divina essentia haberet esse entis et esse vite et sic hiis perfectionibus quas creatura partecipare potest, sequitur quod omnis excessus creature super aliam ex maiori participatione primi est excessus solummodo intensius quoad gradum perfectionis et non extensius quoad multitudinem perfectionum essentialium, et per consequens nulle creature possunt specifice differre, sed solummodo esse vite, sapientie et huiusmodi.
Secunda conclusio: Quibuslibet diversis effectibus in creaturis qualitercumque distinctis essentialiter correspondet in divina essentia varia ratio formativa.
Probatur. Nam quilibet effectus actualius est in sua principali ratione causali in qua perfectius relucet quam in proprio suo genere; igitur ibi est secundum propriam rationem causalem a quocumque altero distinctivam.
Secundo. Nam sicut nulla essentia creata habet a se quod sit hec essentia, ita nec distinctionem qualemcumque essentialem ab altera; igitur, sicut in essendo habet causalem originem in Deo, ita et in esse distinctio ab altero rationem in Deo proptiam distinctivam.
Tertio. Sint .b. et .c., duo effectus creati, et habeant, per adversarium, omnimode eamdem rationem causalem, que sit .a.; tunc sic: .b. et .c., prout sunt causaliter in .a. tantam habent idemptitatem sicut .b. ad .b. vel .c.; igitur .a. ratio non plus potest esse ratio distincte cognoscendi .b. distingui a .c. quam .b. a .b. enti et a .c.; sed .a. est intellectui divino ratio evidenter cognoscendi .b. et .c.; igitur intellectus divinus non potest evidenter cognoscere .b. et .c. distingui.
Tertia conclusio: Secundum nullam perfectionem essentialem a creatura participabilem divina essentia potest esse participate perfectionis causaliter formativa.
Volo dicere quod divina essentia in esse entis est paticipabilis a creatura et non per idem formaliter quo est ens est causaliter derivativa participate perfectionis in esse enti set, eodem modo, per aliud est formaliter vita et per aliud derivativa vite causaliter.
Probatur conclusio. Nam si divina essentia in esse entis est causaliter derivativa perfectionis create in esse entis, igitur non stat creaturam participare divinam essentiam in esse entis quin ipsam participet ut rationem causalem creature in esse entis. Consequens falsum et consequentia patet. Per hoc enim concludimus divinam essentiam per aliam rationem esse en set per aliam, vitam, quoniam stat ipsam a creatura participari in esse entis absque hoc quod participetur in esse vite.
Contra istam conclusionem videtur esse Dionysium in libro de divinis nominibus, c. 5 in diversis partibus, ubi videtur innuere quod omnis perfectio creata est causaliter a divina essentia secundum denominationem consimilem, puta omnis vita creata a divina essentia in esse vite et sapientia creata a divina sapientia in esse sapientie. Dicitur quod non esse intentio Dionysii ponere quod divina essentia in esse vite sit causaliter productiva vite create, sed solum vult ponere quod ipsa in esse vite participatur ab omni vita creata; unde quelibet perfectio simpliciter in Deo communicabilis ad extra participative per se ipsa formalem continet eminenter perfectionem creatam denominationis consimilis, sed causaliter ipsam continet per aliam rationem posteriorem que primam contentivam necessario presupponit.
Quarta conclusio: Secundum quamcumque perfectionem essentialem divina essentia prior est quam sit eiusdem causaliter productiva per participationem.
Probatur, quia ibi non est habitudo divine essentie in esse entis ad quamcumque perfectionem essentialem, divina essentia prior est quam sit eiusdem causaliter productivam per participationem. Probatur: qualis est habitudo divine essentie in esse entis ad quamcumque perfectionem essentialem ipsam esse communicativam creature in esse entis, consimilis est divine essentie in esse vite ad ipsam esse communicativam creature in esse entis, et sic de aliis perfectionibus divinis; sed prius divina essentia habet formaliter esse entis quam sit productiva creature in esse entis, cum ratio entis sit prima ratio in Deo. Igitur prius habet formaliter esse vite, sapientie et huiusmodi quam sit productiva creature in esse denominationis consimilis.
Contra istam conclusionem arguitur. Sit .a. in Deo ratio vite et .b. ratio in Deo causaliter derivativa vite create; tunc sic: .b. est ratio essentialis in Deo et participabilis ad extra; igitur, aliam posteriorem rationem causaliter continet, et de ista iterum arguam sicut de .b., et erit processus in infinitum. Dico quod ratio causalis secundum hoc quod sumitur non est proprie essentialis, nisi vocetur omnis ratio communicabilis essentialis, nec talis continet perfectionaliter esse essentiale creature, sed solum esse causale; et sic non est processus in infinitum.
Quinta conclusio: Quelibet ratio essentialis in divina essentia per idem formaliter est ipsamet et distincta formaliter a qualibet alia.
Hec conclusio fuit provata distinctione quarta.
Sexta conclusio: Quelibet huiusmodi rationum tam intense precise distinguitur ab altera quantum precise correspondet proprium esse formale quo sic distinguitur.
Patet ex quarta.
Septima conclusio: Quelibet huiusmodi rationum immense distinguitur formaliter a qualibet alia.
Patet, quia quelibet talis est immensa secundum suam denominationem.
Secundo. Nam si .a. esset albedo infinita et .b. nigredo infinita, infinite .a. et .b. contrarientur positive et in infinitum plus quam albedo et nigredo solum finite; ita in proposito.
Octava conclusio: Quelibet due rationes create in infinitum minus distant formaliter quam rationes increate denominationis consimilis.
Patet, cum in infinitum minus habeant de esse formali quam rationes immense.
Secundo. Si .a. continue cresceret in esse vite et .b. in esse sapientie, .a. continue acquireret latitudinem distinctionis a .b. et e converso. Igitur, si .a. fieret infinita infinite distingueretur a .b., et ita in proposito.
Nona conclusio: Quecumque due rationes essentiales increate in infinitum minus unitive concurrunt formaliter in omnimoda idemptitate, si liceat sic loqui, quam due rationes create.
Patet ex dictis.
Contra ista dicta arguitur sic. Si divina essentia secundum eamdem penitus rationem contineret eminenter omnem perfectionem creatam, ipsa esset illimitatior secundum huiusmodi rationem quam nunc sit. Sed contradictionem includit divinam essentiam secundum aliquam huiusmodi rationem esse magis illimitatam quam nunc est; igitur tantum secundum unicam rationem formalem divina essentia continet eminenter omnem perfectionem creatam. Consequentia patet cum minori et maior similiter, quia in Deo ratio sapientie magis esset illimitata formaliter, si esset formaliter iustitia, quam nunc sit.
Confirmatur. Nam sicut divina sapientia est magis illimitata realiter per hoc quod est realiter iustitia quam si realiter distingueretur ab ipsa, /ita magis esset illimitata formaliter.
Secundo. Si rationes essentiales divine sic unitive concurrerent in eamdem essentiam quod in ipsa haberent omnimodam unitatem, magis essent unum quam nunc sint; haberent enin omnem unitatem quam iam habent et oppositam distinctione formali. Sed divina essentia essentialiter est tam una quod contradictionem includit ipsam esse magis unam posse concipi magis unam.
Tertio. Quero, inquit, si divine essentie corresponderet precise esse iustitie, esset tam perfecta essentialiter sicut nunc vel non. Si sic, igitur divina essentia in esse iustitie continet eminenter omnem perfectionem creatam; si detur secundum, igitur non omnino immense correspondet sibi esse iustitie.
Quarto. Si ratio vite et esse intelligentie reducenter ad aliquam unam rationem a qua essent principiative, huiusmodi ratio esset perfectior quam si in duas reducerenter, sicut reductio plurium realiter distinctorum in unum principium; sed omnis modus ponendus est in Deo qui dicit maiorem perfectionem; igitur, etc.
Quinto. Aut divine essentie eque primo correspondent huiusmodi rationes vel una prius qua malia. Primum est contra dicta. Si detur secundum, igitur prius est Deum esse quam vivere et per consequens pro illo priori correspondet Deo esse et potentialiter vivere; et si sic, non intrinsece purus actus.
Ad rationes. Ad primam, nego maiorem et dico quod divina essentia nonest illimitatior per huiusmodi rationem, immo, magis limitata, saltem extensive. Et ratio est, nam, si divina essentia haberet unicam tantum rationem essentialem, tota latitudo creaturarum esset eiusdem rationis, et sic non esset distinctio, nisi intensiva, secundum magis vel minus.
Ad secundam, nego maiorem et dico quod, sicut ratio vite in Deo non esset magis una in esse vite, si esset formaliter iustitia, et sic de aliis, ita divina essentia non esset magis una formaliter quam nunc est, quoniam in nulla denominatione essentiali esset magis una formaliter.
Ad tertiam, dico quod implicat contradictionem quod alique due rationes create distincte formaliter habeant in Deo denominationes formales consimiles.
Ad quartam rationem, dico quod talis prioritas non est causalis, sed potius formalis rationum scilicet formalium ex natura sua habentium talem ordinem.
Circa istam materiam sunt plures positiones.
Prima est quod huiusmodi rationes formales in Deo, puta vita, sapientia et huiusmodi non ponunt in Deo aliquam varietatem intrinsecam qualemcumque ex natura rei, sed solum valium intellectum causalem Dei ad creaturas, ita quod vita in Deo nihil aliud ponit in Deo intrinsecum quam sapientia, sed conceptus sapientie. Conceptus enim vite in Deo non solum signat divinam essentiam, sed ultra connotat habitudinem causalem ipsius ad vitam creatam et, eodem modo, conceptus sapientie ultra divinam essentiam dicit causalem habitudinem ad sapientiam creatam, et sic de aliis.
Secunda positio est quod huiusmodi denominationes in creaturis, puta esse simpliciter, esse vite et huiusmodi dicunt in creaturis varias rationes, et tamen, quia illimitate et supereminenter correspondeant divine essentie, ideo excludunt in ipsa omnem distinctionem ex natura rei.
Contra istas duas positiones procedunt conclusiones precedentes; quare, etc.
Tertia positio ponit quod attributa divina non differunt nisi secundum rationem intellectus divinam essentiam concipientis, ita quod nihil aliud est divinam essentiam distingui secundum rationem absolute quam divinam essentiam aliter concipi per rationem vel mentem conceptu sapientie, qui est conceptus, et aliter conceptu bonitatis. Et sic ista positio in idem redit cum prima, contra quam sunt eadem conclusiones. Unde, secundum hoc, omnis conceptus quo divina essentia est conceptibilis est connotativus, et nullus quidditativus. Consequentia patet ex hoc, nam sub omni conceptu a quo divina essentia concipitur secundum aliquam perfectionem essentialem connotatur aliquid extrinsecum; sed consequens notum est esse falsum; de omni re de qua potest haberi conceptus denominativus vel connotativus potest haberi quidditativus, sicut posset leviter demonstrari.
Probat autem hoc quidam modernus invehens contra Scotum tenentem oppositum. Et ponit hoc sub bina conclusione.
Prima est ista: Nulla perfectio attributalis, seu nomine, attributi significata, est in Deo aliqua entitas parva vel magna, sive dicatur formalitas, sive ratio quidditativa vel formalis, aut aliquo quovis nomine appelletur extra animam distincta a deitate precise secundum se sumpta.
Secunda conclusio; quod non sunt in Deo alique perfectiones attributales inter se distincte quarum hec non siti sta.
Primam conclusionem probat sic. Nam, subendo deitatem precise secundum se, aut ipsa est sapientia, aut non. Si sic, habeo intentum: si non, contra Augustinum, VII de Trinitate, c. 1: “Ipse, inquit, Deus sua sapientia est, que non est aliud sapientia eius, aliud essentia cui est esse quod sapientem esse”.
Secundo arguit per auctoritatem Anselmi, De Incarnatione Verbi, c. 6, qua probat potestatem Dei a Deo non distingui. Ait enim: aut potestas est Deo accidentalis aut substantialis. Non primum, quia cum omne subiectum sit intelligibile sine accidente aut esse vel posse, Deus posset intelligi sine potestate; sed substantialis, aut est pars essentie aut tota essentia; non primum, quia tunc taleactu vel intellectu esset dissolubile; si secundum, habeo intentum.
Tertio. Si talis distinctio ponatur, sequitur quod Deus non est sapiens quo est Deus. Patet, nam deitate est Deus, sapientia vero, que non est deitas, est Deus et, si sic, sequitur quod non est omnino simplex; quod est erroneum: Consequentia patet per beatum Augustinum, VII de Trinitate, c. 1: “Si Patri, inquit, non est hoc esse quod sapere, non ibi erit ista simplicitas”.
Quarto sic. Si hee entitas, demonstrata ratione formali sapientie, non est deitas, igitur hec entitas est creatura. Consequentia patet, qui omnis entitas, que non est Deus, est creatura, per Augustinum VII de Trinitate, c. 1.
Secundam conclusionem probat sic: Si tales perfectiones in Deo sunt distincte, sequitur quod Deus non est summe simplex. Consequentia probatur ex intentione Anselmi, Monologion, c. 17: “Cum summa, inquit, natura nullo modo composita sit et cum omnimoda tota illa bona sit, necesse est ut ista omnia non plura sed unum sint idem”.
Secundo. Nam de ratione simplicitatis in quantum simplex est non includere plura et non posse, aut actu aut intellectu, in plura dividi, ut dicit Anselmus de Incarnatione Verbi, c. 7, et Philosophus, V Metaphysice, c. de Uno, et Commentator, XII Metaphysice, commento 37.
Tertio arguit auctoritate beati Augustini, VI de Trinitate, c. 7: “In Deo eadem est bonitas quam sapientia et magnitudo et eadem veritas qua mista omnia et non est ibi aliud minus esse quam magnum esse, aliud sapientem esse”.
Ad rationes prime conclusionis. – Ad primam, per deitatem nihil aliud intelligo quam ipsam divinam essentiam secundum quod includit omnem rationem essentialem, divinam; et isto modo distinctas includit formaliter sapientiam et alias perfectiones attributales; si vero deitas sumatur ab aliquo pro aliqua ratione formali in divine essentia non includente aliquam aliam, sic dico ad rationem quod, quantumcumque sumatur cum precisione, ratio est vere sapientia. Nec ex hoc sequitur quod huiusmodi ratio non distinguatur formaliter a sapientia, quoniam cum omnimoda distinctione formali stat quod una quidditas proprissime sit alia.
Ad secundam, concedo quod potestas in Deo sit essentialis et non pars, immo tota essentia divina. Et cum arguitur quod si posse est extra quidditatem esse unum potest intelligi sine alio, dico quod nedum intelligi, sed clare videri in Verbo, licet non possit Deus intelligi sub non posse. Et hec est intentio Anselmi.
Ad tertiam rationem, concedo / quod Deus non eo est formaliter est sapiens quo est Deus, nec ex hoc sequitur quin sit summe simplex. Et ad Augustinum dico quod non intendit aliud concludere nisi quod in Deo esse et sapere sunt una simplex essentia; quod concedo.
Ad quartam, dico quod ratio sapientie est vera deitas, licet non formaliter.
Ad sextam, dico quod de ratione simplicitatis est non includere plura realiter, sed non formaliter; hoc non est de ratione eius.
Ad auctoritatem beati Augustini et ad quamcumque aliam, dicatur, sicut dictum est, quod inter huiusmodi rationes non est distinctio realis sed solummodo formalis; igitur, quare, etc.

Tertius articulus.
Utrum cum omnimoda distinctione formali huiusmodi rationum attributalium stet perfecta simplicitas et actualitas entis primi?
Pro cuius determinatione sit
Prima conclusio: Quelibet ratio essentialis in divina essentia omnem extrinsecam potentialitatem excludit.
Voco hic “potentialitatem extrinsecam” potentialitatem quam habet res ex dependentia causalitatis extrinsece ad agens vel finem; “potentialitatem vero intrinsecam” voco potentialitatem ipsius materie vel alicuius rationis essentialis ad alteram se habentem, per modum materie vel potentie, velut actum.
Probo agitur conclusionem sic. Quacumque huiusmodi rationum signata in divina essentia, ipsa habet immensum gradum sue denominationis formalis, non mensurabilem penes aliquam ymaginativam latitudinem denominationis consimilis; igitur talem gradum contradictionem includit contineri evidenter in altero eiusdem vel alterius rationis.
Secunda conclusio: Ex sola immensitate proprii sui gradus quelibet talis ratio extrinsecam qualemcumque potentialitatem excludit.
Patet, nam omnis alius gradus citra gradum denominationis consimilis necessario est a gradu denominationis consimilis omnino immenso, penes cuius accessum et participationem capit suum esse formale; igitur, quilibet talis necessario est potentialis potentialitate extrinseca.
Tertia conclusio: Quelibet huiusmodi rationum in divina essentia ratione immensitatis formalis omnem intrinsecam potentialitatem excludit.
Probatur. Nam omnis potentialitas intrinseca est ex prima potentialitate extrinseca. Sicut enim respectu cuiuslibet effectus est prior causalitas extrinseca quam intrinseca, ita et igitur quidquid excludit potentialitatem extrinsecam et intrinsecam; sed quelibet rationum essentialium in Deo est huiusmodi; igitur.
Quarta conclusio: Contradictionem includit entitati aliquam rationem formalem immense essentialiter correspondere et in ipsa non omnem ymaginabilem potentialitatem excludere.
Patet, nam eo ipso quo aliquid alicui entitati corresponderet essentialiter immensum esse vite, talis entitas nullum haberet potentialitatem intrinsecam vel extrinsecam. Addidi autem “essentialiter”, quia homini assumpto a Verbo correspondet plenitudo deitatis et ita immense esse et immense vivere, et tamen potentialiter, quia in tali esse dependet a tota Trinitate efficienter.
Quinta conclusio: Non stat in aliqua entitate aliqauas rationes essentiales immense distingui formaliter et non excludere in eamdem omnem ymaginabilem potentialitatem.
Patet, quia tunc quelibet talis ratio esset immensa et per consequens excluderet omnem potentialitatem.
Sexta conclusio: Non solum immensa distinctio formalis stat cum summa rei simplicitate, verumetiam formaliter ipsam infert.
Probatur. Nam si .a. sit aliqua entitas, .b. et .c. rationes concurrentes unitive in .a., .b. et .c. immense distinguuntur formaliter; igitur tam .b. quam .c. in .a. omnem potentialitatem excludit; igitur .a. est pura actualitas formaliter in sua entitate.
Septima conclusio: Quelibet distinctio formalis solum finita aliquam potentialitatem, tam intrinsecam quam extrinsecam, infert formaliter in propria entitate.
Probatur. Nam si .b. sit ratio vite et .c. ratio intelligentie que concurrunt unitive in .a. intelligentiam creatam; si igitur .b. et .c. finite distinguuntur formaliter, igitur tam .b. quam .c. est finita formaliter; igitur .b. et .c. principative a vita immensa et .c. ab intelligentia immensa; igitur .a., tam secundum .b. quam secundum .c., dependet efficienter ab aliquo estrinseco et per consequens habet potentialitatem extrinsecam, videlicet, respectu .a. .b. se habet per modum rationis potentialis et .c. per modum actualis et .b. et .c. concurrunt in .a.; igitur .a. habet potentialitatem intrinsecam.
Octava conclusio: Sola finita formalis distinctio excludit simplicitatem perfectam.
Patet ex dictis; voco autem hic “distinctionem finitam” omnem distinctionem citra immensam, quantumque infinitam in genere creature.
Nona conclusio: De qualibet ratione essentiali in divinis propter summam idemptitatem realem predicatur alia abstractive.
Probatur. Nam si non, hoc est quia una ratio non est formaliter alia; sed hoc non obstat, nam, sicut hec distinctio non tollit aliquem gradum idemptitatis et unitatis vel simplicitatis, ita vere verificationem idemptitatis unius de altera, sic dicendo: sapientia divina est iustitia.
Decima conclusio: Magis proprie quelibet huiusmodi ratio divine essentie predicatur de altera, quantumlibet abstractive quam aliqua ratio creature verificetur proprie de seipsa.
Probatur. Nam quod de aliquo aliquid verificetur concretive et non abstractive potest esse dupliciter: vel propter potentiale esse actualitervel propter potentiale esse essentialiter; verbi gratia, quod Sor non sit albedo sed albus, hoc est quia esse album est esse actuale accidentale respectu Sortis; similiter, quod apud multos non concedatur, ista: Sor est humanitas, hoc est quia Sor habet potentialiter essentialiter esse humanitatis: et quod in creaturis, puta in aliqua intelligentia, ratio vite non sit ratio intelligentie vel ratio essentie non sit ratio vite, hoc est quia una ratio est potentia respectu alterius: igitur, quia significabile per subiectum se habet potentiale ad significabile per predicatum negatur talis predicatio abstractiva; sed in quacumque propositione verificabili de re creata significabile per subiectum se habet potentialiter potentialitate estrinseca ad significabile per predicatum; sed in Deo sapientia sic est iustitia pure actualiter, quod omnem potentialitatem excludit; igitur, etc.
Ex hiis possumus concludere quosdam gradus abstractive denominationis. Primus est et summus, quando significabili per subiectum correspondet abstractivum esse predicati per exclusionem omnis potentialitatis intrinsece et extrinsece, ut sapientia divina est iustitia divina Secundus est quando significabili per subiectum correspondet abstractivum esse per predicatum, cum exclusione potentialitatis intrinsece, non extrinsece, ut albedo est albedo, vita est vita in creaturis. Tertius est quando significabile per subiectum correspondet significabile per predicatum per idemptitatem realem, cum inclusione tamen utriusque potentialitatis, et iste est infimus modus quo aliquid est verificabile de altero abstractive, ut hec vita est hec intelligentia, demonstrata anima. In omni autem alio, significabile per subiectum habet accidentaliter sic esse sicut denotatur per predicatum, et ideo, sicut esse correspondet sibi solum concretive, ut Sor est albus. Eodem modo, si significabile per predicatum sit realiter distinctum a significabili per subiectum, ut Sor est animatus; et ideo ista est falsa: Sor est anima, et ita de aliis consimilibus.

Quartus articulus.

Utrum generaliter in entibus citra Deum per accessum ad Deum acquiratur latitudo simplicitatis et actualitatis?
Pro quo determinando sit hec
Prima conclusio: Cuilibet enti creabili in esse immensa potentialitas estrinseca correspondet.
Probatur. Nam quodlibet tale ens tam precise est potenziale ad esse secundum huiusmodi possibilitatem extrinsecam quam precise dependet in esse per causalitatem extrinsecam: Sed cuiuslibet talis entitas immense / sic dependet in esse; igitur, etc. maior patet et minor probatur, nam cuiuslibet talis rei tanta est precise dependentia in esse quantum est agere quod exigit ad suum esse; sed quelibet talis res immensum exigit divinum agere; igitur, etc.
Secunda conclusio: Si cuiuslibet entis finiti esse solum finitum preexigeret agere quo caperet esse et proportionaliter intensius esse intensius agere, per accessum ad divinum esse continue acquireretur latitudo potentialis extrinseca.
Probatur. Nam in qua proporzione tale esse erat intensius, in eadem proporzione preexigeret intensius agere quo caperet esse; igitur in eadem proporzione intensius dependeret et per consequens in eadem maiorem haberet potentialitatem extrinsecam.
Tertia conclusio: Cuilibet enti citra Deum intensiori proportionaliter maior intrinseca potentialitas correspondet secundum denominationem communem rationis potentialis.
Patet, nam in qua proporzione .a. habet plus de esse formali et positivo secundum talem rationem potentialem, in eadem .a. est magis potenziale intrinsece; sicut enim ratio vite se habet potentialiter ad rationem intelligentie, ita acquisitio esse vite est acquisitio potentialitatis ad esse intelligentie; intensior enim gradus in esse vite, ceteris paribus, est potentialis ad maiorem gradum in esse intelligentie.
Quarta conclusio: Cuilibet enti citra Deum comunicanti cum altero in aliqua ratione essentiali actuali in qua proportione est intensius, intensior actualitas intrinsece correspondet.
Patet, quia, sicut iuxta gradum rationis potentialis attenditur potentialiter esse, ita iuxta gradum rationis actualis attenditur actualiter esse intrinsece.
Patet ex dictis.
Quinta conclusio: Per accessum ad divinum esse continue acquiritur latitudo rei tam potentialitatis quam actualitatis essentialis intrinsece.
Patet ex dictis.
Sexta conclusio: Si species infinita intelligentie esset de facto infinita potentialitas intrinseca et etiam actualitas [sibi] corresponderet.
Probatur. Nam sibi infinite rationes essentiales corresponderent, quarum quelibet esset potentialis respectu posterius et actualis respectu prioris.
Septima conclusio: Simplicitas essendi de Deo non est aliqua perfectio simpliciter positiva et propria, licet sit modus perfectionis simpliciter.
Probatur. Nam omnis perfectio simpliciter in Deo communicabilis est creature per participationem; sed simplicitas non est huiusmodi; igitur, etc. Maior probatur, nam tunc per accessum et maiorem participationem huiusmodi rationis divine in Deo continue acquireretur creature latitudo simplicitatis essendi. Consequens falsum, primo, quia per talem accessum creatura quelibet redditur compositior ex potentiali et actuali; secundo, quia speciei infinite infinite corresponderet infinita simplicitas omnem excludens potentialitatem. Unde, sicut in Deo infinitas vel immensitas non est aliqua una ratio positiva qua Deus denominetur formaliter talis, sed per quamlibet rationem essentialem intrinsecam Deus denominatur formaliter infinitus, ita simplicitas non est perfectio simpliciter, sed modus perfectionis simpliciter, quia omnem perfectionem simpliciter consequitur.
Octava conclusio et ad articulum responsiva: Non est possibile ex accessu ad divinum esse latitudinem simplicitatis acquirere.
Patet ex premissis.




Secundo quero circa eamdem distinctionem:
Utrum cum summa simplicitate divine essentie stet ipsam esse in aliquo predicamento creature vel genere?
Circa istam questionem quatuor formabo articulus.

Primus articulus
est:
Utrum aliqua res pure simplex intrinsece secundum viam Philosophi et Commentatoris sit in genere?
Et hoc dico propter qualitates et accidentia.
Pro quo declarando sit hec
Prima conclusio: Secundum intentionem Philosophi et Commentatoris, nulli enti quod habet necesse esse correspondet aliquod potenziale esse intrinsece.
Patet per Commentatorem, XII Metaphysice, commento 11: “Impossibile, inquit, est ut idem sit impossibile non esse ex sua substantia et recipiat ex alio esse necessarium, nisi esset possibile quod natura eius transmutaretur”.
Secunda conclusio: Nulli substantie necessarie et eterne corrispondere potest aliquod possibile esse sibi essentiale.
Probatur. Nam .a. sit aliqua substantia necessaria, .b. vero sit ratio potentialis, .c. ratio actualis; sicut .b. se habet per modum potentie respectu .c. et .c, ut actus, ita .b. non habet ex se quod concurrat, ut potentia, ad constitutionem .a., sed requirit causalitatem extrinsecam agentis; Igitur, si cum necesse esse .a. non stat potentialitas extrinseca, ut agens, nec etiam potentialitas talis intrinseca.
Tertia conclusio: Nulla substantia que est necesse esse potest aliquo modo esse in genere sive specie.
Probatur. Nam omnis conceptus generis vel speciei est univocus eis que sunt sub illo genere; sed nulla substantia eterna potest habere conceptum univocum cum substantia generali et corruptibili; igitur, etc. Et hec est ratio cui Commentator innititur, XII Metaphysice, commento 46, per quam probat Platonicos quod nulla substantia eterna potest esse ydea substantie generalis et corruptibilis.
Secundo. Non stat aliqua comunicare in conceptu generis nisi communicarent realiter in aliquo esse; sed nulla substantia eterna cum generali et corruptibili potest comunicare in aliquo esse realiter, sicut patet ex precedente conclusione; igitur, etc. Maior patet per Commentatorem, II Metaphysice, commento 33, ubi ostendit distinctionem generis a materia prima per hoc wuod que communicant in genere communicant in aliquo esse actuali medio inter primam potentiam et ultimum actum; que vero communicant in materia minus communicant quam in prima potentia.
Ex hiis igitur patet, secundum intentionem Philosophi et Commentatoris, quod nulla intelligentia separata, nulla anima celestis vel intellectus possibilis, nulla etiam substantia corporalis eterna est aliquo modo in genere. Unde Commentatorem, X Metaphysice, commento ultimo, querit utrum corruptibile et incorruptibile diversificantur secundum genus et formam, et ibi determinat quod corruptibile et incorruptibile non sunt sicut contraria que sunt sub eodem genere, quoniam in incorruptibili est privatio potentie, non autem in contrariis sub eodem genere. Ex quo patet quod minus differunt homo et lapis in quorum utraque est potentia ad corruptionem quam lapis et celum.
Secundo. Si celum est in genere substantie, vel igitur in genere corporis animati vel inanimati, igitur homo et lapis magis differunt quam homo et celum; quod est contra Commentatorem; si inanimati, igitur homo et celum magis conveniunt et minus differunt quam homo et lapis; quod est etiam contro Commentatorem.
Tertio. Signatis duobus speciebus specialissimis in genere substantie, quarum una est corruptibilis et altera incorruptibilis, sicut homo et celum, et dato genere propinquissimo in quo conveniunt, et patet quod istarum specierum una est eterna et altera corruptibilis, quod est contra intentionem Aristotelis in prealligato commento.
Quarto in eodem commento ponitur quod intentio congregans corruptibile et incorruptibile est pure equivoca; igitur corpus equivoce dicitur de corpore eterno et corruptibili et eodem modo substantia et quilibet conceptus utrique communis est equivocus; sed constat quod non est verum de ordinatis in eadem coordinatione predicamentali quantumcumque communicant in genere remoto.
Quarta conclusio: Quelibet substantia eterna est essentialiter immutabilis.
Probatur. Nam quelibet substantia que plene sufficit sibi ipsi / ad esse essentiale est essentialiter immutabilis; sed quelibet substantia separata est talis, cum sit pure necesse esse; igitur, etc.
Quinta conclusio: Nulla talis substantia, puta intelligentia, potest habere aliquod potenziale et subiectivum esse informative.
Patet, nam omnis talis potentialitas esset ad causalitatem immaterialem; sed huiusmodi non est possibilis, iuxta viam Philosophi, sicut patet ex II questione Prologi; igitur, etc.
Sexta conclusio: Nulla intelligentia separata simpliciter potest habere aliquod mutabile esse accidentale.
Probatur nam quelibet talis omnino est intransmutabilis per se vel per accidens, sicut patet XII Metaphysice, commento 28.
Septima conclusio: Sola intelligentia simpliciter separata potest habere omnino intransmutabiliter esse substantiale vel accidentale.
Probatur. Nam quelibet alia, utpote anima celestis vel orbis celestis, transmutatur accidentaliter quoad motum per se vel per accidens, sicut patet XII Metaphysice, commento 4. Intellectus etiam possibilis, qui est substantia eterna, patet quod variatur accidentaliter per acquisitionem intellectivorum speculativorum.
Octava conclusio: Quelibet substantia eterna corporea est veriabilis transmutabilis subiective et informative.
Probatur. Nam quilibet orbis celestis est informabilis subiective per species luminum multiplicatorum a corporibus luminosis et coiacentibus.
Nona conclusio: Nulla potentialitas subiectiva vel informativa potest esse eterna, actualis et necessaria.
Probatur. Nam nullum aliqualiter esse qualiter esse est per operationem agentis educentis de potentia materie potest esse eternum et necessarium; sed quodlibet informari est huiusmodi; igitur, etc. Maior patet ex intentione Commentatoris, XII Metaphysice, commentis 23, 24 et 25 et minor patet, nam qualitercumque esse per informationem habet causalitatem efficientem, secundum eum in prealligatis commentis.
Decima conclusio: Nulla qualitas informativa substantie alicuius corporis habere potest invariabiliter esse vel necesse esse.
Probatur. Nam omnis qualiras necessario habet esse efficientr; igitur, etc. Antecedens patet, nam quelibet talis habet esse inherentie subiective; igitur et dependeter effective. Consequentia patet, nam resepectu cuiuscumque concurrit causalitas materialis et effectiva tanquam prima.
Secundo. Quelibet qualitas prius est in potentia sui subiecti quam sit in actu et per consequens educibilis de potentia materie; igitur quelibet talis potentialiter et variabiliter habet esse.
Ex hiis sequitur, secundum viam Philosophi et Commentatoris, quod nullum accidens est vel potest esse eternum; et hoc satis innuitur XII Metaphysice, commento 26: sequitur etiam quod nulla lux eterna in corpore celi est qualitas ipsi corpori; sequitur etiam quod corpus celeste non est quantum quantitate que est accidens vel forma inherens de genere accidentis.


Secundus articulus.

Utrum aliqua res pure simplex intrinsece, secundum viam Philosophi, collocabilis sit in genere?
Pono igitur aliquas conclusiones, secundum mentem Philosophi, quarum prima est ista:
Nulla qualitas sive forma de genere accidentis intrinsece est composita ex variis rebus, puta materia et forma.
Probatur. Omnis entitas composita ex materia et forma est per se terminus actionis agentis naturalis; sed nulla qualitas est huiusmodi; sed nulla qualitas est huiusmodi; igitur, etc. Consequentia patet cum maiori et minore. Probo, nam sicut, secundum Philosophi, nulla forma substantialis per se capit esse sed solum compositum, ita forma accidentalis, sed solum aggregatum per accidens, sicut patet in dictis ipsorum.
Secunda conclusio: Nulla entitas non eterna et incorruptibilis est entitas pure simplex intrinsece et actualis.
Probatur.Nam omnis entitas corruptibilis habet intrinsecam potentialitatem ad non esse; igitur, etc. Antecedens est Commentatoris, ubi supra X Metaphysice, commento ultimo, ubi ponit quod corruptibile et incorruptibile necessario differunt per differentias substantiales, puta quia corruptibile habet potentiam substantialem ad corruptionem; incorruptibile vero privatur omni tali potentia.
Secundo, quodlibet supersimplex esse nullam habens intrinsecam et essentialem potentialitatem per se sufficit sibi ad esse; igitur, quodlibet tale est per se necesse esse.
Tertia conclusio: Nulla qualitas sive entitas de genere sccidentis est pure simplex essentialiter et intrinsece, sed necessario componitur ex potenziali et actuali.
Probatur. Nam nulla talis qualitas potest esse incorruptibilis et eterna; igitur, nec pure simplex intrinsece; consequentia cum antecedente declarabatur in precedenti articulo.
Secundo. Si .a. qualitas nullam habet essentialem potentialitatem ad non esse, igitur, si .a. potest noviter esse vel non esse, hoc est ex potentialitate estrinseca materie vel agentis; igitur corruptibile esse ipsa .a. non est ex natura ipsius .a., sed potius ex potentialitate extrinsece; contra Commentatorem, X Metaphysice, ubi prius. Unde tunc .a., circumscripta omni habitudine estrinseca, nullum haberet potentiale esse vel potenziale non esse, et sic .a. non plus habet potentiale esse per habitudinem intrinsecam quam quodcumque necesse esse.
Ex ista conclusione sequitur quod, iuxta mentem Philosophi et Commentatoris, est aliqua distinctio formalis in re que non est realis et aliqua est compositio in rebus essentialibus que non est diversarum rerum, sed solum diversarum rationum essentialium concurrentium unitive in eamdem rem.
Quarta conclusio: Nulla entitas pure simplex intrinsece potest aliquo modo esse in genere.
Probatur. Nam nulla entitas incorruptibilis et eterna potest esse in genere, ex precedenti articulo; sed omnis entitas simplex omnino intrinsece est necessaria et eterna; igitur, etc.
Quinta conclusio: Quelibet entitas, qualitercumque composita essentialiter ex potenziali et actuali, est proprie in aliquo genere.
Probatur. Quod enim quodlibet compositum ex materia et forma sit per se in genere, patet, nam quodlibet tale est proprie diffinibile, sicut determinat Philosophus et Commentator, XII Metaphysice; sed de composito secundo modo compositionis; probatur, nam aliter in coordinatione predicamentali cuilibet individuo corresponderet propria forma secundum quemcumque conceptum talis coordinationis. Patet consequentia, quia sola diversitas rationum essentialium cum univocitate rei sufficit constituere coordinationem predicamentalem; sed consequens est impossibile, secundum Commentatorem, nam tunc aliqua esset forma in materia per quam lapis esset corpus vel substantia; igitur, cum quelibet talis sit previa demensionibus in materia, sequitur quod quelibet talis forma in materia prima est incorruptibilis, et ita sequitur quod aliquid est compositum ex materia et forma quod est incorruptibile; contra Commentatorem.
Sexta conclusio: Quelibet entitas de genere accidentis est composita ex potenziali et actuali et est proprie in genere.
Probatur quoad primam partem, nam nulla talis est purus actus intrinsece; quoad secundam partem, notum est, cum sint aliqua predicamenta accidentis que haberent proprie coordinationem.
Sed hic sunt tria dubia.
Primum est: Utrum conceptus accidentis sit univocus novem predicamentis accidentium?
Dico quod non, secundum intentionem Philosophi, nam, si conceptus accidentis sit univocus,aliqua ratio communis sibi correspondet / in rebus pro quibus supponit, sicut patet per Commentatorem, II Metaphysice, commento 47, et talis ratio non est pure potentialis, quia tunc omnia accidentia comnunicarent in pura potentialitale; quod est falsum; igitur talis ratio est actualis et non actualitate speciei specialissime; igitur actualitate media inter puram potentiam et medium actum; tale autem est proprium nature generis, per Commentatorem, II Metaphysice, commento 33 et XII Metaphysice, commento 15, et per consequens conceptus accidentis erit vere genus et ita erunt nisi duo genera generalissima, quod est contra intentionem Philosophi et Commentatoris.
Secundum dubium. Utrum cuilibet coordinationi predicamentali, secundum intentionem Philosphi, correspondeant propria individua, ita quod de nulla eadem re possint verificari conceptus diversorum predicamentorum?
Dico, secundum Philosophum et Commentatorem, quod nulla eadem res potest esse in diversis predicamentis, sicut multi ymaginentur, sed cuiulibet generi predicamentali correspondet propria entitas genere distincta, specie et numero a re alterius predicamenti.
Tertium dubium: Utrum forme substantiales rerum sint proprie et per se in coordinatione predicamentali substantie?
Dicunt aliqui quod non, sed solum per reductionem ad speciem et genus compositi. Probatur, quia, sicut nulla entitas est proprie per se terminus alicuius agere, nec habet per se esse et per consequens non est per se in genere vel in specie.
Secundo. Nam quelibet talis forma magis communicat realiter cum composito quam quecumque duo individua in eadem specie; igitur non potest habere aliud genus vel speciem a composito.
[Ad] oppositum videtur, nam quelibet talis forma est essentialiter composita ex potenziali et actuali et per consequens habet per se genus et per se speciem; nihil enim plus requiritur ad esse per se in genere vel in specie quam habere intrinsece rationem que sit per se potentia et rationem que sit per se actus.
Secundo. Quodlibet compositum ex per se potentia et per se actu est proprie diffinibile; igitur, etc. Antecedens patet, quia quelibt talis res potest habere conceptum quidditativum et per modum quid exprimentem suam essentiam et conceptum denominativum essentialem, distinctivum scilicet differentialem.
Tertio. Forma substantialis secundum potentiam et actum secundum rationes magis communes et minus communes dat alicui formaliter esse sub tali coordinatione predicamentali; igitur, cum cuilibet tali forme prius et immediatius correspondeant huiusmodi rationes, quare igitur non est proprie et per se in predicamentali coordinatione.
Ad alias igitur rationes respondetur quod non procedunt, quia per idem probaretur quod nulla qualitas est per se in genere; nulla enim est per se terminus actionis.
Ad secundam, dico quod ex quo forma et compositum communicant in re vel sunt una res diverse; si una, quelibet est per se in genere; si diverse, et ut sic differunt numero, specie vel genere et qualitercumque differant quelibet istorum est per se in genere.


Tertius articulus.

Utrum secundum rei veritatem quodlibet quod est in aliquo genere sit intrinsece potentiale?
Pro quo declamando sit hec
Prima conclusio: Nulla entitas pure simplex intrinsece potest esse in aliquo predicamento vel genere.
Probatur sic. Nulla entitas non communicans realiter cum aliqua entitate essentialiter ab ipsa distincta potest esse in aliqua specie vel genere secum; sed quelibet entitas pure simplex intrinsece est simpliciter incommunicabilis realiter cum alia essentialiter ab ipsa distincta. Consequentia patet cum minori et maior probatur, nam nulla talis res potest habere conceptum communem realem pro quibus supponit.
Aliter tamen ad conclusionem potest apparenter argui sic. Omnis diversitas generum et specierum in conceptibus oritur ex diversitate essentiali rerum, alias eque posset dici quod homo et asinus essent in eadem specie sicut Sor et Plato; sed inter Deum et creaturam est in infinitum maior diversitas essentialis quam inter duas creaturas singulares, puta inter albedinem et hominem; igitur, si repugnant ista duo esse sub eodem genere, multo magis Deum et creaturam.
Aliter, quod diversitas rerum in coordinatione predicamentali non esset proprtior ex distantia essentiali et recessu perfectionali, quia angelus et albedo minus distant quam angelus et suprema Intelligentia possibilis, et tamen angelus et albedo non sunt sub eodem genere generalissimo, sed bene angelus et suprema Intelligentia possibilis.
Contra istam conclusionem arguit unus Doctor ponendo quod Deus est in predicamento, nam omne quod predicatur vere et in quid de pronomine demonstrante aliquam rem specie distinctam ab illa, non tamen sic predicatur de omnibus est genus istius rei; sed hoc commune “spiritus” predicatur in quid de pronomine demonstrante istam rem quam vocamus Deum, et etiam de pronomine demonstrante rem aliam specie distinctam ab ista et non predicatur de omnibus; igitur ipsumest genus istius rei et per consequens de predicamento substantie cuius predicamenti genus est hoc commune “spiritus”.Consequentia patet cum minori et maior probatur per diffinitionem generis strictissime sumpti,videlicet quod est illud quod predicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid predicari aut in quid strictissime sumitur sicut sunitur in maiori.
Secundo probat quod Deus est in predicamento relationis quia isti termini: Pater, Filius, Creator, Principium et plura similia sunt predicabilia relativa et ad aliquid ac per hoc de predicamento relationis et proprie dicuntur de Deo.
Tertio probat quod Deus est in predicamento et actionis, quia dicit Augustinus, V de Trinitate, c. 8, quod ad faciendum actum fortassis de solo Deo verissime dicitur; igitur solus Deus facit.
Dico quod iste rationes reducuntur contra ipsum. Per primam enim pono quod Deus est in predicamento qualitatis, nam iste conceptus “sapientia” non predicatur de omnibus sicut conceptus entis et predicatur de pluribus differentibus specie, put de Deo et .a. sapientia creata in eo quod quid, quia si queratur quid est Deus proprie respondetur quod summa iustitia et, eodem modo, summa sapientia. Et ita sequitur quod Deus est in predicamento qualitatis et consequenter qualitas. Et si dicet quod stat aliquam qualitatem esse sapientiam et ipsum Deum esse sapientiam et tamen Deum non esse in predicamento qualitatis, ita dicam quod Deus est spiritus et aliqua substantia creata est spiritus et tamen Deus non est in predicamento substantie.
Item probatur per eamdem rationem quod conceptus accidentis est conceptus generis, nam si queratur de quantitate quid est, recte respondebitur quod est accidens et eodem modo de qualitate; et iste conceptus accidens est genus et sibi proprie competit ratio generis.
Dico igitur quod omnis conceptus univocus generis et speciei non solum requiritur quod predicetur, / ut iste dicit, sed quod exprimat eamdem quidditatem in rebus pro quibus supponit; et quia nullus conceptus potest esse communis Deo et creature, igitur hec est falsa: “Deus est substantia vel spiritus”, si ly “substantia” vel “spiritus” exprimat eamdem quidditatem communem; sed, si non, deductio sua non tenet, nam eodem modo potest argui quod conceptus canis est conceptus communis secundum latrabilem et marinum. Si enim queratur quid est hoc, determinato animali latrabili, respondebitur quod est cani set vere, quoniam aliqua species rei concipietur per hoc. Et, eodem modo, si queratur de quidditate marini et respondeatur canis, vere exprimitur aliqua quidditas rei, quoniam aliqua species animalis. Sed nunquam ex hoc iste conceptus canis est univocus vel conceptus generis latrabili et marine; igitur ad hoc quod aliquis conceptus sit conceptus generis solum requiritur quod explicat quidditatem in rebus pro quibus supponit. Sed quia non est sic de isto conceptu canis, ideo, etc. Ita in proposito, non iste conceptus “substantia” et “species”, licet utriusque tam Dei quam creature exprimat quidditatem, non tamen eadem quidditas correspondet sibi ex qua reddatur conceptus univocus vel conceptus generis. Et ex hoc patet solutio omnium rationum suarum.
Sed quomodo Deus non est in genere ex quo habet intrinsece plures rationes?
Dico quod quia Deus in huiusmodi rationibus, immo in nulla huiusmodi rationum, comunicare potest essentialiter cum aliqua entitate et hoc necessario requiritur si diversa essentialiter sint sub aliquo genere; ratio autem quare in nulla ratione essentiali Deus sic comunicare potest est immensitas cuiuslibet talis rationis que excludit in ipsa omnem potentialem, tam intrinsecam quam extrinsecam. Ratio enim quare Deus in esse vite non potest comunicare realiter cum alio est quia huiusmodi ratio necessario immense correspondet cuilibet cui est ratio essentialis.
Secunda conclusio: Quelibet entitas intrinsece (in unione, ms.) composita ex potentiali et actuali est per se in genere.
Probatur. Nam quelibet talis communicat realiter vel comunicare potest in aliqua ratione a qua potest sumi ratio generis.
Tertia conclusio: Non quelibet entitas ex hoc quod componitur precise ex actuali et potentiali est diffinibilis.
Probatur. Nam in angelo ratio entis est potentialis ad rationem substantie; igitur, si angelo precise corresponderet utrumque, esset compositus ex potenziali et actuali, et tamen non esset entitas diffinibilis. Non enim esset sua entitas exprimabilis per conceptum differentie essentialis, cum nec conceptus entis sit genus, nec conceptus substantie potest esse differentia, aliter substantia non esset genus generalissimum.
Contrai sta dicta arguit unus Doctor sic. Aliquod individuum est simpliciter simplex; igitur non includit tales duas realitates. Secundo, nam in creaturis nulla est distinctio, nisi sit distinctio rerum; sed multa sunt individua que non componuntur ex diversis rebus; igitur, etc. Tertio, nulla res est in potentia ad se ipsam; igitur, si .a. et .b., .a. non est in potentia ad .b., nec e converso. Quarto, quando aliqua sunt unum realiter, unum non est imperfectius alio, quia idem non potest esse inferius se ipso; sed, in proposito, actuale et potentiale sunt unum realiter; igitur potentiale in illo non est imperfectius actualiter.
Ad rationes. Ad primam, dico quod contradictionem includit aliquod individuum in aliqua specie creata esse pure simplex intrinsece.
Ad secundam, nego quod nulla sit distinctio a parte rei, nisi distinctio rerum.
Ad tertiam, dico quod aliqua res potest esse in potentia ad se ipsam, sicut quod in ipsam plures rationes essentiales possunt concurrere unitive. Nec sequitur quod ita possit esse de esse et relatione in divinis. Non enim hoc provenit ex sola distinctione formali, nam inter rationem essentialem, que est ultimus actus individui, et differentiam individualem est distinctio formalis, et tamen neutrum est actus, vel potentia respectu alterius.
Ad quartum, nego assumptum, nam eadem simplex essentia, puta angelus, que non componitur ex diversis rebus, est intentior essentialiter in esse vite quam in esse intelligentie, et tamen iste due rationes sunt idem realiter in ipso angelo.
Quarta conclusio: Respectu nullius rei que sit composita ex materia et forma conceptus generis et differentie possunt sumi ab alia et alia re. Probatur. Nam quelibet res composita per ultimam suam formam substantialem constituitur in esse cuiuslibet denominationis essentialis sub coordinatione predicamentali; igitur, etc. Antecedens patet, quia quidquid concurrit ad esse compositi preter ultimam concurrit precise ut potentiale, et ideo nulla denominatio essentialis correspondet composito nisi ratione ultime forme.
Quinta conclusio: Licet quodcumque compositum per eamdem formam substantialem sit sub conceptu generis et differentie essentiales, tamen hoc necessario est per aliam et aliam rationem formalem.
Patet, nam quelibet talis forma secundum aliam rationem essentialem actuat in esse unius denominationis essentialis communioris quam unius communis, sicut patet de anima intellectiva que dat homini esse entis, esse substantie, esse vite et sic ultra; igitur.
Sexta conclusio: Necessarium est respectu cuiuscumque entis creati simplicis vel compositi ab alia et alia ratione sumi conceptus generis et differentie.
Patet, nam, sicut anima per aliam rationem constituit hominem in esse substantie et per aliam in esse vite, ita in se ipsa per aliam rationem essentialem est formaliter substantia et per aliam, vita.
Sed hic forte dubitatur quare plus genus predicatur in quid quam differentia ex qua uterque conceptus est quidditativus et exprimit quidditatem illius pro quo supponit.
Dico quod hec est ratio: quilibet conceptus differentie magis proprie exprimat quidditatem rei quam conceptus generis, quia sumitur a ratione magis actuali et propria ipsi rei; tamen, sicut talis ratio est actus respectu rationis a qua sumitur genus, ita denominet formaliter et actualiter, et ideo conceptus qui ab ipsa sumitur predicatur in quale, non accidentale, sed essentiale et actuale, et quia ratio a qua sumitur genus se habet ut potentia respectu illius rationis, ideo non habet rationem denominandi formaliter per modum actus, quia propter genus non predicatur in quale.
Iterum, dubitatur, cum in eadem essentia indivisibili sint ratio vite et ratio intelligentie, quomodo una est per se potentia, reliqua per se actus. Omnis enim habitudo realis causaliter requirit distinctionem realem; sed constat quod omnis actus formalis habet habitudinem causalem formalem, que est realis, ad suam potentiam quam formaliter actuat; igitur talis actus distinguitur realiter a tali potentia.
Hic dico quod habitudo causalitatis proprie dicit duo: prioritatem causee ad causatum et dependentiam causati a tali causa, et ex primo non necessario infertur secundum, nam, in divinis. Pater est prior originaliter Filio et tamen propter idemptitatem essentialem Filius non dependet a Patre, et ideo salvatur habitudo prioritatis absque habitudine dependentie et causalitatis. Ita in proposito: ubi actus et potentia non realiter distinguuntur potest inesse habitudo prioritatis absque habitudine causalitatis et dependentie. Et, quia ratio vite et ratio intelligentie sic unitive concurrunt in intelligentiam quod sunt una simplex essentia, ideo ratio vite est prior ratione intelligentie, et sic ratio vite est potentia et tamen absque habitudine causalitatis et dependentie; in Deo autem, licet ratio vite habeat prioritatem ad rationem intelligentie, non tamen est potentia respectu alterius ne cactus, quia utraque huiusmodi rationum ex sua formali immensitate sic supersimpliciter concurrit in eadem entitate divina quod excludit omnem intrinsecam potentialitatem.
Tertio dubitatur: Utrum Deus sit diffinibilis?
Dico quod, sicut in Deo est prioritas inter rationes essentiales, ita quod una potest clare obici intellectui sine altera, ita potest proprie diffinire per varios conceptus exprimentes essentiam divinitatis, verum; si diffinitio solum dicat conceptus generis et differentie in coordinatione predicamentali, patet quod non. Etc.


Quartus articulus.

Utrum quodlibet communicans cum altero in denominatione trascendenti, puta in esse entis et huiusmodi, sit aliquo modo in genere?
Pro quo declamando sit hec
Prima conclusio: Non ab omni ratione essentiali possibili in aliqua re potest sumi conceptus generis.
Patet, nam a prima ratione essentiali rei non potest sumi conceptus generis, cum omnis talis conceptus habeat conceptum priorem coordinabilem in plura genera; aliter non esset conceptus generis, sed transcendens omne genus.
Secunda conclusio: Non ab omni ratione essentiali se habente per modum actus in aliqua re potest sumi conceptus differentie substantialis. Aliter conceptus substantie esset conceptus speciei et non generis generalissimi.
Tertia conclusio: A sola ratione potentiali respectu posteriori set actuali respectu prioris potest sumi conceptus generis.
Patet ex premissis. Et hec est intentio Commentatoris, XII Metaphysice, commento 14, ubi ponit differentiam inter naturam generis que dicit potentialitatem mediam inter puram potentiam et actum ultimum rei; sic igitur, dico quod non omnis conceptus qui predicatur in quid potest esse genus, sed solus ille qui exprimit quidditatem compositam ex potentiali et actuali, quia aliquis conceptus potest exprimere simplicem quidditatem rei et in quid, sicut conceptus rei qui tamen non est genus; quare, etc.
Hic est dubium: Numquid, secundum intentionem Philosophi et Commentatoris, conceptus entis sit conceptus univocus?
Et dico breviter quod non, nam tunc conceptus entis eamdem quidditatem exprimeret in omni ente pro quo potest supponere; sed hoc est falsum, nam tunc substantia et accidens communicarent realiter in aliqua ratione essentiali.
Item. Cum materia prima sit ens, sequitur quod materia prima realiter communicat cum albedine et realiter differt; igitur est composita ex potentiali et actuali et, si sic, non est potentialitas.
Dico igitur quod nihil potest esse commune univocum materie prime et aliis rebus; ita nullus conceptus potest esse univocus omnibus, secundum viam Philosophi. Et ideo conceptus entis non est univocus sed univocus secundum quod sibi non correspondet eadem ratio in diversis; analogicus vero, quia per prius dicitur de substantia quam de accidente et prius de substantiis separatis, que non sunt in coordinatione predicamentali substantie, quam de substantia que est in predicamento; quare, etc; quare, etc.