Dear everyone,
As promised, new texts on formal distinction... although not according the list I promised.
Today I would like to entertain you with a couple of texts from the Commentary on the Ist book of Sentences.
In particular, today these full texts are post:
- Distinctio VIII
- Dictinctiones XXI - XXX, q.1
============================================================
OCTAVA DISTINCTIO
[UNICA QUAESTIO]
Circa distinctionem octavam quaero: Utrum solus deus sit summe simplex? Arguitur primo contra exponentem: Aliquid aliud a deo est omnino simplex; igitur summe. Antecedens probatur. Capto angelo, si substantia eius est omnino indivisibilis, est omnino simplex, si non omnino indivisibilis, sit igitur composita ex A et B, et quaero de A et sic in infinitum. Cum igitur non sit compositus ex semper divisibilibus more continui seu corporis, stabitur ad omnino simplex. Secundo: In deo est attributorum aliqualis distinctio, quia magis differt sapientia a bonitate quam sapientia a sapientia, et deus est tam sapientia quam bonitas. Igitur non est summe simplex. Similiter voluntas divina et intellectus sunt minus idem, quam voluntas sibi ipsi. Tertio: Deus est mutabilis. Igitur non est summe simplex. Consequentia est Augustini 6 De Trinitate. Antecedens probatur, quia deus potest non esse, igitur deus est mutabilis. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia creans potest non esse, igitur deus potest non esse. Consequentia priobatur per expositorium. Et antecedens patet, quia si non, igitur non potest non esse, igitur necessario est et sic haec est impossibilis: creans non est. Quarto: Deus est in genere vere et per se. Igitur non est summe simplex. Consequentia probatur, quia omne, quod est per se in genere, habet specialem modum essendi illius generis additum supra ens, transcendes per modum differentiae contrahentis. Item omne, quod est in praedicamento per se, est in aliqua specie per se et sic constituitur ex natura generis et differentiae.
In oppositum: Quaelibet compositio antecedit ad potentialitatem et sic repugnant summae actualitati. Sed deus est summa actualitas, qua cogitari non potest maior actualitas. Igitur deo repugnat illud antecedens, scilicet quaelibet compositio. Maior patet, quia inimmaginabile est aliqua componete totum et non plaudere potentialitatem.
Responsio. Duo erunt articuli. In primo ponam probabiles propositiones subsequenter inferendo ex illis corollarias conclusione set ex his omnibus concludam, quid est esse essentiam summe simplicem. In secundo articulo movebo dubia solvendo ista.
[Primus articulus]
Prima propositio: Probabile est mihi, quod quaelibet essentia citra deum est perfectio essentialis divisibilis et hoc per divinam potentiam, ut essentia angeli, licet sit incorporea, inextensa et fortassis non extendibilis, tamen apud dei notitiam est quaedam portio perfectionis essentialis divisibilis. Probatur primo, quia non est infinite modice distans a non gradu suae speciei. Secundo, quia si esset impartibilis intensive omnino, tunc duo angeli eiusdem speciei simul non essent maior latitudo perfectionis essentialis in sua specie quam unus solus, immo nec infiniti. Nec etiam posset deus eos, scilicet A B, unire in totum tertium C. Et sic quilibet eorum esset actus purus contra potentialitatem substantialem, quia non posse esse pars essentialis alicuius nec posset deus diminuere substantiam eius. Et utrumque horum est impossibile pariter. Tertio: Non minus est essentia eius latitudo quaedam essentialis et grandis quam virtus eius activa vel conativa ad movendum, ad volendum, ad intelligendum. Et ista est radicaliter et inchoative essentia angeli, ut in tertia distinctione dixi .
Corollaris conslusio: Solus deus est infinita perfectio et nullius divisibilitatis extensive vel intensive. Hinc dicitur simpliciter indivisibilis et impartibilis per se et per accidens simplicitas essentialis. Si conclusio est vera, tunc esse simpliciter simplex est perfectionis simpliciter.
Secunda propositio: Nulla essentia data vel dabilis citra deum potest esse intuitive essentialiter et formaliter tota latitudo perfectionum intrinsecarum sibi possibilium realiter inesse, id est tam essentialium quam accidentalium. Haec patet faciliter de rebus divisibilibus, quia cuiuslibet habentis partes pars est perfectio intrinseca et habens non est ista pars. Igitur in ea re conclusio patet. Et cum omne accidens sit huiusmodi et omni substantia corporea, restat provare de substantia intellectuali, de qua minus videtur. Hoc autem probo quinque modis. Primo sic: Omnis essentia intellectualis creata potest recipere aliquod accidens, ut intellectionem vel sapientiam. Igitur non est idem in ea quodlibet esse, ut ipsam esse intelligentem et ipsam esse. Consequentiam probo, quia sis sic, tunc per hoc praecise, quod esset, esset qualiscumque esse posset et qualitercumque esse posset per quodcumque sibi possibile inhaerere. Igitur non posset sibi addi vel subtrahi aliquid alicuius entitatis, nisi tota destrueretur. Hoc repugnat antecedenti, quod patet de se. Haec est ratio Augustini 6 De trinitate capitulo 18 concludentis: “Nihil ergo simplex mutabile est, omnis autem creatura mutabilis”, igitur nulla creatura simplex. Item si B esset, ubicumque potest esse, esset infinita vel immensa. Item sequitur: In hac B materia idem omnino est esse et omne esse, quod sibi potest competere denominatione intrinseca; igitur B est infinite calida.
Similiter de A essentia angeli sequitur, quod sit infinite qualis. Igitur si posset uti toto, quod inest, tunc esset infinite cognoscens. Igitur cum deus sit necessario omne perfectum esse, igitur est simpliceter infinitus, tota latitudo perfectionum et cetera.
Corollaria conclusio: Sola divina substantia est incommutabilis etiam accidentaliter, quia scilicet per nullum esse accidentale in se variar ipotest. Hoc est perfectionis simpliciter. Nam tunc non esset quodlibet suum esse et sic non esset simpliciter necessarie esse, igitur nec deus.
Secundo arguo: Cuiuslibet rei creabilis creatae, quamdiu est, deus est perfectio sibi essentialis, id est sine qua non assistente impossibile est illam esse. Non dico: Est essentia vel pars eius, sed necessario requisita actuatio eius assistens. Igitur nulla essentia citra deum est formaliter tota latitudo perfectionum et cetera. Consequentia patet, quia deus non est essentia creata. Et antecedens est Augustini De verbis domini sermone 24, item Rabbi Moysis De duce dubiorum capitulo 67, item Dionysii De divinis nominibus capitulo 5 parte 3: “Ipse deus est esse existentibus et ipsum esse existentium”.
Corollaris conclusio: Sola divina essentia non eget perfectione aliqua sibi extrinseca seu a bea distincta, et omnis creatura non potest esse non indigens, ideo est per se esse. Hoc est perfectionis simpliciter.
Tertio arguo sic: Quaelibet creatura habet suum esse partibile in esse praesens et fore seu esse futurum nec ipsam esse est ipsam fore vel fuisse. Igitur latitudo durativa sui esse non est tota simul et impartibilis. Igitur tota ista latitudo non est quaelibet pars eius possibilis. Quod est probandum: Maius enim bonum est sibi esse et fore, quam precise esse, cuius oppositum est in deo. Assumptum vero patet primo, quia si esse praesens rei contingentis sufficit sibi ad fore, tunc non eget alio servante, nisi in primo instanti. Hoc falsum est. Secundo: Res praesens eget agente, ut sit et servet, ne continuo cadat vel cedat in nihil. Igitur non sufficit sibi ad suum esse. Tertio sic: B angelus esse post A praesens non est et erit contingenter. Igitur eget ente necessario, igitur non sufficit sibi. Consequentia patet. Totum etiam antecedens patet, nisi haec pars: Eget ente necessario. Et patet, quod si non, igitur si ens necessarium subtraheret influentiam suam, nihilominus illud esset, scilicer B. Igitur B ex se est en set non est contingens vel possibile non esse.
Corollaris conclusio: Solus deus est indivisibilis aeternitas tota simul. Sic enim creatura est in fuisse et fore divisibilis, quod per nullum fuisse vel esse sufficit sibi ad fore. Et quodlibet fore realiter est sequestrabile ab esse et fuisse et non solum de existere substantialiter, sed de aliqualiter esse et non sic fuisse.
Quarto arguo sic: Nulla creatura etiam intellectualis denotatur vel est aeque perfecta creatura ex hoc praecise, quod est vel existit, sicut ex hoc, quod bene est. Probatio. Quia maioris perfectionis est in ea ipsam esse sapientem, iustam, deo fruentem quam ex hoc solo, quod est, ideo aliud est ipsam esse, aliud ipsam posse sapientem esse. Igitur non est formaliter et quidditative tota latitudo perfectionum possibilium sibi ad esse. Unde regula est, quod omnis essentia, quae non est necessario, qualitercumque ipsam esse est sibi bonum, non est in eadem formaliter idem esse et bene esse.
Corollaris conclusio: Solus deus est incomponibilis compositione huic et compositione ex his secundum primam conclusionem supra probabilem. Hoc est perfectionis simpliciter. Patet conclusio: Quia non potest augeri, tum quia infinitus tum quia additio esset creatura et cetera tum quia est tota latitudo actualissimi esse, immo nec intelligi potest maius quid.
Quinto arguo sic: Quaelibet essentia creabilis est possibiliter et contingenter participatum esse sic, quod, dum est, aeque indifferenter potest non esse sicut esse. Immo secundo: Posse ‘non esse essentialiter et necessario’ sibi convenite t ex se, sed ‘esse accidentaliter’ contingenter et ab alio. Igitur numquam potest depurari et segregari a potentia non essendi, et ideo non est actuatio pura seu actus purus, immo actus potentialis et potentia ab alio actuata. Haec est ratio Boethii De hebdomadibus ubi supra regula quinta et decima.
Corollaris conclusio: Solus deus est actus purus seu purum esse. Ideo ipse est ipsum infinitum esse, et est est simpliciter. Unde: “Qui est, misit me”, et: “Ergo sum qui sum”. Unde Augustinus Super psalmum: Proprie “est est”. Item Super psalmum 38: “Est (et) non est”, quod modo est. Sed “est illud simplex quaero, est verum quaero, est germanum” et cetera?
Tertia propositio: Nulla perfectio attributalis est in deo realitas vel formalitas distincta ab essentia vel ab aliqua perfectione attributali; sed quaelibet perfectio divina absoluta est quaelibet perfectio absoluta realiter et formaliter. Et capio ly “formaliter” non, quia praedicatio nominis unius de alio nomine, quorum utrumque stat pro perfectione divina sic, vel synonomica vel formalis strictissime in primo modo, sed capio formaliter, quae est ipsa divina perfectio vel aliquid eius intrinsecum, scilicet ex parte rei, non ex parte terminorum. Sed ante probationem videndum est primo, quid sit attributum. ‘Attributum’ est nomen vel nominalis conceptus praedicabilis de deo et de tribus personis simul et de qualibet sigillatim, per cuius veridicationem denotatur aliqualiter esse, quod est perfectionis simpliciter. Similiter patet descriptio perfectionis simpliciter. Huiusmodi sunt haec nomina: Sapiens, iustus, verax et abstracta eorum sapientia et cetera. Unde hoc nomen ‘trinitas’ non est attributum nec hoc nomen ‘Pater’ nec nomen ‘creans’ vel ‘dicens’ vel ‘praesciens’, quia omnis perfectio simpliciter necessario competit deo. Sed esse creantem vel praescium non; igitur. Secundo: Plura sunt attributa et realiter distincta. Tertio: Quandoque attributum est complexe significans quandoque est incomplexum nomen. Exemplum primi: Omnipotentiam esse necessario veritatem. Exemplum secondi: Veritatem. Quarto: Quid est perfectio attributalis? ‘Est actualissima essentia simpliciter infinitae nobilitatis, ens, quidquid esse est simpliciter melius’, vel est ‘id’, quo melius cogitari non potest’. Potest tamen multis nominibus esprimi ut tertio sic: Omnis perfectio, nulla perfectio et cetera. Quia plura significabilia complexe resultant, ideo in plurali dicuntur perfectiones. In prima igitur parte istius propositionis ‘perfectio attributalis’ ideo dicitur, quia omnia illa aliqualiter esse, quae perfectionis sunt, simpliciter ex creaturis investigantes attribuimus deo aut sub tam lata significatione, ut aliquod significatum eius conveniat primae essentiae, aut circumscribendo seu rimovendo omnem imperfectionem, ut esse beatum vel esse ex se necessario beatum, et tunc terminus ille, cuius verificatio denotat perfectionem simpliciter, vocatur attributum. Rationes vero attributales sunt quid nominis istorum terminorum vel quid significati complexe significabilis, quod est perfectionis simpliciter. Sed significatum principale illius termini dicitur perfectio attributalis et ista est unica essentia divina, quia res absoluta, igitur una simplicissima. Omnia autem complexa significabilia perfectionis simpliciter resultant ex una re.
Istis praemissis pro intellectu tertiae propositionis probo primo ipsam sic: Formalitas sapientiae divinae, id est quae est ipsa, est ex parte rei tanta identitate eadem omnino ipsi essentiae et ipsi bonitati, quanta identitate est sibi ipsi eadem. Sed sibi ipsi est omnimode formaliter eadem. Igitur conclusio vera. Probatur maior, quia si non sic est, igitur cum essentia sit summe sibi ipsi idem sicut sapitentia sibi, igitur aliquo modo essentiam esse essentiam non est essentiam esse sapientiam. Patet consequentia, quia scilicet isto modo identitatis inter sapientiam et essentiam est carens essentia respectu sui ipsius. Sed consequens falsum, quia tunc isto modo capta essentia non esset summe perfecta, immo ut sic formaliter sumpta deficeret sibi infinita perfectio, scilicet esse sapientiam infinitam. Ista ratio trahitur a Boethio 3 De consolatione capitulo 19, quia inquantum sapientia divina et essentia non sunt idem, in tantum alterum deest alteri, igitur in tantum neutra est summa perfectio, et sic aliqualiter in re est vere essentia qualiter est, et non est summe perfecta. Patet consequentia,quia sic ipsi essentiae taliter sumptae non identificatur infinita sapientia. Et consequens est implicans contradictionem, ut formetur ratio sic: Essentiae aliqualiter sumptae ex parte rei, qualiter vere existit, deest infinita sapientia, igitur ut sic non est divina essentia. Igitur sibi non deest, quia ut sic nihil est. Secundo arguo sic destruendo consequens: Essentia divina formaliter et quidditative sumpta et quantum potest praecise sumi in sua propria formalitate, est quaedam essentialis perfectio, qua scilicet melior ut sic cogitari non potest et ut sic est simpliciter infinita in latitudine oerfectionis simpliciter. Igitur ipsa ut sic sumpta est sapientia, est bonitas et cetera. Consequentiam probo, quia hoc ipsum est perfectionis simpliciter, quod ipsa sit formaliter et quidditative summa essentialis sapientia et infinita bonitas. Tertio confirmatur, quia si essentia divina non potest intelligi aliquo proprio conceptu nisi intelligatur summa perfectio, et hoc ipsum, scilicet summa perfectio, est summa bonitas et summa sapientia et sic de iustitia, igitur quidditative sumpta essentia est sapientia. Et antecedens patet, quia seclusis illis perfectionum intellectionibus per imaginationem non remaneret perfectio essentiae plus infinite perfectio, quam essentia materiae. Ista est ratio Anselmi libro De incarnatione Verbi capitulo 6 concludentis, quod nec intellectu est dissolubile esse dei a potestate vel sapientia eius. Item interroganti: Per quid est de essentia aliqua? Respondetur: Per quidditatem eius, ut quid homo. Sed interroganti: Quid est summa essentia? “quid verius respondetur quam iustitia?” Hoc Anselmi Monologio capitulo 16 patet. Igitur quod quidditative. Responsio vera est ratione rei, licet nomen ‘iustitia’ sit connotativum et nomen ‘essentia’ non. Quarto: Si bonitatis summae formalitas non est summa sapientia, igitur deo esse bonum summe non est esse summe sapientem. Patet consequentia, quia si esse bonum est esse sapientem, igitur sapientia est quidditative bonitas, sicut esse hominem est esse animal rationale. Sed istud consequens est falsum, quia statim sequitur, quod deus non est summe simplex. Istam consequentiam probo per Augustinum 7 De trinitate capitulo 1: “Si Pater”non est idem “esse quod sapere, non erit ibi summa simplicitas. Sed absit, ut ita sit, quia vere ibi est summe simplex essentia”. Ecce quod destructio consequentis infert, quod idem sit deo esse “quod sapere”, et hoc probat Augustinus ex identitate esse absoluti, scilicet ipsius essentiae. Sed nota illud Augustini, cum dicit, “quia vere ibi est summe simplex essentia”, quia sequitur: Igitur nulla absolutorum distinctio nec formalis nec nominalis. Secundo, quia quaelibet persona est A “summe simplex essentia”, ideo quaelibet est summe simplex. Tertio, quia duae personae vel tres non componunt, sed conveniunt unitate semplicissima, ideo distinctio relativa non antecedit ad compositionem. Imaginabile est, quod BCD personae simul in unum compositius ens constituant, ut A et A sit summa simplicitas, qua maior cogitari non potest ita, quod nec B est simplicior ipsa A essentia et cetera. Praeterea quinto sic: Formalitas bonitatis sit A et realitas bonitatis sit B. Tunc B est sapientia et A non est sapientia. Igitur A et B distinguuntur et non realiter, igitur formaliter. Capio tunc in ipso A praecise: Numquid realitas et formalitas sint omnino idem? Si sic, contradicis; si non, procedam in infinitum. Item: A est aliqua essentia. Igitur est essentia divina. Antecedens probatur, quia si non, igitur nihil est.
Ex his patet, quid est esse essentiam summe simplicem, quia est esse necessario perfectionem simpliciter infinitam indivisibilem, entem actualiter et formaliter omne esse et omne aliqualiter esse perfectionis simpliciter ita, quod esse sit formaliter sapere et esse bonum sit esse iustum et esse iustitiam sit esse potentiam et esse beatum sit esse deum et ita convertibiliter de quolibet esse perfectionis absolutae in deo. Hoc patet per Augustinum. Et licet dicam ‘pmne’, non tamen denotot distinctionis multitudinem dicente Anselmo Monologio capitulo 17: “Cum summa natura nullomodo composita sit, et tamen omnimodo tot illa bona sit, necesse est, ut illa omnia non plura, sed unum sint. Idem igitur est quodlibet unum eorum, quod omnia sive simul sive singula.” Dixi autem ‘necessario’, quia non solum de facto, sicut si substantia angeli nuda crearetur, ista non necessario, sed contingenter esset ipsum esse et contingens esset, ut esset quaelibet sua perfectio, quia posset accidens addi sibi. Item non esset suum quodlibet posse, nam aliud est angelum posse esse, aliud posse intelligere. Dixi ‘infinitam perfectionem indivisibilem’ contra punctum, ne credas deum punctum, et contra quodlibet corpus, quia si punctus esset et esset perfectio, non esset infinita et cetera. Dixi ‘actualiter’, quia licet angelus sit suum esse, non tamen est suum fore seu tota latitudo durationis suae in actu, sed deus sic. Dixi ‘formaliter’, quia denotat summum modum identitatis non solum realiter, sed quidditative et formaliter, ut probatum est.
Corollarium: Deus eo formaliter est vivens, quo formaliter est intelligens, volens, potens et sic de aliis quibuslibet aliqualiter esse perfectionis simpliciter. Probatur per Augustinum in dialogo, qui dicitur Inquisitiones de trinitate, ubi quaerit dicens: “An aliquid fistet in deo esse, vivere, intelligere, posse? Respondet: Nullatenus aliud est in deo esse, aliud intelligere, aliud vivere vel aliud posse, quia deus eodem eo ipso, quoa est, vivit et eo, quo intelligit, potest et eo, quo potest”, vult “quia simplex divinitas et natura” et cetera. Sed deus ipso sapere formaliter sapit, igitur ipso sapere formaliter vivit et formaliter est. Sed id, quo formaliter est, est formaliter perfectio infinita. Igitur ipsum dei sapere est perfectio formaliter infinita. Et haec sit secunda conclusio corollaria. Ex his ultimo sequitur, quod deus est omnimode immutabilis.
[Secundus articulus]
Pro secundo articulo sit primum dubium contra simplicitatem dei quia Augustinus et alii videntur penes deum ponere ideas pluraliter, mensuras rerum, rationes producibilium, regulas, fulgores, origine set causas rerum saecula vel aeterna tempora. Unde 3 De trinitate capitulo 16: “Nec quisquam principaliter format” essentias seu creat, “nisi ille, penes quem primitus sunt omnium, quae sunt mensurae, numeri et pondera”. Item 14 De trinitate capitulo 34: “Ubinam sunt istae regulae immutabiles scriptae, nisi in libro lucis, quae veritas dicitur” et cetera ibi? Item libro 12 capitulo 3: “Rationes incorporale set sempiternae, nisi supra mentem hominis essent, incommutabiles profecto non essent”. Unde et Filius est “ars omnipotentis dei plena omnium rationum” et cetera 6 De trinitate capitulo 27. Item 83 Quaestionum quaestione 46 de ideis.Item fulgores aeternos ponit Dionysius De coelesti hierarchia capitulo 2 et Hugo in commento. Item De divinis nominibus de ideis, quas vocat “exemplaria”factiva creaturarum. Item origine set “causas rerum” ponit Ambrosius in Exameron libro 1 scilicet de opere primae diei. “Advertit enim” vas plenum prudentia Moyses, “quod visibilium atque invisibilium”, origines scientiarum “et causa rerum mens divina sola contineat” et cetera. Item saecula aeterna vel tempora ponit Hieronymus in Expositione super epistolam ad Titum capitulo 2 super isto: “Promisit non mendax deus ante saecula aeterna aeternis temporibus” tacita. “Ante haec mundi tempora aeternitatem quandam saeculorum fuisse credendum est, quibus semper cum Filio et Spiritu Sancto fuerat Pater”, ante tempus eiusmodi dicitur “omnis aeternitas. Immo innumerabilia tempora sunt, cum ipse sit infinitus”, et ita ante ergo haec tempora et cetera.
Responsio. Ad omnia ista potest dici, quod perfectionem divinam omnino simplicissimam omnium possibilium essentiarum exemplat et artem quadam infinita imitabilitate participabilem necesse est esse. Et non est dare maximum gradum nobilitatis essentialis, cuius ista sit exemplar et ars. Et secundo: Immaginari debemus, quod quilibet gradus essentialis perfectionis in ista infinitate versus deum quanto perfectius imitatur divinam perfectionem tanto nobilior est. Impossibile autem est aliquid imitari simpliciter infinite, nisi sit imago Filius. Sed bene possibile est duas essentias aequaliter imitari, et illae sunt unius speciei, unius ideae. Ideo quasi finite comunicando et causando essentiales perfectiones dicitur deus idea, cuius imitabilitas est infinitae latitudinis, sed finitae nobilitatis ex parte creaturae;respondet perfectioni. Unde tertio: Cuicumque gradui creabilium perfectionum dei perfectio exemplariter correspondens dicitur esse idea propria illius et sic totius latitudinis istius speciei, sic igitur idea est divina perfectio, ut unius speciei gradu essentiali finitae nobilitatis imitabilis. Ex hoc patet, wuod licet deus sit infinitus, tamen finite causat creaturas. Quarto: Multitudo idearum non est nisi unica simplicissima ars seu perfectio infinits multipliciter imitabilis multiplicitate effectuum et perfectionum et cetera. Praeterea: Multitudo rationum istius artis vel multiplocitas mensurae vel causarum vel regularum non aliter intelligi debent, nisi quia multipliciter potest varietatem effectuum et perfectionum repraesentare distinctissime, causare plura varia perfectissime et contenere omnia perfectionaliter et completissime. Per hoc patet, quid dicendum seu qualiter intelligendae sunt auctoritates supra allegatae contra.
Secundum dubium esse potest tertia ratio superius facta contra, quae contrariari videtur ei, quod ultimo dixi in primo articulo, scilicet quod deus est omnimode immutabilis. Item: Dei voluntas respectu Adam fuisse quandoque fuit contingenter volitio istius, scilicet fore illud verum, et quandoque necessario volitio istius veri, scilicet fuisse. Et sic patet, quod non est penitus idem volitum: Et primo vel ante erat volens contingenter et nunc est volens necessario, et sic est variabili set mutabilis. Pro cuius solutione notandum, ut superius dixi, videtur deus omnimode immutabilis ex sua in finitissima actualitate, simplicitate, immensitate, necessitate. Nam quia est perfectio omnimode infinita, ideo ubique praesentialiter et immutabiliter, etiam in spatio immaginario, infinito extra mundum. Nam alius mundus, immo infiniti possent ab eo subito creari, et tamen cuilibet esset intime praesens nec aequarent eius immensitatem. Unde A mundus, qui nunc est, potest in infinitum spatium moveri et esset semper deo aeque praesens. Igitur est deus omnino immobilis. Consequentia patet. Antecedens probatur, qui si B mundo non esset praesens aut de novo ad situm B accederet, tunc non esset omnimode infinitus. Ex quo patet quarto, quod impossibile est esse vacuum carens cuiuslibet entitatis praesentia. Nam habet dei praesentiam necessario. Si dicatur contra, quia non potest aliquid aliud extra mundum produci, patet, quod falsum est. Nam duplum corpus ad ultimam sphaeram est cogitabile conceptu mere simplici non negativo. Igitur est possibile. Item secundo, quia non est tota latitudo naturae specificae istius corporis posita in esse. NBam cuius naturae negatio quaelibet est impossibilis, eiusdem naturae affirmatio quaelibet est necesse et sic caelum est necesse et sic plura necesse esse et cetera.
Probatur etiam, quod deus sit immutabilis. Nam si potest moveri, igitur alicubi esse potest sibi competere mutatione propri et non sibi competit. Igitur non est actus purus. Item: Igitur ‘deum esse’ et ‘deum immensum esse’ non est simpliciter idem. Item: Nunc non est deus, nisi in situ mundi. Per te igitur posset in B alterius mundi situ esse et non hic esse, sicut econtra. Igitur non est immensus. Item sis sic, non esset deus incircumscriptibilis, immo corpus maioris ambitus, quam sit sua praesentia, esset conceptu simplici cogitabile. Cuius oppositum dicit Augustinus libro De essentia divinitatis: “Solus”, inquit, deus est “incircumscriptus, immutabili set immensus”. Et nota, quod dicit “solus”, cum tamen posset creare C angelus ita perfectum, qui posset ad esse in maiori situ quam totius mundi. Patet etiam per scripturam, quod deus est ubique in infinito spatio imaginabili. Nam si infinitum corpus esse simpliciter, toti esset simplicissimus deus praesens. Unde scribitur Baruch 3 (24): “ O Israel, quam magna” et cetera. Sequitur: “Magnus est et non habet finem, excelsus et immensus”. Et 3 Regum 8 (27): “Caelum et caeli caelorum non te capere possunt”. Et tamen in natura assumpta deus Filius circumscribitur et non est ubique secundum illam naturam. Et sic potest concedi, quod secundumillam pati et alterari et moveri potuit. Et tamen deus est simpliciter impassibilis, inalterabilis et immobilis. Sic suo modo potest dici, quod dei coluntas omnino immobilis respectu A futuri est contingenter volitio et respectu A praeteriti est necessario volitio.
Ad partem aliam secondi dubii, qua dicitur per tertiam rationem ad oppositum, quod creans potest non esse, igitur deus potest non esse, negandum est antecedens. Et ad probationem, cum infertur ‘igitur non potest non esse’, concedo, quod creans non potest non esse. Sed nego, quod creans non possit non esse creans. Sed aliter potest argui sic probando, quod, quia deus est creans, sit mutabilis. Nam arguitur sic: Deus creans potest non esse, igitur deus potest non esse, igitur deus est mutabilis. Consequentia secunda patet. Sed prima probatur in forma sic: Omne idem, quod deus creans potest non esse, patet, si antecedens istius consequentiae sit verum. Sed deus immutabilis est deus creans. Igitur deus immutabilis potest non esse. Consequentia tenet per dici de omni. Sed antecedens primum probatur, quia si non detur, igitur contradictorium, scilicet deus creans non potest non esse. Er sequitur: Igitur deus creans necessario est, igitur deus creans semper aeternaliter fuit et semper fuit verum dicere: Deus creans est. Sed hoc falsum, quia implicat, quod deus sit creans. Unde si deus non est creans actualiter, ista est vera: Deus creans non est. Si non est, igitur potest non esse. Praeterea, dato quod deus creans non sit, tunc arguitur: Haec est vera ‘Deus creans non est’. Igitur haec est vera ‘Deus creans potest non esse’. Antecedens patet ex casu. Consequentia probatur, quia ex qualibet de inesse sequitur propositio de possibili in sensu diviso. Secundo probatur consequentia, quia dato antecedente vel ‘Deus creans potest non esse’, et propositum, vel ‘non potest non esse’, igitur necessario est. Hoc repugnat antecedenti, quia non est.
Ad primum dico negando antecedens ut primo et probationem eius concedo usque id, quod ultimo infertur: Igitur semper fuit verum dicere ‘Deus creans est’. Quamvis enim haec sit vera ‘Deus creans semper fuit’, non tamen sequitur: Igitur semper fuit creans. Et per hoc patet, quid dicendum sit ad secundum.
Ad rationem secundam principalem, qua arguitur, quod deus non sit simplex ex attributorum distinctione, patet, quid dicendum per tertiam propositionem supra positam.
Sed si quaeratur primo: An attributa realiter distinguantur? patet, quod sic. An vero sint synonyma? Patet, quod non. Nam velle vel voluntas et nosse vel notitia non sunt et cetera. Alias patiuntur contradictoria, ut ‘Deus non vult B peccare’ et ‘Deus novit B peccare’ et ‘Deus non novit’ est falsum. Item: Rationes quid nominis distinctae sunt propter connotata. An vero praedicentur de se mutuo in quid, patet, quod strictissime non, quia magis sunt praedicationes ratione connotatorum denominative, quam in primo modo dicendi per se et cetera. Seda n ex parte rei in deo sit distinctio, dictum est supra, quod non.
Ad quartum patet, quid dicendum per dicta in distinctione 3 Primi quaestione 2, ubi ostensum est, an deus sit in genere et quomodo. Et haec sufficiant de tota quaestione.
============================================================
[PRIMA QUAESTIO]
Circa distinctionem undevicesimam usque ad tricesimam, in quibus inseruntur quattuor difficultates. Primo: Qualiter in deo distinguantur immensitas, magnitudo, aeternitas et potestas, cum sint una simplicissima essentia? Et patet, quod quoad nostrum modum significandi concernunt diversimode possibiles creaturas.
Secunda: Qualiter intelligitur unam personam esse in alia et econtrario per circumincessionem et quid sit circumincessio personarum? Potest dici, quod est coaeternarum una aeternitate, coimmensarum una immensitate et coaequalium eadem perfectione personarum summa et incommutabilis mutua praesentialitas. Unde praesentia illa intelligitur, quia numquam et nusquam et secundum nihil deest una alteri, quia eadem deitas.
Tertia: Qualiter sit possibile vel intelligibile, quod tres personae sunt unica perfectionis aequalitate aequales et relationes inter se sunt aliae relativae et cum hoc relatio est eadem realiter cum perfectione, qua sunt unum.
Quarta, quia in distinctione 19 capitulo paenultimo dicitur, quod tres personae non sunt tres essentiae, quia tunc essent quid maius vel perfectius duae quam una, sicut in creaturis. Et econtra videtur, quoddupla albedo non sit nobilior, immo gradus specificus indivisibiliter reperitur in qualibet.
Quinta: De aequalitate omnipotentiae in distinctione 20, ubi est dubium propter potentiam generandi. Sed de hac patet supra distinctione 7.
Quaero igitur primo et principaliter: Utrum inter personas divinas sit dare summam perfectionis aequalitatem? Arguitur quod non. Quodlibet aequalium in perfectione, ut aequale est, est aliquantae perfectionis. Patet, quia aequalitas fundatur in quantitate, sed persona divina ut condivisa est aequalis et ut condistincta non sic est aliquantae perfectionis. Nam ut condistincta ab alia est mera relatio. Relatio autem non est formaliter perfectio simpliciter. Patet, quia nec finita certum est nec infinita, alioquin infinita perfectio deesset Patri. Igitur inter personas divinas non est summa perfectionis aequalitas. Praeterea: Perfectio, secundum quam personae divinae sun aequales, aut est relativa, et patet quod non, quia tunc unius rationis essent relationes et sic Filius esset Pater, vel est perfectio absoluta essentialis et tunc, cum necessarie sit aequalia, ut aequalia sunt, esse condistincta, sequitur, quod in perfectione absoluta essent personae divinae distinctae. Et cum quaelibet sit infinita perfectio absoluta impartibilis, sequitur, quod infinite distinguuntur. Ubi autem est infinita distinctio, non est summa identitas et cetera.
In oppositum: Quia aequalitas secundum quid nominis videtur plurium eadem quantitas, sed impossibile est reperire citra personas divinas, quod plurium rerum sit eadem perfectionis essentialis quantitas, igitur impossibile, quod proprie aequalitas citra deum reperiatur. Et in deo reperitur, igitur ibi est dare summam perfectionis essentialis aequalitatem.
Responsio. Primo ponam quattuor conclusiones circa identitatem vel distinctionem personarum. Secundo respondebo ad aliqua brevia dubia. Tertio respondebo ad quaestionem sub triplici propositione breviter.
[Primus articulus]
Prima conclusio: Sola personarum divinarum identitas est infinite identitas plurium et potest esse. Probatur praeiacens quaestionis. Si essent A B duae res simillimae, tamen distinctae essentialiter, et remanente aliqualiter reali distinctione partibiliter inciperent esse C una essentia ita, quod distinctio essentialis continue remitteretur et augeretur essentialis identitas et hoc per horam, tunc in fine horae verum esset: A et B in infinitum fuerunt modice idem essentialiter et A et B in infinitum fuerunt modicr distincta essentialiter. Igitur si C essentia esset simpliciter infinite identitas, tunc C esset infinit identitas plurium. Patet consequentia. Nam in C itur per media aequalia infinita et incipit a non gradu identitatis essentialis numeraliter et terminatur ad non gradum distinctionis essentialis, sed per latitudines aequales non communicantes infinitas, sed non minus, immo incorporabiliter perfectius est in personis divinis. Nam vere sunti bi personae plures et essentia, qua sunt unum et idem, est simpliciter infinita identitas. Quod autem incomparabiliter perfectius sunt unum essentialiter, probatur, quia quamvis A B essent idem essentialiter propter C, tamen C Habet infinitas partes, a quarum qualibet est essentialiter distinctum C. Igitur ibi non omnimode cessat distinctio essentialis. Ex hoc patet exponens negativa quaestionis. Secundo confirmatur: Si essentia divina, cum sit identitas trium personarum, esse finite identitas essentialiter, tunc cogitabilis esset maior identitas essentialis. Consequentia patet et consequens impossibile. Nam quaelibet identitas perfecta est tantae identitatis gradu identitas, quanto est simplicitatis gradu simplicitas. Sed essentia divina est summe simplex; igitur. Et non est dare plurium identitatem, quin ista sit essentia multiplex. Igitur patet exponens negativa quaestionis. Tertio ad idem: Non minor est essentia divina essentialis plurium identitas, quam inter deum et materiam primam sit essentialis plurium diversitas, cum diversitas dicatur comparate quasi negative ad identitatem et econtra identitas est negatio diversitatis. Unde quantus est habitus, tanta est simplex negatio eius. Patet in numeris, patet in ordine essentialium perfectionum et cetera. Et quia identitas essentialis est plurium, et tamen est negatio cuiuslibet gradus et totius latitudinis essentialis diversitatis, cum igitur inter deum et materiam primam non sit finita, sed infinita diversitas et qua maior esse non potest, sequitur, quod personarum identitas essentialis est infinita et qua maior essentialis esse non potest. Secunda pars conclusionis, scilicet exponens negativa, scilicet quod nulla est alia plurium identitas, patet, quia quaecumque sunt aliqua pluralitate plura, sunt plures essentiae; igitur non sunt una identitas. Unde regula est: Quaecumque citra deum quomodolibet distinguuntur, sunt plures essentiae. Ex qua ponitur secunda conclusio.
Secunda conclusio est: Quaelibet plurium identitas citra deum est infinite minor essentialis identitas personarum identitate essentiali.Nam nulla una est identitas numeralis plurium, sed maxima est unius totius uniformis ad partes vel maxima identitas una est specifica simillima omnino, ut inter A B albedines omnino aequales et uniformes. Sed quaelibet istarum, in quantolibet gradu signetur, distat per latitudinem infinitam ab identitate plurium personarum essentiali. Probatur conclusio sic: Sint A B duae albedines infinitae, et patet, quod non minus sunt summe idem, id est in summo gradu possibili identitatis plurium in rebus creatis. Tunc arguitur: Identitas A B est tam modica, quod A infinite modice est idem alicui suae parti. Et tamen secundo. Toti B est minus idem, quam alicui suae parti. Igitur toti B est infinite minus idem, quam sibi ipsi. Et tertio in infinitum est A magis idem qalicui suae parti, quam ipsi B. Igitur si A esset res indivisibilis omnino, esset infinite magis idem, quam sint idem A B. Sed tunc non esset identitas plurium. Cum igitur in creaturis est plurium identitas, ibi non sit maior identitas, quam inter A et aliquam sui partem. In rebus igitur indivisibilibus non est tanta identitas et in rebus divisibilibus est infinita multiplicitas,igitur infinite distat ab illa simplicissima identitate. Nam identitas summa requirit unitatem, quae non est in rebus divisibilibus. Cummnulla igitur possit reperiri plurium identitas in creaturis maior identitate ipsius A ad aliquam sui partem et qualibet tali essentialis divina identitas est incomparabiliter maior, sequitur, quod quaelibet talis sit infinite minor identitas. Item: Quaelibet talis identitas in A est contingenter identitas et commutabili set cetera.
Tertia conclusio: Nulla est possibilis vel cogitabilis minor distinctio aliquorum distinctione personarum. Dixi autem ‘aliquorum’ propter formalitatum defensores. Illae enim proprie non sunt ‘aliquorum’, sed potius ‘alicuius’. Et tamen, si verae essent, pro certo absolutam distinctionem exigerent, et esset maior distinctio quam personarum distinctio sit distinctio. Probatur conclusio: Sumatur tota infinita latitudo essentialis distinctionis, quae in summo est infinita, et capiatur versus remissius extremum et signetur gradus distinctionis E, quo B C D personae divinae sic sunt distinctae, isto scilicet gradu quo, et sunt unum simplicissimum quid essentialiter. Et secundo: Totum B secundum quodlibet sui est A et econtrario et similiter de C et D. Tertio: B C sunt praecise A et non sunt perfectius A, quam solum B sit A vel quam simul B C D sint A et quam A sit idem sibi ipsi. Quarto: A est summe simplex nec aliqua partium distinctione distinguibile. Et quaero: An sit imaginabilis, nedum possibilis aliquis gradus remissioris distinctionis aliquorum vel non? Si non, habetur conclusio, si dicitur quod sic, contra: Excepro quod B sit C vel esset C impossibile minus distingui quam ut B sit id ipsum totaliter A, et C sit idem ipsum A, similiter et A sit summe simplex, igitur contradictionem includit, quod B C sint aliqua et sint magis idem. Consequentiam probo: Nam B est indistinctissime A et econtrario. Igitur B est indistinctissime id simplicissimum, quod est C et D. Item: E est extra latitudinem totam distinctionis essentialis, quia personae divinae sunt essentialiter summe unum vel idem, cuius tamen latitudinis distinctionis essentialis non datur minimus gradus, igitur E est gradus, quo nullus est cogitabilis minor et cetera. Nam si aliquis minor, iste sit F, aut F est de latitudine essentialis distinctionis et tunc est contradictio in concesso, aut extra et tunc non potest esse minor quam E, immo nisi sit E, non est et cetera. Nam qualitercumque minuatur distinctio E, eo ipso non est pluralitas aliqua. Praeterea: Nihil est in B quin sit substantia, ut dicit Augustinus in De fide ad Petrum. Igitur nihil est in B, quin sit quidquid est B ad se, quidquid perfectionis essentialis, quidquid substantiae vel essentiae. Hoc ipsum est omnino similiter et indistinctissime C et D. Igitur impossibile est cogitari ista esse magis idem et esse distincta aliquo modo.
Quarta conclusio: Quaelibet distinctio in divinis ad intra est infinite modica distinctio et infinite magna vel perfecta entitas. Patet, quia quaelibet est persona, quae est deus. Igitur quaelibet est infinite magna entitas, et tamen non potest cogitari minor distinctio; igitur et cetera.
[Secundus articulus]
Sed contra dices: Si error Sabellii potuit cogitari, tunc inter Patrem et Filium erat sola distinctio nominalis. Igitur minor distinctio potuit cogitari. Praeterea: Distinctio rationis inter relationem et essentiam est cogitabili set est minor, quam distinctio personarum, quae est realis, igitur et cetera; similiter distinctio formalis attributorum seu ex natura rei. Praeterea tertio: Quidquid est deus, est simpliciter infinitum. Sed distinctio personalis est deus, igitur est simpliciter infinita. Sed non est formaliter, nisi distinctio, quae est deus, igitur est formaliter distinctio infinita.
Responsio. Ad primum concedo, quod error Sabellii claudit contradictionem, et concedo, quod nominalis distinctio praecise nominalis est solum nominum. Et tunc, ut est aliquorum, est reali set est maior, quam distinctio personarum. Maior, inquam, distinctio, non maior entitas. Ad secundum consimiliter dico, quod distinctio rationis est diversarum rationum: Est realis, essentialis et maior quam distinctio mere relativa, sed in re signata non est aliquorum et cetera. Similiter ad formalitates patet, quod si sunt in re et sunt aliquorum, quod est essentialis distinctio. Ad tertium concedo, quod res ista est infinite magna entitas et infinite idem essentialiter cum Filio et Spiritu Sancto et est summe modice distincta. Et ratio est, quia esse summe modicam distinctionem est esse essentialiter idem omnino et differre solum relative in hoc praecise, quia hic est ab illo, sicut Pater et Filius sunt duae infinitae personae et sunt numerus minimus, non infinitus numerus.
Ex hoc solvitur duplex ratio in contrarium. Ad primam, cum dicitur ‘quodlibet aequalium’ et cetera, concedo. Et concedo etiam, quod persona divina ut condivisa relative est essentialiter idem et relative distincta et quod est aliquantae, id est infinitae perfectionis, sed eadem perfectione et infinitate infinita et cetera. Loquor de perfectione incomplexa et cetera. Et cum dicitur ibi ‘Nam ut condistincta est mere relatio’, id est est relatio et nihil quod non sit relatio, concedo, vel id est est relatio et non est absolutum aliquid, nego. Et isti duo sensus valde differunt. Ad secundum concedo, quod personae divinae sunt perfectae perfectione absoluta, loquendo de perfectione incomplexa,nam est deitas unica et cetera. Et concedo, quod relatio, quae est Pater, est essentialiter filiatio, sed non est relative vel personaliter filiatio. Nec in deo relationes propriae sunt alicuius speciei. Et cum dicitur: necesse est aequalia ut aequalia esse distincta, concedo relative distincta. Nec sequitur: Igitur in perfectione absoluta, qua sunt aequalia, sunt distincta.
Sed numquid relatio divina ut relatio divina est infinita? Responsio: Si sit reduplicatio et accipitur relatio pro relatione vel relativo incomplexe, concedo. Sed si sit specificatio, tunc non est formalis specificatio. Nam Pater non eo deus, quo Pater, et tamen eo deus, quo infinitus, et eo infinitus, quo deus. Nec sequitur: Non est formalis specificatio, igitur non est sic, quod relatio est infinita sicut deus. Non quia aeternus est Pater et econtrario, igitur distinguuntur, non sequitur; nec sequitur: igitur non est Pater aeternus. Sed nota, quod cum dico ‘tunc non est formalis specificatio’, non dico, quin formalitas in re relationis sit formaliter formalitas infinita, sed dico, quod praedicatio non est formalis specificatio, quia tunc esset specificatio formalis, quando denotatur illa infinita perfectio esse res absoluta, quae non concipitur, quin in conceptu formali includitur esse perfectum.
Ista igitur propositio: Relatio divina ut relatio est aliqua essentia absoluta, concedi potest. Patet, si est reduplicativa, sed non est formalis specificatio, quia non est formalis vel quidditativa praedicatio. Licet enim relatio sit formaliter essentia,non tamen est praedicatio formalis. Relatio est essentia, cum ly ‘essentia’ stet solum pro absoluta essentia.
Secunda: Relatio divina ut relatio est essentia relativa, falsa est, quia nulla essentia in deo est essentia ad aliud, sed bene est persona relativa, quae est formaliter essentia. Ratio huius est, quia sequitur: Relatio est essentia relativa, igitur plures essentiae relativae sunt in divinis, igitur plures essentiae vel substantiae. Hoc autem impossibile.
Tertia: Relatio divina, quidquid est, est formaliter deus et est formaliter perfectio infinita. Patet, quia paternitas, quidquid est, formaliter est Pater, est essentia absoluta,igitur est formaliter infinita. Et patet tam conclusio quam antecedens per Augustinum De fide ad Petrum et ponitur distinctione 8 capitulo ultimo: “Quidquid ibi intelligi potest, substantia est”, infinita substantia; igitur. Sed quia non est alia essentia vel perfectio nisi unica, quae est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ideo, licet paternitas non sit Filius, non tamen Filio deest aliqua perfectio et cetera.
[Tertius articulus]
Pro responsione ad quaestionem prima conclusio: Nulla plura, quomodolibet plura, citra deum sunt una aequalitate aequalia vel una quantitate seu perfectione magna vel una similitudine similia. Probatur ex dictis: Quaecumque plura citra deum sunt plures essentiae absolutae totaliter vel partialiter distinctae. Si igitur sunt quantitates, sunt plures essentiae et cetera, si sunt qualitates, sunt plures essentiae, igitur nulla una quantitate sunt aequalia. Sed contra: Nam accidens et subiectum sunt una quantitate quanta. Responsio: Negatur illud. Sed sunt duo corpora, igitur duae quantitates. Augustinus 15 De trinitate capitulo: “Sicut corpus carnis nihil aliud est quam caro”, quam substantia,, quae est caro, “sic donum Spiritus Sancti nihil aliud est quam Spiritus Sanctus”. Item idem: “Quidquid est in substantiis vel corpus est vel spiritus” et cetera distinctione.
Secunda conclusio: Summa et propriissima aequalitas est personarum divinarum seu inter personas divinas. Probatur: Personae divinae sunt plures personae, quarum quaelibet est infinita eadem infinitate absolute et eadem simplicissima perfectione quanta, igitur sunt summe et propriissime aequales. Nam impossibile est cogitantem qualiter sunt quantae vel infinitae vel perfectae concipere aliquam inaequalitatem ibi vel aliqua posse esse magis aequalia; igitur. Et nota rationem, quia non sic est impossibile esse vel cogitari de aliis aequalitatibus. Quinimmo potest dubitare, an sint omnino uniformia simpliciter.
Tertia conclusio: Personae divinae sunt penitus aequipotentes vel aequales in potentia. Probatur primo, quia sunt unica et simplicissima omnipotentia quidditative et formaliter. Secundo, quia impossibile est unam personam aliquid facere, quin idem simul et pariter et uniformiter alia faciat eadem potestate et eadem factione. Tertio: Quaelibet dicitur omnipotens. Cum igitur non sint plures omnipotentiae nec sit partibilis, sequitur, quod Filius sit omnipotens. Pater et Spiritus Sanctus; igitur sunt aequales in potentia. Haec sunt tria media Augustini Contra Maximinum libro 3. Et per oppositum: Ubi non est omnimoda potentiae aequalitas, ibi aut non eadem potentia aut non uniformiter possunt et cetera.
Sed qualiter dicendum ad dubium hoc, quia Filius non potest dicere verbum producendo et cetera? Magister Gregorius dicit, quod consequentia Augustini contra Maximinum valet contra hominem, sed non de forma et cetera. Aliter dico, quod valet de forma. Patet in distinctione 7. Et cum dicit Gregorius, quod Augustinus probat Filium omnipotentem, quia facit ad extra et cetera, igitur loquitur de omnipotentia Patris respectu possibilium fieri praecise, non respectu producibilis Filii.
Responsio. Dico, quod Augustinus non assumit contra Maximinum: Filius potest aequalem personam producere, quia tunc restat difficultas ratione Spiritus Sancti, sed assumit sic: Impossibile est A omnipotentem nihil posse, nisi B pariter efficiente, igitur B est omnipotens. Sed tamen si A non potest producere Filium, A non est omnipotens. Vide distinctionem 7.
Thursday, 5 March 2009
Subscribe to:
Posts (Atom)