Monday, 8 December 2008

On Formal Distinction/2 - William of Alnwick

Dear everyone,
The post of today is brief. Burocracy and VISA are making me busy and upset.
Therefore, today we have only a full text.
This is a Quaestio disputed by William of Alnwick on the formal distinction, a passionate defense of Duns Scotus' position on the same topic.

Here, there is the text:


QUAESTIO I


Utrum ad aliqua non esse eadem formaliter sequatur ista esse formaliter distinta, et intellegitur quaestio supposta constantia subiecti manente.


Et arguebatur quod sic.


1. Idem et diversum circa quodlibet ens sunt immediate opposita, cum sint primae differentiae entis, ex X Metaph. ; igitur ad negationem unius istorum de aliquo ente, sequitur affirmatio alterius de eodem, alioquin non essent immediate opposita; igitur sequitur: si hoc non est formaliter idem alteri, et est formaliter res aliqua; igitur est distinctum ab illo formaliter.


Contra

a. Ad quod non sequitut consequens, ad idem non sequitur antecedens, ut patet ex opposito. Sed sequitur: ista sunt distincta formaliter, ergo habent distinctas formalitates, sicut sequitur: ista sunt distincta realiter, ergo habent distinctas realitates, sed non sequitur: ista non sunt idem formalitater, ergo habent distincta formalitates, quia plus ponitur per cinsequens quam per antecedens. Igitur non sequitur: ista non sunt idem formalitater, igitur sunt distincta formaliter.


Solutio

Ista quaestio, licet videatur logicalis, communis tamen est tam materiae theologicae quam metaphysicae, quam etiamphilosophicae, et ideo circa eius solutionem sic procedam:primo distinguam consequens secundum duplicem eius sensum; secundo inquiram an consequens secundum aliquem istorum sensuum sequatur ex antecedente; terbio vero movebo quasdam obiectiones solvendas.

I. – Quantum ad primum articulum, ut brevius loquamur, loco antecedenti et consequentis ponantur termini generales, et sit antecedens: A, non est formaliter B, sive A non est idem formaliter ipsi B, et sit consequens: A et B distinguuntur formaliter.
Dico tunc quod istud consequens potest habere duplicem intellectum, nam consequens est distinguendum secundum quod potest esse formalitas distinctionis et distinctio formalitatis. Primo modo adverbium formaliter est determinatio praecedens modum distinctionis, secondo modo est sequens nomen distinctum. Secundumprimum intellectum,istud consequens: A est formaliter distinctum a B, includit istam: A est formaliter non idem B. Penes secundum intellectum, istud consequens: A est formaliter distinctum a B, includit istam: A est non idem formaliter B. Ista distinctio patet in simili. Si enim dicam: Sortes potest currere et non currere, haec est distinguendo prout est simultas potentiae, et sic vera est, quia in Sorte simul est potentia ad currendum et ad non currendum. Prout tamen denotatur potentia simultatis, sic est falsa, quia in Sorte non est potentia ad currendum et non currendum simul, quia in nullo est potentia ad contradictoria simul inhaerentia. In aliquibus tamen est simul potentia ad contradictoria successive inhaerentia, prout dicit Philosophus, IX Metaph., quod potentia passiva est in potentia contradictionis. Sic in isto consequente: A et B sunt distincta formaliter, potest esse formalitas distinctionis sub isto ordine: A est formaliter distinctum ab ipso B, vel potest esse distinctio formalitatis sub isto ordine: A est distinctum formaliter a B.
II. – Nunc secondo videndum est si praedictum consequens, secundum aliquem praedictorum sensuum, sequatur ex antecedente, et dicto quod consequens secundum primum sensum, prout determinatio adveerbialis formaliter praecedit terminum distinctionis, non sequitur idem B; igitur A est formaliter distinctum a B.


A. – [Probatio per rationes]

a. Et hoc probo, quia licet alterum oppositorum, vel magis contradictorum, dicatur de quolibet, non tamen oportet alterum oppositorum contradictoriorum, nec aliorum, dici de quolibet per se, nec cum reduplicaTione, nec formaliter: non per se, quia non est universaliter verum quod alterum oppositorum est de formali intellectu cuiuslibet, nec oportet alterum oppositorum esse passionem cuiuslibet, quod patet in contradictorie oppositis quorum non est medium secundum se; licet enim homo vel non homo dicatur absolute de quolibet, non tamen alterum illorum dicitur de quolibet per se, haec enim est falsa: homo per se est logicus, quia tunc non posset non esse logicus; quae enim per se insunt, de necessitate insunt, I Post. .Haec etiam est falsa: homo per se non est logicus, sive homo per se est non logicus, quia tunc non posset esse logicus. Igitur non sequitur: homo non est per se logicus, igitur homo per se non est logicus, sive per se est non logicus, quia quando duae propositiones sunt simul falsae, ex negatione unius istarum non sequitur aliam esse veram. Tunc arguo sic: ad quod non sequitur consequens, ad idem non sequitur antecedens, sicut ad quod non sequitur animal, ad idem non sequitur homo; sed sequitur: homo est per se distinctus a logico, igitur homo est per se non idem logico; sed istud consequens: homo est per se non logicus, sive non idem logico, non sequitur ad istam: homo non est per se logicus, ut probatum est; igitur nec ad eamdem sequitur istud antecedens: Homo est per se distinctus a logico, nec igitur sequitur: homo non est per se logicus, ergo homo est per se distinctus a logico, et eadem ratione non sequitur: homo non est formaliter logicus, igitur homo est formaliter distinctus a logico, cum ‘per se’ et ‘formaliter’ utrobique uniformiter determinent compositionem.
Confirmo istud, quia idem et diversum non sunt magis transcendentia, nec magis immediate opposita, quam idem et non idem, sive logicum et non logicum. Si igitur non oportet logicum vel non logicum dici per de de homine, ut probatum est, nec modo oportebit idem logico vel distinctum a logico per se dici homine.Si igitur non sequitur: homo non est logicus, ergo homo per se non est logicus, ut probatum est, sic non sequitur: homo non est per se logicus, igitur homo per se distinguitur a logico. Hoc idem patet de contrarie oppositis, quorum non valet alterum praedicari de quolibet, haec enim est falsa: lignum est per se calidum, et similiter haec: lignum est per se frigidum: unde non sequitur: lignum non est per se frigidum, ergo est per se calidum. Eodem modo non oportet alterum oppositorum dici de quolibet cum nota reduplicationis, haec enim consequentia est falsa: superficies non in quantum superficies est alba, igitur superficies in quantum superficies non est alba.
Eodem modo in proposito, quia quod convenit alici formaliter, convenit ei cum nota reduplicationis. Eodem modo, licet alterum contradictorium dicatur de quolibet, non tamen formaliter; haec enim est falsa: album est formaliter homo, et similiter ista: album est formaliter non homo, cum non sit praedicatio secundum se, quia non subicitur quod natumest subici, ex I Post. Econverso tamen homo est formaliter albus, cum sit praedicatio secundum se, licet non sit praedicatio per se; subicitur enimquod natum est subici, et praedicatur quod natum est praedicari. Non ergo alterum contradictorium praedicatur de quolibet. Igitur non swquitur: A non est formaliter B, ergo A formaliter distinguitur a B, et haec ratio exprimit causam quare ista consequentia non est bona, quia licet alterum oppositorum dicatur de quolibet, non tamen formaliter et per se, aut cum reduplicazione. Praedicta autem ratio non habet evidentiam ad probandum principalem consequentiam non valere, quia istud consequens: A per se non est idem B, sequitur ex isto antecedente: A per se distinguitur a B, non autem ex isto antecedente: A distinguitur per se B, quia ista: A distinguitur per se a B, infert istam: A non est idem per se ipsi B, et non istam: A per se non est idem B, ut patet resolvendo distinctum in non idem.
b. Probo tamen, iuxta praedictam viam, quod consequentia principalis non sit vera preponendo in conseguente hanc determinationem ‘formaliter’ termino distinctionis, quia non sequitur, ut probabo: A non est per se idem B,igitur A distinguitur per se a B; igitur nec sequitur: A non est formaliter idem B, ergo A fomaliter distinguitur a B. Consequentia ista patet, scilicet quod si prima consequentia non valet, secunda similiter non valebit, quia ‘per se’ et ‘formaliter’ vel sunt idem, vel consequuntur se. Igitur, si uniformiter addantur utrobique, et consequentia non teneat cum uno illorum, nec tenebit cum alio. Quod autem prima consequentia non valeat, probo in terminis specialibus, quia non sequitur: deitas non est per se paternitas, primo modo dicendi per se, igitur distinguitur deitas per se apaternitate. Antecedens enim est verum, quia paternitas non est de formali ratione deitatis, tunc enim essentia non esset essentia, si essentialiter esset relativo ad aliud se habeans. Consequens autem est falsum, quia quae distinguuntur per se, distinguuntur simpliciter et perfecte, in Deo autem essentia et relativo non distinguuntur simpliciter et per perfectam distinctionem, quia non identitas simpliciter complet simpliciter perfectam distinctionem; in Deo autem falsum est quod essentia et relativo non sint simpliciter idem, quia sunt una res semplicissima simpliciter; igitur essentia et relativo non distinguuntur simpliciter et per se, accipiendo uniformiter sicut accipiebatur in antecedente.
c. Item, terbio, probo quod, sive ly ‘formaliter’ praeponatur, sive postponatur suo determinabili in conseguente, quod consequentia non sit bona: illa consequentia non est bona in qua plus ponitur per consequens quam per antecedens, quia quidquid ponitur consequens, ponitur per antecedens, licet non e converso; sed per istam: A non est formaliter B, negatur modus formalitatis; in ista autem: A est formaliter distinctum a B, affirmatur modus formalitatis, qui non affirmatur in antecedente, etiam si cum illo antecedente ponatur con stantia utriusque extremi. Non igitur sequitur: A non est formaliter B, et A est et B est, igitur A formaliter distinguitur a B: sequitur tamen: A non est B, et A est et B est, igitur A distinguitur a B, quia in absoluta negatione identitatis aliquorum, cum con stantia eorum in essendo, includitur distinctio eorumdem; sed cum dico: A non est formaliter B, non est negatio identitatis absolute, sed tantum modi identitatis; ideo non sequitur: A non est formaliter B, et A est et B est, igitur A formaliter distinguitur a B, nec etiam sequitur preponendo ly ‘formaliter’ suo determinabili.
Ad istam rationem potest dici quod, licet praedictum consequens in quo ly ‘formaliter’ praeponitur non sequatur ex antecedentr, quia in antecedente negatur modus foralitatis quiin conseguente affirmatur, quando praeponitur suo determinabili; tamen consequens sequitur ex antecedente, si in conseguente postponitur ly ‘formaliter’ termino distinctionis, quia negatio inclusa in illo determinabili quod est distinctum negat modum formalitatis, quia sequitur: A est distinctum formaliter a B, igitur A non est idem formaliter B. Haec ratio confirmatur, quia sequitur: homo differì ab equo, ergo differì ab isto equo; quod non esset verum, nisi negatio inclusa in verbo differendi negaret terminum sequentem; non sic autem sequitur si terminus postponatur verbo differendi, quia non sequitur: Sortes ab homine differì, ergo ab isto homine, et ideo multum refert praeponere et postponere terminum verbo differendi aut distinguendi, et ideo superius distinxi consequens, eo quod ly ‘formaliter’ potest preponi aut posponi verbo distictionis.
Contra probatur quod in ista: A est distinctum formaliter a B, negatio inclusa in termino distinctionis non negat modum importatum per ly ‘formaliter’, licet neget terminum praedddicatum sequentem, quia si aliqua, quorum unum non est actualiter, sunt idem possibiliter, ita quod unum possit esse alterum, ut homo et album, tunc haec est vera: homo distinguitur actualiter ab albo, et per consequens homo distinguitur possibiliter ab albo. Si tamen negatio inclusa in verbo distinguendi negaret modum possibilitatis, propositio esset falsa, quia signaret quod homo non esset idem possibiliter albo, ita quod homo non posset esse albus, quod falsum est. Haec etiam est falsa: Deus distinguitur actualiter a lapide: si tamen negatio inclusa in verbo disatinguendi negaret determinationem actualiter, esset vera, quia Deus non est idem actualiter lapidi; non igitur negatio inclusa in verbo distintivo negat modum determinantem ipsum determinabile; determinabile enim non negat determinationem, nec e converso.Unde haec est vera: homo est distinctum animal ab equo, in qua negatio inclusa in termino distintivo non negat animal, sic enim esset falsa, sed negat equum praedicatum, et eodem modo sequitur cum modo formalitatis: hoc distinguitur formaliter ab homine, igitur distinguitur formaliter ab isto homine, et ideo oportet dicere quod de virtute sermonis negatio inclusa in alietate non distinguit nisi tantum ratione alietatis, quia non attingit nisi formam secundum quam notatur, alietas aut distincio; unde in ista: homo distinguitur formaliter ab equo, negatio inclusa in distinctione negat solum equum terminum istius distinctionis, non autem ly ‘formaliter’ quod est modus distinctionis, quia distinctio non negat modum proprium sed terminum.
d. Item, quarta ratione, probo quod consequentia principalis non sit bona, sive ly ‘formaliter’ praeponatur sive postponatur suo determinabili, quia per illam negativam, cum con stantia subiecti, distinctio non ponitur per quam identitas non negatur; sed per istam: A non est formaliter B, non negatur identitas ipsius A ad B, sed tantum modus identitatis, sicut in ista: Sortes non necessario currit, non negatur cursus a Sorte, immo stat quod velocissime currat, et tamen quod non necessario currat: unde solum modus necessitatis currendi negatur. Sic etiam cum hoc quod A non est formaliter B, stat quod A sunt idem simpliciter ex natura rei; unde non sequitur: sunt unum simpliciter, igitur sunt unum formaliter, et ideo oppositum consequentis stat cum antecedente: igitur per istam negativam: A non est formaliter B, non ponitur distinctio ipsius A ad B. Sed per istud consequens: A formaliter distinguitur a B, ponitur absolute distinctio inter A et B, quia Ly ‘formaliter’ non est determinatio diminuens nec distrahens; sicutn enim sequitur: sunt formaliter idem, igitur sunt idem, ita sequitur: sunt formaliter distincta, igitur sunt distincta; ergo per istam: A non est formaliter B, non ponitur quod A formaliter distinguatur a B, licet ponatur in antecedente con stantia subiecti.
Ad maiorem huius rationis potest responderi quod verum est quod per istam negativam distinctio simpliciter non ponitur per quam identitas non negatur. Modo potest dici quod in ista: A formaliter distinguitur a B, non ponitur distinctio simpliciter, sed tantum distinctio secundum quid, quia haec determinatio ‘formaliter’ videtur esse determinatio diminuens a distinctione, sicut et haec additio ‘non idem formaliter’ diminuit a non identitate, ita quod, sicut non sequitur: sunt non eadem formaliter, igitur sunt non eadem, sed est fallacia secundum quid et simpliciter, ita non sequitur: sunt distinctia formaliter, igitur sunt distinctia, sed videtur esse consimilis defectus.
a). Sed contra: illa determinatio non diminuit ab aliquo, quae determinat ipsum ad suam completam et propriam rationem; sed hoc quod dico ‘formaliter’ additum alici, ut identitati vel alicui alteri, determinat ipsum ad propriam rationem; igitur non diminuit ab ipso.
b). Item secondo, ad idem contra eamdem rationem: si aliquid natum est determinare utrumque contrariorum, et diminuita b uno illorum, consimiliter diminuet ab alio. Exemplum: hoc quod dico ‘secundum dentes’ potest determinare album et nigrum, et ideo sicut diminuit ab esse albo, ita diminuita b esse nigrio; sicut enim non sequtur: hoc animal est album secundum dentes, ergo est album, ita non sequitur: est nigrum secundum dentes, igitur est nigrum.Sed hoc dico ‘formaliter’ potest determinare identitatem et distinctionem: igitur si diminuit a distinctione, diminuet ab identitate, quod falsum est.
c). Item, tertio, sic contra eamdem responsionem: hoc ispum ‘formaliter’ includit perseitatem pprimi modi aut secondi, et precipue primi modi, quia illud quod est formaliter idem alicui est de per se intellectu eius, et tale convenit ei per se et converso; sed ipsum ‘per se’ non diminuit a distinctione; igitur nec ipsum ‘formaliter’ diminuet a distinctione.
d). Item, quarto, contra eamdem responsionem arguo sic: si A distinguitur formaliter a B, igitur distinguitur actualiter a B, tum quia unumquodque est actualiter tale, quod est formaliter tale, tum quia ipsum A, (e. g.) sit deitas, erit tantum actus purus, et per consequens a quocumque distinguitur, actualiter distinguitur; sed hoc quod dico actualiter non diminuit a distinctione, sed ipsam perficit. Sequitur enim: hoc actualiter distinguitur ab illo, igitur distinguitur ab illo; ergo nec ipsum ‘formaliter’ diminuet a distinctione.
e). Item, quinto, contra eamdem responsionem sic: sequitur: A est formaliter distinctam a B, ergo A est formaliter non idem B, quia distinctum includit non idem; si ergo est formaliter distinctum, est formaliter non idem; sed negatio libera negat universaliter terminum sequentem; igitur sequitur: A est formaliter non idem B, ergo A est formaliter nulla identitate idem ipsi B; sed esse formaliter nulla identitate idem alteri, est esse simpliciter distinctum ab illo; igitur sequitur: A est formaliter distinctum a B, ergo A est simpliciter distinctum a B; non igitur ipsum ‘formaliter’ diminuit a distinctione, sed ipsam ponit simpliciter.
f). Ad illud autem quod accipitur in responsione pro ratione, quod non esse idem formaliter diminuit a non identitate, respondeo quod hoc non est ratione eius quod est ‘formaliter’, immo ipsum ‘formaliter’ a constituit aliqua in perfecto modo identitatis, sed hoc est ratione negationis, quia ad negationem modi identitatis inter aliqua, non sequitur negatio identitatis inter illa, quia non sequitur: non sunti sto modo idem, igitur non sunt idem.


B. – [Probatio per Avicennam].


a. Item, principale propositum ostendo per Avicennam, V Metaph., c. 1, ubi,inter omnes philosophos magis metaphysice et intrinsece loquens de quidditate rei, docet quod de equinitate cum reduplicazione non dicitur alterumoppositorum, dicit enim sic quod equinitas non est aliquid nisi equinitas tantum, quia ex se, nec est unum, nec multa, et per conswquens non sequitur: equinitas non est multa, igitur equinitas ex se est una.
b.Item, dicit quod ex se, nec est existens in sensibilibus, nec in anima; igitur non sequitur: equinitas non est ex se in sensibilibus, igitur est in anima, quamvis, ut dicit postea, impossibile est quin sit aliquod eorum. Constat autem quod unum et multa,esse in effectu, esse in anima, esse in actu et esse in potentia, dividunt unumquodque ens, sicut idem et distinctum; ergo non sequitur: equinitas non est ex se eadem alteri,igitur est ex se distincta ab alio, et ita non sequitur, cum nota formalitatis, quia luud quod convenit alicui ex se, convenit sibi formaliter.
c. Item, Avicenna dicit ibidem sic: cum proposuerimus ipsam humanitatem, secundum quod humanitas, et interrogaverint nos secundum aliquod contrariorum, dicentes quod aut est unum, aut multa, non erit necesse rispondere aliquod eorum; opsa enim humanitas, ex hoc quod humanitas, est quoddam praeter aliquod illorum, in cuius definittione non accipitur nisi humanitas tantum; igitur humanitas, secundum quod humanitas, non est una, nec multa, nec per consequns sequitur: humanitas non secundum quod humanitas est una, igitur humanitas est multa secundum quod humanitas; unum utemet multa includunt idem et distinctum et converso.
d. Item, Avicenna, ubi prius, dicit sic: de humanitate, secundumquod humaniyas, utraeque partes quaestionis removentur, et tunc non oportebit esse unum vel multa, nec eamdem, nec aliud; igitur, secundum ipsum, si quis quaerat utrum humanitas, secundum quod humanitas, est eadem aut aliud, utraeque partes quaestonis removentur, et per consequens non sequitur: humanitas, non secundum quod humanitas, est eadem alteri, igitur, secundum quod humanitas, est distincta ab altero; et eodem modo non sequitur cum nota formalitatis, quia ad negationem alicuius de aliquo sub aliquo modo non sequitur affirmatio sui oppositi sub eodem modo.
e. Item, quantum ad contradictoria, dicit Avicenna, ubi prius, si quis interrogaverit nos de equinitate, secundum contradictionem, scilicet an equinitas, secundum quod equinitas, sit aliquid vel non, non est respondendum nisi secundum negationem, quiaequinitas non secundum quod equinitas est, quia tunc non posset non esse, nec equinitas secundum quod equinitas [non est], quia sic non posset esse, quamvis equinitas non sit secundum esse quidditativumnisi dum est in effectu in singularibus, esse tamen in effectu est esse extra rationem formalem quidditatis.
Ex praedictis patet quod non oportet alterum contrariorum transcedentiam, nec alterum contradictorium, dici de quolibet cum nota formalitatis aut reduplicationis, et per consequens ad neationem alicuius de aliquo cum modo formalitatis, non sequitur affirmatio oppositi contrarie vel contradictorie de eodem; non igitur sequitur: A non est formaliter B, igitur A formaliter distinguitur a B. Nec tamen propter praedicta concedit, nec nos cum eo, quod contradictoria possint simul esse vera aut simul falsa. Unde Avicenna, ubi supra, dicit: dicemus nos non respondisse quod ipsa, ex hoc quod humanitas, non est, sed quod non, ex hoc quod humanitas, non est: nec humanitas, ex hoc quod humanitas, est, et subdit: iam nota est in logica horum differentia, et est notabile quod Avicenna in materia de quidditatibus, quando loquiturde eis pure metaphysice sub ultimata absractione, volens docere quae sunt extra formalem rationem quidditatis rei, cactus est uti terminis logicalibus, in quibus ponuntur modi perseitatis, exseitatis, pro ex se, quia per tales propositiones cognoscitur quid est extra quidditatem rei, et quid non. Nunc autem redeo ad propositum principale, probando per exempla quod praedicta consequentia non sit bona.


C. – [Probatio per exempla].

a. Primumexplum est metaphyscum, d ente et sua pasione; impossibile est enim quod subiectum et sua passio sint idem formaliter, sola ratione differentia, quia tunc idem formaliter cum se ipso posset demonstrari d se ipso, nam inter idem et seipsum formaliter potest esse differentia secundum rationem, quia intellectus poteste o uti ut duobus, ut patet in relazione identitatis secundum rationem specialem, impossibile est autem quod idem omnibus modis demonstretur de se ipso; quaerere enim quare homo est homo, nihil est quaerere, ex VII Metaph. Item, passio praedicatur de subiecto per se secundo modo;idem autem formaliter cum aliquo non praedicatur de illo secondo modo, sed primo modo; igitur passio non est idem formaliter cum subiecto, ens igitur et unum, quod est passio entis, non sunt unum formaliter, sicut etiam supra patet perAvicennam, alioquinnon magis esset unum passio entis quam econverso, si essent omnibus modis idem ex natura rei; nonn enimsequitur: ens non est formaliter unitas, et ens est et unum est, igitur ens est distinctum formaliter ab unitate.
b. Secundum exemplum est de Deo, quia non sequitur: Deus non est idem actualiter lapidi, igitur Deus distinguitur actualiter a lapide, quia antecedens est verum et consequens falsum. Similiter si essent duae substantiae separatae ab omni accidente, una illarum non esset actualiter eadem alteri, nec tamen sequeretur quod una distingueretur actualiter ab alia; ergo ad negationem modi identitatis non sequitur distinctio sub tali modo; non igitur sequitur: A non est formaliter B, igitur A distinguitur formaliter a B.
c. Tertium exemplum est logicale, non enim sequitur: Sortes non est necessario logicus, ergo Sortes est distinctus necessario a logico, quia sequeretur sic quod Sortes esset necessario non logicus, quod falsum est, quia nullum praedicatum pure negativum convenit alicui positivo essentialiter, quia negatio non est de essentia alicuius positivi, et hoc ideo est quia ad nagationem modi compositionis, non sequitur modus negationis, propter quod non sequitur: A non est formaliter B, igitur A distinguitur formaliter a B; nec etiam sequitur quod A sit formaliter non idem B, ut multipliciter ostensum est. Haec videtur esse intentio Subtilis Doctoris, scilicet Ioannis Dons, distinctione nacque secunda, primi Libri, q. 4, in Ordinatione Oxoniensi, quaerit sic: nonne sequitur A et B non sunt formaliter idem, igitur sunt formaliterdistincta, respondet quod non sequitur, quia modus formalitatis in antecedente negatur et in conseguente affirmatur. Haec est sua responsio brevis,quam repuo veram propter praedicta.


III. – Contra praedicta arguo sic. Primo:
1. Sequitur: si A non est idem realiter B, igitur A realiter distinguitur a B, et similiter cum omnibus modis identitatis quos ponit Phylosophus, V Metaph., puta si hoc non est illi idem genere, igitur est distinctum genere, si non idem specie, igitur est distinctum specie, et si non idem numero, igitur est distinctum numero, et sic de aliis modis, et etiam in divinis sequitur: si Pater et Filius non sunt idem personaliter, igitur sunt distinti personaliter; igitur similiter sequitur: A et B non sunt idem formaliter, igitur distinguunturformaliter.
2. Item, secundo, sic: sequitur: A non est idem B, et A est B est, igitur A distinguitur a B, igitur sequitur:A non est formaliter B, et A est et B est, igitur A distinguitur formaliter a B. Probativo, quia si prima consequentia tenet, secunda valebit, quia sicut se habet negatio identitatis absolutaae ad absolutam distinctionem, sic se habet negatio identitatis formalis ad distinctionem formalem; si igitur ad negationem identitatis absolutae cum con stantia extremorum sequatur distinctio formalis eorumdem, igitur sequitur: A non est formaliter B, igitur distinguitur formaliter a b.
3. Item, terbio, sic: propositio negativa in qua negatur positivum de positivo non est vera, nisi propter aliquam distinctionem predicati a subiecto, quia si nulla sit distinctio predicati a subiecto, nullo modo potest praedicatum vere negari a subiecto; igitur si haec negativa est vera: A non est formaliter B, oportet quod A et B aliqua distinctione distinguantur. Ista distinctio non est ex parte intellectu, quia esset etsi intellectus non consideraret, igitur est illi ex natura rei; sed minima distinctio ex natura rei est formalis; igitur A et B distinguuntur formaliter. Confirmatur ratio: veritas propositionis negativae praesupponit veritatem alicuius affirmativae: omni enim negativa est aliqua affermativa prior; igitur veritas huiusmodi: A non est formaliter B, capit veritatem ex aliqua affermativa, quae non potest esse aliqua alia de eisdem extremis quamista: A formaliter distinguitur a B.
4. Item, quarto, sic: si A non est formaliter B, A non est formaliter eadem res cum B, quia tunc esset formaliter B, et A est formaliter aliqua res, igitur est formaliter alia res B, igitur distinguitur formaliter a B: igitur a primo ad ultimum sequitur: A non est formaliter B, igitur distinguitur formaliter a B, vel preponendo ly ‘formaliter’.
5. Item, quinto, sic:quaecumque non sunt eadem, si sint eo modoquo non sunt eadem, sunt distincta, igitur si A et B non sunt eadem, sunt distincta; igitur si A et B non sunt formaliter eadem, et sunt, igitur isto modo, quo non sunt eadem, scilicet formaliter, sunt distincta formaliter; igitur A et B sunt distincta formaliter, quia isto modo non sunt eadem, sequitur igitur: A non est formaliter B, igitur distinguitur formaliter a B:
1. Ad primum, cum arguitur: A non est realiter B, igitur distinguitur realiter a B, respondeo quod aliquando idem et diversum accepta cum aliqua determinatione dividunt quodcumque ens comparatum alteri,et tunc ad negationem unius de aliquo sub tali modo, sequitur affirmatio alterius de eodem sub eadem determinatione, et haec genera metaphysicae, eo quod idemet diversum cum tali determinatione dividunt immediate ens, et ideo quia omne ens comparatum alteri aut est idem raliter ei, aut diversum, sequitur quod A non est realiter idem B, igitur distinguitur realiter a B, vel sic, quia omne ens creatum comparatum alteri, aut est idem genere, aut diversum genere, ideo sequitur de quolibet creato: hoc non est idem genere illi, igitur est distinctum genere ab illo; aliquando autem idem et diversum accepta sub aliqua determinatione non dividunt quodcumque ens, comparatum alteri, et tunc ad negationem unius de tali ente sub ista determinatione, non sequitur affirmatio alterius de eodem sub eadem determinatione. Exemplum: si enim Deus non sit in genere, tunc idem et distinctum genere, idem specie et distinctum specie, non dividunt ens in communi, sed tantum ens crearum, et ideo non sequitur: Deus non est idem genere cum angelo, igitur est distinctus genere ab angelo; quod enim non est in genere, non est idem nec distinctum genere vel specie, quia igitur non omne comparatum alteri secundum acceptionem quamcumque est idem ei formaliter et per se, aut distinctum a beo formaliter; ideo non sequitur: hoc non est formaliter idem illi, igitur distinguitur formaliter ab illo. Dum etiam arguitur quod Pater et Filius in divinis non sunt idem personaliter, igitur distinguuntur personaliter, respondeo quo dista consequentia non est formalis, quia non tenet in omni modo; non enim sequitur: albedo et nigredo non sunt idem personaliter, igitur distinfuuntur personaliter, non sequitur quia non sunt personae; tenet igitur tantum gratia materiae circa personas, quia omnis persona comparata alteri personae, aut eadem ei personaliter, aut distincta personaliter, non sic autem est in proposito, quia non omnis intentio comparata alteri intenzioni secundum acceptionem [quamcumque] est eadem formaliter aut distincta formaliter, ut dictum est.
2. Ad secundum, cum dicitur quod sequitur: A non est B, igitur distinguitur a B etc., respondeo quod non est simile, quia distinctio includit entitatem ut materiale, non identitatem sicut suum formale et completivum, et ideo si aliqua sint entia, et non sint eadem, sequitur quod sint distincta, et ideo prima consequentia est bona, non sic autem secunda, quia in ista: A non est formaliter B, non negatur identitas ipsius A ad B, sed modus identitatis, cum qua negatione stat quod sint simpliciter eadem, sicut in ista: Sortes non necessario currit, non negatur cursus a Sorte, immo stat quod velocissime currat, sed tantum negatur modus inhaerentiae cursus ad Sortem. In ista autem: A distinguitur formaliter a B, affirmatur modus distinctionis, sive non identitatis, ideo consequens ponit non identitatem, quae non ponitur per antecedens; unde non sequitur: Sortes non est necessario albus, igitur Sortes necessario non est albus.
Ab probationem, cum arguitur: sicut se habet negatio identitatis absolutae ad absolutam distinctionem, sic se habet negatio identitatis formalis ad distinctionem formalem, concedo quod sicut non identitas simpliciter aliquoruminfert distinctionem simpliciter eorum, ita non identitas formalis aliquorum infert distinctionem formalem eorumdem, sed in ista: non est formaliter B, non est negatio identitas formalis, sed tantum negatio modi identitatis unius ad alterum, cum qua negatione stat quod sint idem identitate formali; sive enim A et B sint attributa, sive deitas et proprietas relativa, habent identitatem formalem, sunt enim eadem formalitas, quia eorum formalitas est aliqua realitas, et converso, dicente beato Augustino, De doctrina christiana, quod nulla re est, omnino nihil est, et ideo sicut eorum est una realitas, sic eorumest una formalitas; sed quorum est una formalitas, eorum etiam est unitas formalis, et ideo concedendum est quod attributa, essentia et relatio in Deo sunt eadem identitate formali, non tamen sunt eadem formaliter identitate formali, quia licet sint una formalitas, non tamen sunt formaliter una formalitas, ut patebit in proxima questione. Si autem arguitur sic: sicut se habet negatio identitatis ad distinctionem, sic negatio modi identitattis ad modum distinctionis: sed ad negationem identitatis cum con stantia subiecti, sequitur distinctio; igiturnad negationem modi identitas cum con stantia subiecti sequitur modus distinctionis; igitur sequitur: A non est formaliter B, igitur distinguitur formaliter a B. Respondeo et dico quod maior non est vera, quia per negationem modi identitatisnon negatur aliqua identitas, sicut per istam: rationale non est per se animal, non negatur rationale, esse animal; sed per modum formalem distinctionis ponitur distinctio, quia modus formalitatis non est diminuens, ut supra probatum est.
3. Ad tertium, cum arguitur quod propositio negativa, in qua negatur positivum de positivo, non est vera nisi propter aliquam distinctionem predicati a subiecto, potest dici quod propositio negativa, in qua absolute negatur positivum de positivo, non est vera nisi propter distinctionem aliquam ex natura rei inter illa positiva,sed propositio negativa, in qua tantum negatur modus formalitatis positivi a positivo, non requirit aliquam distinctionem ex natura rei, sed tantum sufficit quod unum non sit de formali ratione alterius, sicut supra patuit, per Avicennam de equinitate. Aliter potest dici concedendo quod ad veritatem propositionis negativae requiritur aliqua distinctio predicati a subiecto, sed non oportet quod sit distinctio formalis, nec quod distinguatur formaliter, quia hoc ponit distinctionem simpliciter, sed sufficit distinctio secundum quid.
Ad confirmationem, cum arguitur quod veritas negativae praesupponit veritatem affirmativae, respondeo quod verum est, sed non oportet quo dilla negativa capiat in se eadem estrema totaliter; sicut enim secundum Pholosophum, in fine libri Perihermeneias, ista: bonum non est malum, habet affirmativam veriorem: bonum est bonum, et ita ista negativa: A non est formaliter B, habet hanc affirmativam veriorem: A est formaliter A, et B est formalirer B, et sic dicendum est de attributi set essentia et ralatione; haec enim: sapientia non est formaliter iustitia, est immediata et primo vera, et haec similiter: essentia non est formaliter relativo; sicut enim haec: substantia non est quantitas, non habet affirmativam priorem nisi istam: substantia est substantia, et quantitas est quantitas, ita non est alia ratio quare sapientia non est formaliter iustitia, nisi quia sapientia est sapientia, et iustitia est iustitia; sic etiam dicendum est de essentia et ralatione, unde in genere negativarum istae sunt immediatae, nec habent alias negativas priores quam illae quae dictae sunt.
4. Ad quartum, cum arguitur: si A non est formaliter eadem res cum B, igitur formaliter est alia res a B, respondeo quod consequentia non valet, quia non sequitur: paternitas non est per se eitas, primo modo dicendi per se, et paternitas est per se aliqua res, igitur est per se alia res a deitate; praemissae enim non sunt verae et conclusio est falsa; causa vero quare consequentia negatur est quia in isto antecedente: paternitas non est per se eadem deitati; non negatur deitas de paternitate, sed tantum est negatio perseitatis in consequente et denotatur esse perseitas negationis, quia ista: paternitas est per se alia res a deitate, includit istam quod paternitas est per se non idem deitati; nunc autem ad negationem perseitatis, non sequitur perseitas negationis: Propositio tamen per quam videtur consequentia evidens est ista: quod idem et aliud circa quodcumque ens sunt immediate opposita, igitur si paternitas est per se res, vel est per se eadem res essentiae, vel per se alia res ab essentia.Respondeo quod idem et diversum sunt immediate opposita circa quodcumque ens comparatum alteri identitate aut alietate simpliciter dicta; verum est enim quod paternitas est eadem res deitati, aut distincta res a deitate, non tamen idem et diversum sunt immediate opposita circa quodcumque per se et formaliter comparatum alteri identitate aut distinctione, unde non sunt immediate [opposita] circa quodcumque praedicatum dictum de subiecto cum modo perseitatis aut formalitatis, imno nec contradictoria sunt sic opposita immediate, non enim homo est per se logicus, nec per se non logicus; sic igitur sequitur quod relativo est eadem essentiae aut alia ab essentia, sed cum ‘per se’ aut ‘formaliter’ non tenet consequentia.
5. Ad quintum, cum arguitur: quaecumque non sunt eadem, si sint eo modo quo non sunt eadem, sunt distincta etc., concedo maiorem, et ad minorem dico quod non convenienter accipitur sub maiori; deberet enim acciai sub maiori quod A et B non sunt eadem, quod non includitur in ista: A et B non sunt formaliter eadem, quia cu mista ultima stat quod A et B non sunt distincta, sed quod sint simpliciter eadem. Si autem sic arguitur: quaecumque aliquo modo non sunt eadem, si sint, eodem sunt distincta quo modo non sunt eadem, sed A et B non sunt formaliter eadem et sunt, igitur sunt formaliter distincta, concedo quod quaecumquealiquo modo non sunt eadem, eodem modo sunt distincta, ut si per se non sunt eade, per se sunt distincta, non tamen oportet quod si aliqua non isto modo determinato sunt eadem, quod illo modo sint distincta, unde, non oportet quod si aliqua non per se sunt eadem, quod per se sint distincta, quia, ut dictum est, ad negationem modi non sequitur modus negationis, sicut non sequitur: non necessario currit, ergo necessario non currit; igitur sub ista maiori non debet acciai ista minor: A et B sunt formaliter non eadem, sive formaliter sunt non eadem, et tunc sequitur quod sint formaliter distincta, sed tunc est minor falsa de attributis et de essentia et relatione; haec enimest falsa: veritas et bonitas sunt formaliter non eadem, et haec similiter: deitas et paternitas sunt formaliter non eadem, quia sic essent non eadem, quod falsum est, cum sint eadem simpliciter.


[Ad obiectum].


1. Ad argumentum principale, cum arguitur quod idem et diversum circa quodcumque ens sunt immediate opposita,patet per supradicta, quia licet hoc sit verum circa quodcumque absolute dictum de aliquo, non tamen est verumcirca quodcumque dictum de alio cum modoperseitatis aut formalitatis, ut patet supra. Sed forte dices: si idem et diversum sunt immediate opposita circa ens, igitur pari ratione idem formaliter et distinctum formaliter sunt immediateopposita circa en set circa A respectu B, igitur si A non est formaliter B, A distinguitur formaliter a B. Respondeo quod non est similis ratio utrobique, quia licet idem et diversumsimpliciter sumpta sint immediate opposita circa en set circa quodlibet contentum sub ente, non tamen sunt immediate opposita circa ens, cum accipiuntur sub determinato modo identitatis aut diversitatis, quia non oportet quaecumque contenta sub ente esse eadem ad invicem sub tali modo, vel distincta sub tali modo, quia licet Deus et angelus sint idem vel distinti, non tamen sunt idem contingenter aut diversi contingenter, nec etiam sunt idem actualiter nec distinti actualiter.

The Formal Distinction/2 - François de Meyronnes

Dear Everyone,
At first I must apologize for the delay in publishing this new post. Unfortunately the trip back from the US is long and tiring and I had to recover life and energies before coming back to my philosophical activity. In additions I have received a kind request from some readers of this blog to publish less frequently the posts to give enough time to read everything.
However, the post of today is of course dedicated to the formal distinction and in particular it deals with my beloved François de Meyronnes. Today we have:
- Introduction to this post;
- Brief link for informations on Francois;
- Full texts: some questions concerning the formal distinction from his Commentary on the Sentences;

Francois de Meyronnes is an unfairly neglected pupil of Scotus. Only a little part of his considerable production has been published. Truth to tell, his works have been published in a rich edition, which is unfortunately too old to be available for students. I have bought this edition years ago... and sincerely I have never read it accurately. However it contains the relevant part of his scientific production. It can be also found on Gallica, although the quality of the reproduction is very low.

Here there is a comprehensive list of his writings:
Scripta super 4 libros Sententiarum
De univocatione entis
Conflatus (in primum sententiarum)
Formalitates
Quodlibeta
Passus super Universalia
Sermones
Tractatus de Conceptione B.M.V.
Theologicae Veritates in St. Augustinum de Civitate Dei
Veritates ex libris St. Augustini de Trinitate

Francois of Meyronnes is the most important pupil of Scotus, both because he has directly attended his lessons in Paris and because is very close to his master prose, lexical choices and philosophical positions.
He can be considered one of the first, or the really first, franciscan champion. This means that, although he's not so famous like Alexander of Hales, Bonaventure or Scotus, he is the first to defend the philosophical and theological position of the masters of his order. Nevertheless, his philosophical production is not a mere defense of Scotus.
Francois' writings are qualified by a style which is absolutely characteristic. His terminology is accurately chosen and highly technical. His vocabulary is restricted and the pool of words he frequently use will inform all the following franciscan metaphisical tradition. But the most peculiar characteristic of his style is to divide arguments and suggest objections and solutions always in four points. He never uses a number of definitions, reasons, discussions and so on different from for. John Bassol (I think) is one of this first to criticize this "method of the four ways" explicitly.

In my opinion, the best article on Francis life and though remains Gilson's chapter of his book on the history of medieval philosophy. Up to now, I have not sincerely seen something which deserves more attention. A part a book written by Francesco Fiorentino on Francois' though about freedom and contingency, which contains an edition of 38th distinction from the Conflatus.

And now, the text.

==================================================================================


FRANCISCUS DE MEYRONIS IN QUARTUM SENTENTIARUM



Prologus

94. Duos cherubim aureos facies ex utraque parte oracoli. Exo. 25 scribitur verbum istud. Quia vero duo cherubim quasi ex utraque parte oraculi positi circa duas precipuas materias que nunc apud theologos inquiruntur, quarum altera est de rationibus formalibus et alia de signis originis , prenotanter sunt locuti, idcirco eorum vocibus coalludens, primo statui circa rationes formale set secundo circa signa originis insistendum.
Quantum ad primam partem occurunt 10 puncta investiganda.


Prima pars. De rationibus formalibus.

1us punctus

95. a. Primus est quod pax duarum scolarum correlativarum quantum ad istam materiam fuit legittime facta pro eo quod dicebat socius sollers qui in antiquioribus docet quod, secundum doctrinam fratris Thome in primo Sententiarum, ratio accipitur dupliciter: uno modo pro ratione que est fabbricata ab anima, et alia modo pro ratione definitiva que non est ab anima fabbricata; et dicebat quod definitio rationis primo modo accepte non sufficit ad salvandum contradictionem de communicabili et incommunicabili inter essentiam et relationem, sed est necessaria distinctio rationis accepte secundo modo.
b. Et illud est quod convenit scola nostra, quia, per definitionem formalem quam ponit inter essentiam et relationem, non intendit astruere nisi distinctionem definitivam ab anima non fabricatam.
96. Distinctio rationis. Illam autem distinctionem ipse declarat tripliciter:
a. Primo quidem, in actione et passione que sunt idem realiter, tamen habent diversas rationes vel definitiones, cum in diversis predicamentis collocentur quelibet actio et passio precise.
b. Secundo, in relatione et fundamento que, secundum ipsum, non differunt realiter, et tamen alia est definitio albedini set similitudinis, cum in diversis generibus collocentur.
c. Tertio, in motum actionem et passionem fundantem, a quibus non differt realiter, secundum Philosophum, et tamen differunt definitive, cum motus non sit de genere actionis et passionis, sed de genere termini ad quem vadit.

97. Et istud est recte quod intendit demonstrare scola minorum, ut habeamus aliquam distinctionem definitivam, non fsbricatam ab intellectu vel ab anima, que non sit realis.

98.Conclusiones. Ex istis autem dictis sequuntur quatuor conclusiones in quibus consuevit nostra scola frequenter impugnari.
a. Prima est quod est dare aliquam distinctionem mediam inter distinctionem realem et distinctionem rationis ab anima fabricate, quia illud est medium inter aliqua quod se habet per abnegationem utriusque extremorum; illa autem distinctio non ponitur nec realis, nec ab anima fabricata.
b. Secunda conclusio, quod non omnis distinctio extra animam est realis, cu miste distinctionem ponantur, circumscripto omni opere intellectus, et tamen dicuntur reales.
c. Tertia conclusio, quod in realitate una possunt inveniri plures rationes formales, quia ratio formalis et definitiva idem sunt, et hac parte, cum sit una tantum res, sint plures rationes formales vel definitive.
d. Quarta conclusio, est quod distincte rationes formales possunt convenire in unum sine omni composizione, quia iste concedit quod similitudo cum albedine nullam facit compositionem, cum tamen habeant distinctas quidditativas rationes.

2us punctus

99. Secundus punctus est quo dilla pax fuit novissime reformata quia idem socius, in principio 4i, a dictis prioribus non recedens, inducit quatuor distinctiones propositum confirmantes.

100. a. 1a distinctio. Prima fuit quod quedam distinguuntur definitive totaliter, quedam partialiter, ut homo et asinus, quia conveniunt in animali, licet differant in rationali. Ita relatio, accipiendo definitionem eius totalem, coincludit definitionem essentie, non partialiter, ut ad oppositum comparatur; et illa distinctio est secundum nostrum propositum, quia definitivam rationem inter relationem et essentiam non ponimus totalem sed partialem. Cum enim dicitur relativo ens ad aliud, in ratione entis convenit cum essentia et non in ratione ad aliud.

b. Secunda distinctio, quod quedam definiuntur intrinsece, sicut forme abstracte, quedam extrinsece, sicut actio et passio per sua opposita, et isto modo relativo definitur extrinsece, quia per suum oppositum, vel per habitudinem ad ipsum. Et quantum ad istam distinctionem concedit quod relatio distinguitur ab essentia sine ratione nostra; et istud est propositum nostrum quia, cum ratio formalis ultimata relations sit ad oppositum, habemus distinctionem formalem ultimatam et completivam.

c. Tertia distinctio, quod relativo potest accipi dupliciter, aut ut comparatur ad essentiam, et sic est idem realiter et totaliter cum ipso fondamento, aut ut est ad oppositum, et sic aliam habet definitivam rationem ultimatam; et illud querimus: an sit idem cum essentia realiter et totaliter secundum suam rationem ultimatam que comparatur ad oppositum, cum sit distincta aliqualiter ab essentia, preter animam nostram.

d. Quarta distinctio, quod relativo potest accipi dupliciter, aut quantum ad suum esse fondamentale, et secundum illud esse est idem totaliter cum essentia, aut quantum ad suum esse ultimatum et completivum quo concipitur ad oppositum, et quantum ad illud ultimum concedit aliam habere definitivam rationem ab essentia; et hoc querimus tantum, cum in sola ultimata ustione quidditativa relationis, qua est ad aliud, ponamus ipsa ab essentia distingui.

101. Intelligendum ytamen, quod iste socius reverendus concedit distinctionem realem inter essentiam divinam et suam relationem, non rationis et rei sed realis affirmationis et realis negationis, et illud est ultra propositum, licet sane intelligi possit.

3us punctus

102. Tertius punctus est quo dista pax invenitur auctoritate Ecclesie roborata, sicut deducitur ex intentione espressa capituli “Damnamus”, cuius sententia totalis residet in hoc quod princeps Ecclesie intendit in eo primo repellere duos errores Ioachin et secundo astruere duas catholicas veritates.

103. a. Errores Ioachim. Primus error fuit quod nulla res est que sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ut vitaret quaternitatem.
b. Secundus error, quod unitas divinarum personarum in natura non est unitas una sed collecta, vel collectiva.

104. a. Veritates. Prima enim veritas quam astruit est quod essentia divina est una summa res que est Pater et Spiritus Sanctus.
b. Secunda veritas, quo dista summa res nec generat nec generatur, nec spirat nec spiratur.

105. a. Per primum autem arguitur quod si essentia nullatenus est nisi secundum rationem a persona distincta ab anima fabbricata, tunc sicut nulla persona est que sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ita nulla natura extra animam.
b. Per secundum arguitur quod unitas personarum in quantum sunt persone non est nisi collectiva, alioquin essent una persona, et idcirco, si eo persona Pater vel Filius quo Deus, sicut non habent unitatem nisi collectivam in personalitate, ita nec in deitate.
c. Per tertium arguitur quod si ista summa res est omnino idem quod persona, sicut nulla persona est tres res, ita ne cista summa essentia est tres res.
d. Per quartum arguitur quod si essentia est omnino idem quod persona sine ulla distinctione, sicut persona non distinguitur a persona, et sicut persona gignit et gignitur, sic essentia generat et generatur.

106. Ex quibus colligitur quod manifesta intentio Ecclesie est ponere, sicut ponit Augustinus 7 de Trinitate, quod non eo persona quo Deus, et non realiter, ergo formaliter.

4us punctus

107. Quartus punctus est quo dista pax est vallata expressis auctoritatibus stando in dictis sanctorum, specialiter Augustini a quo principaliter inter doctores Trinitatis doctrinam suscipimus, cuius primo quatuor regule inducuntur, posite in libro de Trinitate.
108. a. 1a regula. Prima est in 5° de Trinitate, ubi dicit quod, in rebus creatis, quod non secundum substantiam dicitur restat ut secundum accidens dicatur. In divinis autem non dicitur secundum accidens id quod non dicitur secundum substantiam, sicut exemplificat de relationibus in capitulo 5°; ex quo infertur quod in Deo non est idem dicere substantiam et relationem, quia relatio non dicitur secundum substantiam: tunc quia aliqui exponunt hoc secundum distinctionem rationis vel modum significandi, idcirco videndum est quare ipse fuit necessitatus ad ponendam illam rationem; et patet ibi, in 3° capitulo, quod ad solvendam rationem Arii qui sic arguebat: quidquid dicitur de Deo dicitur secundum substantiam et secundum accidens; sed ingenitum dicitur de Patre et genitum dicitur de Filio, ergo secundum substantiam; sed genitum et ingenitum sunt diversa; ergo substantia est diversa. Beatus Augustinus solam primam negat. Si autem negatio ista est tantum a ratione, circumscripto actu intellectus, cum ex veris non possit sequi falsum, …

b. Secunda regula. Est quam ponit in 8° eiusdem libri, cum dicit: illud precipue teneamus quod quidquid ad se dicitur in illa prestantissima natura divina substantialiter dicitur, ex quo patet quod alia sunt que dicuntur substantialiter et alia que relative. Nec valet si dicatur quod talis alietas est secundum rationem nostram et diversos modos significandi, quia beatus Augustinus ponit illam regular ad solvendam rationem Arianorum inductam in 6° capitulo eiusdem, qua sic arguebant: quidquid ad se dicitur, secundum substantiam dicitur; Pater dicitur ingenitus ad se, ergo secundum substantiam dicitur ingenitus; sed Filius non est ingenitus, ergo non secundum substantiam predicatum, vel dictum de Patre. Quod solvens negat illam, scilicet quod Pater dicatur ingenitus ad se. Si autem est vera extra animam illa, tunc Arii habent intentum, circumscripto omni opere intellectus vel rationis.

c. Tertia regula quam ponit idem sanctus in 11° capitulo eiusdem libri est quod persone singole in eodem nullo modo ad seipsa, sed ad invicem, aut ad creaturam, dicuntur, et ideo, inquit, relative et non substantialiter eas dici manifestum est. Ex quo habetur expresse quod relationes divine non sunt ad se, cum sint persone , et quod non dicuntur substantialiter, quod, sine distinctione relativorum ab absolutis, et substantia nequit intelligi. Nec valet distinctio rationis, quia, si negationes iste beati Augustini verificantur extra animam, circumscripto omni opere intellectus vel rationis, non essent vere. Et tunc, cum per illam regulam ipse solvet quod tota Trinitas non dicitur Pater sicut Deus, circumscripta nostra consideratione, tota Trinitas esset eodem modo Pater et Filius quo modo est vel dicitur Deus; quod absit.

d. Quarta regula est eiusdem sancti in 6° de Trinitate, capitulo 4° sic scribentis [de] Deo: hoc quod est esse, iustum esse, aut sapientem, et si quid de ista semplici natura multiplicitate dixeris quo substantia eius significetur. Ex quo colligitur quod non est eidem esse idem quod esse illa que substantiam non significant, sicut sunt relationes, secundum ipsum. Et confirmatur, quia in fine eiusdem capituli, concludens divinam equalitatem, dicit quiod in omnibus sunt equales Pater et Filius et Spiritus Sanctus, quod pertinet ad significandam eorum substantiam; que determinatio fuisset frustra apposita si aliter esset in illis que, secundum ipsum, non significant substantiam, sicut sunt relationes.

109. Sed istis regulis adiungantur quatuor conclusiones eiusdem sancti quas ponit in 7° de Trinitate.

a. 1a conclusio.Prima est in eodem libro, capitulo 1°; dicit quod si ipsa essentia divina dicitur relative, iam essentia…; et quia glossare niuntur illud secundum rationis actum, aut modum significandi, qui non concedunt distinctionem non fabricatam ab anima inter essentiam et relationem, idcirco contra ipsos arguitur. Quandocumque aliqua consequentia est bona, ad oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis, alioquin si oppositum consequentis staret sine opposito antecedentis, tunc antecedens staret sine consequente. Si enim aliquid possit esse non animal absque eo quod non homo, tunc posset esse animal et non animal. Et confirmatur , quia cuius affirmatio est in plus, eius negativo est in minus, et secundum istum modum, consequentia beati Augustini sic convertitur: essentia est essentia, ergo essentia non dicitur relative; sed, quandocumque antecedens est in rerum natura, oportet quod ibi sit consequens propter earum ordinem essentialem: ergo, etc. Cum essentia circumscripta nostra ratione sit extra animam, ergo non dicitur relative.

b. Secunda conclusio est in eodem capitulo, ubi dicit quod omnis essentia que relative dicitur est aliquid, excepta ipsa relatione, sicut ibi multa exempla declarat. Si autem ipsa excepta intelligatur non fabbricata ab anima, habetur propositum; si vero per actum rationis, inducitur id quod ibi dicitur; quapropter si Pater non est aliquid ad se, iam non est qui dacatur ad aliud. Ex quo sic arguitur: cessante causa que non solum est causa in fieri sed in esse, cessat effectus; causam autem, secundum Augustinum, hic quere: si Pater non esset aliquid absolutum, non referretur; est, quia excipitur essentia a relatione: ergo si talis exceptio est a ratione, cessante actu rationis nostre, cessabit veritas sequens. Et confirmatur, quia ex entitate vel veritate fabbricata ab anima, non sequitur necessario veritas realis, cu mista, ordine essentiali, preveniat illam.

c. Tertia conclusio est quod ibidem, capitulo 2°, ubi dicitur quod Filius est eo Filius quo Verbum, et eo Verbum quo Filius, sed non eo sapientia quo Verbum, nec eo Verbum quo sapientia, quia est sapientia ad se et Verbum ad aliud. Unde beatus Augustinus negat distinctionem inter Verbum et Filium eo modo quo concedit eam inter Verbum et sdapientiam; sed constat quod Verbum et Filius distinguuntur secundum rationem: ergo et alio modo distinguuntur sapientia et Verbum, quod est propositum. Dicunt autem quod distinctio rationis gradus et beatus Augustinus maiorem gradum negat inter Filium et Verbum quem affirmet inter Verbum et sapientiam. Sed contra, quia filius et verbum in creatis magis distinguuntur quam verbum et sapientia que ponuntur de genere qualitatis, ergo si intellectus noster facit talem distinctionem in divinis eo quod talia in creatis percipit esse distincta, maiorem dtinctionem faciat inter Verbum et Filium quam inter Verbum et sapientiam.

d. Quarta conclusio est ibidem, 4° capitulo, ubi dicit quod non est Deo aliud esse quam subsistere, sicut aliud est Deo esse et aliud Patrem esse. Que alietas, si intelligitur non conficta ab anima, sequitur propositum. Si autem conficta, non potest stare, quia, secundum eum, aliud non est Deo esse et subsistere, tamen ista distinguuntur in creatis. Et confirmatur, qui, in 6° capitulo, dicitur quod non eo Pater quo Deus, quia a se Deus est, sed extra animam est Deusad se; ergo, extra animam, non est eo Pater quo Deus, secundum illum modum, aut si non alio, extra animam; ergo ad se extra animam, ad destructionem consequentis.

5us punctus

110. Quintus punctus est wuod ista pax est maxime elongata a famosis erroribus, sicut declaratur in quadruplici errore vulgato qui fuit circa personarum divinarum Trinitatem.

111. a. Primus error fuit Sabellii qui negavit inter personas distinctionem realem. Secundus fuit Arii qui posuit inter ipsas distinctionem essentialem. Tertius fuit Porretani qui posuit relationes divinas assistente set non insistentes. Quartus fuit Prepositivi qui posuit duas personas se totis differentes. Et pro quolibet istorum errorum est una ratio fortissima.

b. Error Sabellii. Prima, pro Sabellio, est ista: quia Pater eo omnino est Pater quo Deus, et eo Deus quo persona, sed eo quo Deus non distinguitur realiter a Filio: ergo eo quo persona non distinguetur ab eo. Huic faciliter solvitur secundum illam pacem dicendo, cum Augustino, quod non est eo Pater quo Deus, et sic interimitur assumptum. Se dilli qui illam non interimunt, quomodo possunt evadere Sabellii manus, cum minor a bullo fideli nequeat [negari], non video.

c. Error Arii. Secunda ratio, pro Ario, est quia Pater non alia [ratione] est natura et alia suppositum, sed penitus eadem extra animam; sed Pater eo quod suppositum distinguitur a Filio: ergo eo quod natura ab eo distinguetur; et ista est distinctio essentialis. Illud nos faciliter solvimus dicentes quod aliquid est natura aliquo modo, et alio, suppositum, cum Augustino 7 de Trinitate, et sic interimitur assumptum Arii. Se dilli qui eam concedunt, cum minor sit per te abita, argumentum non videntur evadere.

d. Error Porretani. Tertia ratio, pro Porretano, est quod illud quod secundum se totum est ad aliud, secundum aliquid sui non est in aliquo, cum esse ad aliud et in aliquo ex opposito distinguantur; sed relationes divine secundum totam suam quidditatem sunt ad oppositum; ergo nullatenus sunt in aliquo fondamento. Huis faciliter dicimus quod relativo divina secundum suam totam rationem formalem quidditativam est ad oppositum, cum esse quidditativum relativorum sit ad aliud se habere; secundum vero suam totam realitatem coincidit cum divina essentia penitus a bea realiter indistinta. Illi vero qui non ponunt aliam identitatem et distinctionem formalem a reali, oportet ut concedant quod nullo modo coincident cum divina essentia, cum secundum totam suam quidditatem sit ad aliud quod non est divina essentia.

e. Error Prepositini. Quarta ratio, [pro] Prepositino, quam ipsemet faciebat, est quia omne simplex a quocumque distinguitur se toto distinguitur, cum non sit in eo aliud et aliud; sed persona divina est summe simplex: ergo se tota ab alia distinguitur. Huic faciliter respondemus quia in aliquo cum summa simplicitate potest stare distinctio, sicut fides tenet in tota beatissima. Trinitate, et tunc prima ratio eius est simpliciter falsa. Illi autem qui negant summam simplicitatem cum distinctione non fabbricata ab anima stare non posse, impossibile est quod solvant, cum minor sit abita per fidem.

6us punctus

112. Sextus punctus est quod ista pax est concessa a multis doctoribus, sicut declaratur testimonio quadruplici antiquorum doctorum.

113. a. Testimonium Alexandri de Halis. Primum est fratrisAlexandri de Alis qui dicit in prima parte Summe sue, tractatu De Nominibus nationalibus, questione 3a, quod essentia divina secundum esse et modum essendi est res, hypostasis vero secundum esse est res et secundum modum essendi dicit respectum; notio vero secundum esse [et] modum essendi dicit respectum; cum igitur tam esse istorum quam modus essendi sit in re extra et secundum esse et modum essendi fiat ista distinctio, stare non potest quod sit ab anima fabricata.

b. Testimonium Thome de Equino. Secundum testimonium est fratris Thome de Equino qui dicit, Primo Sententiarum, distinctione 33a, questione 1a, quod paternitas et essentia uniuntur in esse, quod, dicit, accidit essentie, non prout esse dicit et significat definitionem rei. Et iterum, in fine huius questionis, dicit quod cum dicitur: alia est ratio essentie et alia paternitatis, non accipitur ratiocinante tantum, sed secundum quod significat rationis definitionem, et illud quod nos vocamus distinctionem formalem, scilicet distinctionem rationum formalium vel definitivarum que non sunt ab anima fabricante.

c. Testimonium Bonaventure. Tertium est fratris Bonaventure, qui dicit in Primo Sententiarum, distinctione 26a, quod communis opinio tenet proprietates personarum esse realiter distinctas et, per hanc, essentiam et personas esse aliquo modo differentes. Et addit ad hoc declarandum quo disti modi dicendi: personaliter et essentialiterin divinis dicunt differentiam [non solum] sumptam a parte nostra, sed a parte rei.

d. Testimonium Egidii de Roma. Quartum testimonium est fratris Egidii de Roma, qui dicit in Questionibus, quod relativo transit in essentiam secundum suum esse, manet autem secundum suam quidditatem distincta; et illud vocamus distinctionem formalem quidditativam et identitatem realem que accipitur secundum esse actualis existentie.

114. a. Vie 4uor modernorum doctorum. Intelligendum tamen quod moderni doctores, cernentes quod illa que dicebant antiqui non sufficiebant ad salvandam normam contradictionis in divinis, induxerunt quatuor vias ad salvandum in divinis primum principium complexum et ista[s] oportet risolvere omnes in rationes formales.

b. Prima fuit de non identitatibus. Dicunt enim quod aliqua non identitas est ex natura rei inter divinam essentiam et relationem, propter quam unum extremum contradictionis competit essentie divine ab eterno et aliud relationi.

c. Secunda via fuit de indivisionibus, quia dicunt alii quod illud salvatur, quia ibi sunt plures indivisiones sine omni substantiarum pluritate.

d. Tertia fuit de inadequatione, quia dicunt alii quod per hoc talia extrema insunt ab eterno essentie et relazioni, quia non sunt idem et adequate, circumscripto omni opere intellectus vel rationis.

e. Quarta fuit de inconvertibilitate, quia dicunt quod, sicut essentia et relativo non sunt idem acquate, ita non sunt idem convertibiliter, et ideo possunt eis competere extrema contradictionis, sicut inducunt de homine et animali. Ista autem differunt a priori, quia aliqua possunt esse idem etiam in divinis convertibiliter, non tamen adequate idem, sicut relativo et persona, cum persona addat ad relationem proprietatem.

115. a. Reductiones. Sed prima oportet ut reducatur ad rationes formales distinctas, quia, sicut idem et diversum sunt contraria immediata et passio disiuncta circa ens simpliciter, sic distinctio formali set identitas circa rationes formales, et realis circa reales, et sic per locum a contrariis immediatis, con stantia subiecti, illa que non habent identitatem formalem oportet habere formalem distinctionem, si utrumque habeat rationem formalem.
b. Rursus, secunda via reducitur necessario ad rationes formales, quod declaratur, quia oportet quod alia ratio formalis positiva sit subiecta indivisioni essentie et alia in divisioni proprietatis, quia indi visio essentie est incommunicabilis sicut unitas eius, et indivisio proprietatis eadem ratione incommunicabilis; et tunc arguitur sic: omnes nature sunt [indivise] in divisione comunicabili; sed nulla relativa proprietas est indivisa indivisone communicabili: ergo nulla proprietas relativa est natura. Et eodem modo arguitur quia repugnat positivo nature esse indivisum indivisione incommunicabili et non positiva relationis.
c. Rursus, tertia via reducitur necessario, quia quandoque aliqua duo sunt idem identitate non adeguata, unum illorum excedit reliquum in quantum est illi inadequatum et aliud exceditur ab illo. Eadem autem formalis ratio penitus indistincta se ipsam non potest excedere nec a seipso deficere. Et confirmatur, quia ratio formalis que excedit se habet per additionem ad illam que exceditur, et sic aliquid formaliter addit.
d. Rursus, quarta concedit propositum, quia illa que non sunt idem convertibiliter non sunt idem definitive, cum definitio et definitum convertantur. Talis autem definitiva non identitas dicitur formalis. Et confirmatur, quia, quando sunt aliqua duo non idem convertibiliter quidditative accepta, oportet aliquid pertinens ad quidditatem unius esse et inveniri sine aliquo auod est de quidditate alterius, et sic non est idem quidditative.
116. Quod autem omnes istas vias oporteat in ulteriores resolvere probatur, quia sunt omnes negative, et omnis veritas negativa de entibus positivis resolvitur in affirmationem. Idcirco enim homo non est lapis, quia corpus animatum, et non asinus, quia animal rationale, et universaliter patet in omnibus, quia omnes tales remotiones rducuntur ad rationes formales terminorum. Et confirmatur illud tum quia in discursibus syllogisticis, ubi fit resolutio conclusionis in premissas, si conclusio sit negativa resolvitur in affirmativam, tum quia, si conclusio sit negativa, oportet alteram premissarum esse affirmativam, ut negativa veritas necessario in affirmativam reducatur.

7us punctus

117. Septimus punctus est quod ista pax est vallata rationibus indissolubulibus que reducantur ad quatuor principales.

118. a. Rationes. Prima radicatur in natura principii primi completi, ex quo habetur quod eidem secundum idem omnino non possunt competere extrema contradictionis; deitati autem et proprietari multa talia extrema conveniunt: ergo non sunt omnino idem. Minor probatur per quatuor contradictiones ad quas alie reduci possunt, scilicet quod essentia communicatur Filio et non proprietas Patris, et quod proprietas distingui Patrem a Filio et non natura, et quod deitas formaliter est in tribus personis et non proprietas, et quod paternitas repugnat Spiriti Sancto et non passiva spiratio.

b. Secunda ratio est radicata in natura primi principii deducti in quo tenet omnis forma sillogistica: quecumque uni et eidem sunt eadem inter se sunt eadem, et ideo, quia in syllogismo perfecto ad quem reducuntur, eo quod extrema iunguntur cum medio in premissis, iunguntur ad invicem in conclusione; et ex isto principio sic arguitur: si due relationes sunt idem cum essentia omnibus modis, erunt idem ad invicem.

c. Tertia ratio radicatur in natura syllogismi expositorii qui constat ex puris singularibus, cuius forma est notissima, quia accipit terminos significatos circa quos non contingit equivoce su mere, quemadmodum in singularibus fiunt notissime contradictiones: et formatur sic affirmative: hec deitas est hec paternitas, hec filiatio est hec deitas; ergo hic filius est hec paternitas; vel sic negative: hec paternitas non est hec filiatio, hec essentia est hec paternitas; ergo essentia non est hec filiatio, quod est propositum.

d. Quarta ratio radicatur in natura syllogismi communis qui formatur ad propositum dupliciter; primo universaliter sic: omnis natura est communicabilis pluribus suppositis, nulla proprietas personalis est communicabilis pluribus suppisitis: ergo nulla proprietas personalis est natura; et sic particulariter: omnis substantia est ad se, paternitas divina non est ad se: ergo paternitas divina non est substantia; et simpliciter in baroco, sicut precedens in cambestres.

119. a. Solutiones. Sed prima ratio solvitur dicentibus nonnullis quod per solam rationis nostre distinctionem que est inter essentiam et relationem et diversos modos significandi salvantur iste contradictiones. Ista tamen solutio non evacuat difficultatem, quia, circumscripto omni actu rationis et modo significandi, illa extrema contradictionis insunt, et tunc est dare aliud et aliud. Et iterum, ab eterno non sunt entia nostre rationis, et tamen ista extrema eternaliter insunt.
b. Secunda solvitur, quia dicunt quod illud principium non tenet in illimitatis, quemadmodum homo et asinus sunt idem in animali et non ad invicem, pro eo [quod] animal est illimitatum ad utrumque. Ista tamen solutio non potest stare, quia si illud per quod tenet perfectus syllogismus negetur in aliqua materia, ibi negatur forma syllogistica, et sic omnis disputatio est sublata, et iterum syllogismus perfectus esset inutilis qui quandoque tenet et quandoque non. Nec valet exemplum, quia homo et asinus sunt idem ad invicem, secundum quod sunt idem in animali, quod est genus eorum.
c. Tertia solvitur, quia dicunt quod syllogismus expositorius non tenet nisi in terminis convertibilibus, quia, licet Sortes sit homo et Plato sit homo, non tamen sequitur: Sortes est Plato. Ista tamen solutio stare non potest, quia tunc syllogismus expositorius non esset syllogismus simpliciter sed coniungatio inutilis, sicut supra. Nec valet exemplum, quia ex puris affirmativis in secunda figura nihil sequitur, et iterum non sunt idem animal numero. Ideo dicunt alii quod hoc est fallacia accidentis, quia medium variatur. Ista tamen valet, quia, secundum illam eamdem rationem qua essentia est eadem cum paternitate, est eadem cum filiatione ; si medium secundum aliud et aliud comparatur ad extrema, habetur propositum.
d. Quarta ratio solvitur, quia dicunt ibi esse fallaciam figure dictionis, pro eo quod essentia est quasi quale quid et relatio quasi hoc aliquid. Istud tamen nihil valet, qui aita est hoc aliquid, hec essentia, sicut hec proprietas relativa. Et ulterius, ubi nulla est terminorum variatio, nulla potest esse sophistica deceptio. Hic autem essentia, quod est medium secundum illud secundum quod [quod] competit essentia repugnat relazioni, ideo dicunt quod utraque premissarum est vera ex natura rei, conclusio autem verificatur secundum rationem. Istud vero stare non potest, quia, cum circumscripta ratione [non] fabricaretur conclusio, cum veritas ab ipsa dependeret et remaneret veritas premissarum, tunc ex veris sequeretur falsum.

120. Rationes ducte ad concludendum distinctionem realem.
Sed iste quatuor rationes nostre ducuntur contra nos ad concludendum distinctionem realem quam volumus evitare.
a. Primo quidem, quia eidem secundum idem realiter non possunt convenire extrema contradictionis realiter, per primum principium complexum; sed essentia est realiter communicabilis et non relatio; ergo non sunt idem realiter.

b. Secunda ratio, quia quecumque uni et eidem sunt eadem, eodem modo sunt ad invicem idem, et ideo si sunt paternitas et filiatio idem realiter cum essentia, erunt ad invicem idem realiter.

c. Tertia ratio, quia hec essentia realiter est hic Filius: ergo hic Filius realiter est hic Pater, quod nos negamus.

d. Quarta, quia eodem modo arguitur ad probandum distinctionem realem, quia omnis essentia realiter est communicabilis, nulla personalis proprietas est communicabilis: ergo nulla personalis proprietas est realiter essentia.

121. a. Ad reductiones. Ad primam reductionem dicitur quod primum principium complexum non invenitur in terminis modificatis sed in simplicibus formatum, et ideo, licet aliquid conveniat uni realiter quod non alteri, non oportet ispa esse distincta realiter propter modum; quemadmodum aliquid competit Patri eternaliter quod non Filio, et tamen non sunt distincta eternaliter, ita quod distincta sit eternitas utriusque, sicut hic satagunt provare distinctas realitates. Quod autem illud principium non possit formari in modificatis terminis universaliter probatur, tum quia omne quod est, aut est bonum, aut non bonum, per primum principium, propter terminorum simplicitatem, sed non omne quod est, aut est, aut est bonum quidditative, aut non bonum quidditative: ens enim neutrum est quidditative; tum quia, per illud principium: omne quod est, aut est verum, aut non verum, et tamen substantia, nec est vera primo, nec non vera primo. Sed contra, quia, licet ens non sit quidditative bonum nec non bonum, est tamen quidditative bonum, aut non quidditative bonum, negatione posita ad verbum; et ita diceretur per primum principium quod esse idem realiter et non esse idem realiter sunt extrema contradictionis, et tunc habetur propositum quod different realiter essentia et relativo, quia unum est realiter communicabile et aliud non.
b. Dicitur autem quo dista consequentia reducitur ad illam formam cum sit enthymema. Quandoque autem duo ita se habent quod uni competit unum extremum contradictionis realiter et alterum alteri realiter, illa sunt distincta realiter; sed essentia realiter communicatur et relatio realiter non communicatur: ergo realiter sunt distincta. Dicitur autem quod maior est falsa, sicut competit specifice differentie distinguere et non generi, et tamen genus et species non distinguuntur modo specifico. Et iterum, licet hecceitas numeraliter distinguitur et non natura, non tamen numeraliter distinguuntur ab invicem. Et iterum, licet divinitas Christi personaliter substantificet et non humanitas personaliter, non tamen distinguuntur ex hoc personaliter. Et iterum, licet relatio divina personaliter vel suppositaliter distinguat et non natura, non oportet ut natura et proprietas ibi personaliter didtinguantur. Ratio sutem omnium istorum est quia extrema contradictionis non applicantur ad modum secundum se, sed ad distincta extrema quibus adiungitur unus modus, et tunc prima consequentia fuit neganda, quia, quando reducitur ad formam eius, maior est falsa. Sed contra, quia tunc eodem modo solveretur si quis velit inducere distinctionem formalem, sicut dictum est de reali, quia modaliter est modificatio sicut et realiter. Dico quod per illud principium mediate non probatur nisi distinctio sine determinatione ullius modificationis, et, ista habita, excludimus illam que est rationis, per rationem evidentem, et illam que est realis, per fidem, et ideo per locum a divisione inferimus mediam.

122. Ad secundam reductionem quod illud principium: quecumque uni et eidem,etc. si sumatur simpliciter est per se notum plus quam forma syllogismi que ipsum probatur; si autem accipiatur cum identitate modi, ut dicatur: quecumque uni et eidem sunt eadem eo modo quo sunt idem, illi sunt idem ad invicem, tunc est regula simpliciter falsa, sicut demonstratur quadruplici exemplo. Primo quidem, quia genus et deiiferentia sunt idem quidditative cum specie, et tamen unum istorum non dicitur de altero in primo modo dicendi per se. Secundo, quia due differentie subalternatim posite dicuntur idem essentialiter de eadem specie, et tamen una non est de essentia alterius. Tertio, quia in demonstratione potissima medium coniungitur cum altero extremorum in primo modo dicendi per se, et tamen in conclusione extrema non coniunguntur per idem medium, nisi in secundo modo dicendi per se. Quarto, quia in mixtione qua sequitur ex contingentibus necessarium, sicut contingit induci ex falsis verum, medium in premissis est idem contingenter cum utroque extremorum, et in conclusione extrema sunt idem necessario.

123. Ad tertiam reductionem, dicitur quod syllogismus expositorius cum modificatione terminorum non tenet, sed simpliciter cum terminis simplicibus, sicut nec alii syllogismi, quemadmodum exemplo quadruplici demonstratur. Primo, quia, licet hic homo sit rationalis in primo modo perseitatis et sensibilis eodem modo, tamen hoc rationale non est sensibile in primo modo. Secundo, quia licet celum sit volubile secundo modo et idem celum sit mobile eodem modo, tamen conclusio, scilicet: ergo volubile est mobile, est in primo modo, cum volubilitas sit species mobilitatis, sicut motus circularis, motus simpliciter. Tertio, quia sic arguitur: hic homo est contingenter coloratus, ergo hoc album est contingenter coloratum; que non vera in sensu compositionis sicut premisse. Quarto, quia sic arguitur: hec albedo per accidens est similis et eadem albedo per accidens est relata, et tamen in conclusione per se similitudo est relata, id est ratio referendi in sensu compositionis.

124. Ad quartam reductionem dicitur quod syllogismus communis, licet teneat in terminis simplicibus, non tamen in modificatis cum apposizione de realiter, sicut declaratur quadruplici exemplo.Primo, quia omne corpus immediate est substantia, omne corpus animatum immediate est corpus: ergo omne corpus immediate est substantia, quod est falsum, propter modum immediationis. Secundo, quia, in ultimo ultime figure, sic formatur syllogismus: nullus isoceles habet primo tres, sed omnis isoceles est triangulus: ergo triangulus non habet primo tres. Tertio, quia, in demonstratione potissima, altera premissarum dicitur per se nota de medio et medium de altera premissarum, et tamen in conclusione una extremitatum non dicitur de altera per se nota . Quarto, quia contingit in aliquibus demonstrationibus altera premissarum evidenter iungi cum medio et medium iungi cu malia, et tamen in conclusione iungitur una cum alia non evidenter. Dicunt tamen quod eodem modo solvent si accipiamus istum ex natura rei in premissis, ut ipsum inferamus in conclusione. Sed nos ex terminis simplicibus simplicem inferimus conclusionem et postea ostendimus illam esse veram ex natura rei, quia eius premisse manent, circumscripto omni opere intellectus, et tunc non arguimus nisi per terminos simplices tantum.

8us punctus

125. Octavus punctus est quod per illam pacem non tollitur sed perfecte salvatur in Deo summa simplicitas. Ad cuius declarationem est intelligendum quod ista quatuor sunt essentialiter ordinata, scilicet distinctio, unio, [compositio] et resolutio, ita quod compositio est prior resolutione, quia impossibile est aliquid esse risolubile nisi in illa ex quibus componitur, et tamen potest aliquid esse compositum quod resolvi non potest, sicut ponunt aliqui de corporibus superioribus. Et unio est prior compositione, quia impossibile est aliqua facere ad invicem nisi sint unita, et tamen aliqua bene uniuntur sine composizione, sicut natura humana et divina in Verbo. Et distinctio est prior unione, quia impossibile est aliqua uniri ubi sint distincta. Cum igitur in essentialiter ordinatis, priora sine posterioribus et esse et intelligi possunt, optime possumus intelligere exemplum ad essentiam et relationem, esse veram distinctionem et unionem, vel unitatem, sine compositione, sicut in angelis intelligimus veram compositionem sine resolutione.

126. Sed contra istam deductionem instatur quadrupliciter.
A. Primo, quia compositio, secundum nominis significationem, est simul cum alio positio, et idcirco est impossibile aliqua distincta simul esse sine compositione.
b. Secundo, quia quandoque aliqua distincta uniuntur, si non faciunt unum unitate compositionis, fsciunt unitate adgregationis saltem unum, que in divinis ponendo non est.
c. Tertio, quia quando aliqua duo sic se habent quod unum se habet per modum fundantis et aliud per modum insistentis, illa componuntur ad invicem quasi materia et forma, aut sicut subiectum et accidens. Essentia, autem est fundamentum relationis et ipse sunt formaliter in essentia.
d. Quarto, quia quando sunt aliqua distinctorum generum, ista non possunt facere unum formalem per se conceptum, sicut patet de substantia et accidente, et ideo si distinguantur ibi relatio et essentia, cum sint quasi diversorum generum, tunc non habebit persona divina ex eis costituta unum per se formalem conceptum.

127. Solutione rationum. Sed quia iste rationes concludunt contra personarum Trinitatem equaliter, ideo sunt solvende.
a. Ad primum, [dico] quod, cum persone divine simul ponantur secundum fidem et distincte, facerent compositionem, et ideo dicitur quod veritates, theologice non subiacent determinationibus grammatice, quia non ponitur compositio; omnis relatio non actuat aliquo modo essentiam, quia ipsa secundum se est actuata ultimate.
b. Ad secundum, dico quod eadem ratione probaretur de divinis personis, cum non faciant nec sint unum unitate compositionis nec unum unitate adgregationis; ideo dico quod arguit ab insufficienti divisione, quia que sunt idem identitate et non realiter neutram habent illarum identitatum, sicut divine persone sunt idem essentialiter et non per adgragationem vel compositionem.
c. Ad tertium, dico quod unum assumi tubi unum est in potentia respectu alterius et non ubi ambo sunt purus actus, sicut in divinis omnia sunt purus actus.
D. Ad quartum, quod unitas persone non est unitas formalis sed reali set identica, eet ideo non oportet quod relatio et essentia habeant unum formalem et quidditativum conceptum, nisi forte in ratione entis communissima.

128. Dubitatio. Sed oritur dubitatio: que est causa precisa quare essentia et relatio non faciunt compositionem in Deo, si ibi aliquo modo distinguuntur sicut in creatura. Solvitur autem quadrupliciter. Uno modo, quia relatio proprie non est in essentia, sed in persona; sicut enim essentia non distinguit personam, ita non est in essentia, et ideo non componitur cum ea. Alio modo, quia non est ibi distinctio realis sed formalis, et illa nullam facit compositionem, sicut realis. Alio modo, quia ibi non est distinctio simpliciter sed secundum quid; ubi autem est vera compositio oportet quod ibi sit distinctio simpliciter. Alio modo, quia ibi non est distinctio ulla, sed solummodo vera identitas.

129. Responsio. Sed prima via stare non potest, quia divinsa essentia est radix et fundamentum divinarum pullulationum, sicut docet beatus Dionysius, de Unita et discretia theologia. Nec secunda sufficit, quia inter proprietates ad invicem est realis distinctio et non compositio. Nec tertia, quia inter personas est distinctio simpliciter sine omni compositione. Nec quarta, quia isti ponunt inter spirationem activam et generationem activam non solum non identitatem, sed etiam distinctionem sine omni composizione.

130. Conclusio. Ideo dico quod propria et totalis causa et precisa istius non compositionis inter extrema talia est quia sunt purus actus, et unum non est in potentia respectu alterius, quia etiam posuerunt philosophi de ratione compositionis; unde quantacumque esset distinctio inter extrema que sunt purus actus, nulla esset ibi compositio.

131. Duo incommoda. Intelligendum tamen quod circa istam materiam conceduntur duo incommoda nobis.
A. Primum est quod in persona Patris et Filii et Spiritus Sancti sunt due proprietates relative, scilicet generatio et spiratio, distincte realiter, et tamen nullam faciunt compositionem in persona, quia una non est formaliter in alia sed ambe in essentia. Et iterum, quia neutra dicit quod absolutum. Ex quo habemus propositum, quod in eodem supposito sunt plura distincta nullam compositionem habentia. Ille autem ratione quas assignant non impedirent compositionem, tum quia partes continui non sunt in se invicem et tamen faciunt compositionem, tum quia genus et differentisa relationis sunt ad aliquid et tamen vere componunt relationem.
b. Secundum dictum est quod tres proprietates realiter distincte sunt sine omni compositione in divina natura, quam idcirco excludunt, quia non sunt in eodem supposito et quia una non est in alia formaliter; et illud est quod maxime declarat propositum nostrum, quia quicumque potest intelligere unam simplicem naturam cum tribus distinctis realiter ita unam simplicem personam, cum ita simplex sit tota Trinitas sicut una persona; nec valent eorum exclusiones, tum quia tres anguli componunt triangulum, cum unum non sit in alio formaliter, tum quia, si proprietates deberent facere compositionem, magis eam facerent in eodem numero quam in eadem persona, cum unitas sit maior ad quam assumi non potest creatura quam persona ad quam est assumpta.

132. Error Averrois. Intelligendum ulterius est quod Commentator Averroys, deridens fidem christianam in articulo Trinitatis, dici quod non possumus salvare Trinitatem ponendo tre set unum Deum, quia contingit fieri unum adgregatum, et postea dicit quod sequitur compositio et novitas, cum omne compositum sit novum. Et istan fuit causa sui erroris, quia non potuit intelligere trinitatem distinctorum cum summa simplicitate. Et quia omnes rationes que contra nos hic fiunt procedunt per illam viam, idcirco nullus debet credere quod demonstraret, quia uniformiter resolvuntur cum rationibus Sarraceni. Unde quando dicunt quod ita simplex est persona sicut essentia, sed in essentia nulla est distinctio, ergo nec infra eamdem personam, et nos dicimus eis: ita simplex est tota Trinitas sicut una persona, sed in eadem persona non est realis distinctio, ergo nec in Trinitate. Unde patet, cum Trinitas tota sit summe simplex, quod summa simplicitas non obviat distinctioni.

9us punctus

133. Nonus punctus est quod per illam pacem non tollitur sed salvatur in persona divina summa identitas.

134. Identitates 4uor. Ad cuius declarationem est intelligendum quod in divinis sunt quatuor identitates per ordinem se habentes.

a. 1a identitas. Quarum prima est essentialis, secundum quam omnia que sunt in divinis dicuntur essentialiter idem, sicut patet in personis, secundum quam dicit beatus Iohannes evangelista: Hii tres unum sunt.

b. 2a identitas.Alia est realis, et ista est inter spirationem activam et generationem activam in Patre et passivam in Filio, quia omnia que sunt in una persona oportet esse idem realiter in divinis, aut dare quaternitatem.

c. 3a identitas. Alia est identitas ex parte unius extremi tantum, et ista est inter essentiam et relationem, quia, cum ista identitas fundetur super infinitatem, hoc autem non est infinitum nisi alterum extremum tantum.
d. 4a identitas. Alia est identitas ex parte utriusque extremi, sicut illa que inter attributa, quia utrumque extremum est infinitum.

135. Quod autem ista in divinis sint essentialiter ordinata probatur, quia omnia que sunt in divinis idem realiter sunt idem essentialiter et non e converso , sicut patet de generatione et spiratione in Patre et Filio. Et quia ultima inter istas videtur summa, non apparet quod inter essentiam et relationem possit salvari summa identitas.

136. a. Contra identitatem summam. Sed attendendum est quos, licet inter istas identitates si tordo priori set posterioris, ut patuit, non tamen perfectioris et imperfectioris, secundum quem ordinem attenditur ratio summi, quia idem et diversum, cum dicano rationes respectivas, nullam includunt perfectionem, et ideo nec excessum secundum quantitatem virtutis; sed quia usus loquendi admittit maiorem et minorem in rebus identitatem et summam et minimam, idcirco probatur quod inter essentiam et relationem, si distinguantur, non possit esse identitas summa, quadruplici ratione.

b. 1a ratio.Prima est quod maior identitas et attributorum cum essentia, cum sit minor distinctio et sit identitas adeguata.

c. 2a ratio. Secunda est quia maior est identitas ubi nulla est distinctio, sicut maior unitas ubi nulla est pluralitas, per naturam contrariorum, et tamen in creatis est invenire identitatem sine omni distinctione, sicut eiusdem omnino ad seipsum.

d. 3a ratio. Tertia est quia summa est identitas illorum que sunt idem in primo modo dicendi per se: essentia et relativo sic non ponitur esse idem.

d. 4a ratio. Quarta, quia magis videtur divina essentia esse idem sui ipsi quam relazioni cui opponitur in quidditativa ratione, quia unum est ad se et aliud ad aliquid. Ulla autem identitas non potest esse summa que est altera maior.

137. a. Solutiones rationum. Ad primum, quod quando aliqua sunt idem identitate fondata in aliquo, tanta identitate sunt idem quanta est ista identitas in illo fondata, cum sit eadem identitas penitus indistinta, sicut species non sunt idem nisi identitate generis, et ideo tanta est earum identitas quanta est et generis; et sic est identitas divinarum personarum, non sic essentie; tanta erit earum identitas in essentia quanta et essentie, et eodem modo, cum essentia et relatio sint idem identitate realitatis, sicut attributa, infinitatis, et tanta sit identitas unius realitatis in eadem persona penitus indivise, sicut infinitatis, non erit maior attributorum identitas, et secundum hoc nulla ponitur eis distinctio. Quando autem formaliter accipiuntur et quidditative essentia et relatio, tunc est minor distinctio inter attributa, quia accidunt sub absoluti differentia et relatio sub opposita, et secundum istum modum non est inter relationem et essentiam identitas summa, sed tantum realiter aut identice, quibus modis nullatenus distinguuntur.
b. Ad secundum, quod secundum istum modum quo sunt idem essentia et relativo, id est secundum realitatem, scilicet nullatenus distinguuntur, sicut nec homo. Quantum autem secundum aliud, id est secundum rationem quidditativam, formaliter distinguuntur, et sic non habent summam identitatem.
c. Ad tertium, quo dilla dicitur summa, quia prima et principalissima, non quia sit maxima, quia videtur maior identitas inter subiectum et passionem, aut inter essentiam et suam existentiam, aut inter naturam et hecceitatem, quam inter duas species contrarias de quarum qualibet dicitur idem genus in primo modo; vel dicitur quod, licet essentia et relatio non sint idem in primo modo quantum ad suas rationes formales, tamen realitas unius dicitur de realitate alterius in primo modo, vel quasi.
d. Ad quartum, quod pro tanto divina essentia potest magis eadem dici sibi ipsi, quia pluribus identitatibus eadem cu malia non identitas sit inter essentiam et relationem, que non est inter essentiam et seipsam, non autem magis, id est perfectiori identitate, quia tanta identitate est ibi una realitas est ibi una realitas inter essentiam et relationem sicut identitas essentie. Possibilitas autem istius declaratur, quia quantitas multitudinis est alia a quantitate virtutis.

138. a. Difficultates. Sed occurrit difficultas, quia non videtur summa unitas ubi est pluralitas, et per consequens nec summa identitas. Hic autem est aliqua pluralitas, si est sibi ibi distinctio. Et dicitur quod sicut inter personas est summa unitas essentie cum personali pluralitate, quia in alio est unita set in alio pluralitas, ita hic summa unitas in re et non in formali ratione.
b. Secunda difficultas, quia magis videntur esse eadem illa que sunt eadem omnibus modis, sicut essentia cum seipsa, quam alia que aliquo modo sunt eadem et aliquo modo distincta, ut essentia et relatio. Dicitur autem quod, licet pluribus modia sint eadem, non tamen modi perfectiori, sicut Pater est similior Filio ad pluralitatem, propter spirationem activam, quam Spiritui Sancto, et non modo perfectiori.
c. Tertia difficultas est quia, cum ratio simplicitatis sit idem cum ratione unitati set identitatis, ratio pluralitatis, distinctionis et compositionis erunt annexe, et sic ponetur compositio ubicumque distinctio. Dicitur quod, licet ratio unitati set identitatis sint annexe necessario, non tamen cum simplicitate, secundum fidem, quia Trinitas, in quantum Trinitas, est simplex et non una nec indistincta persona, et ideo una distinctio et pluralitas sine omni compositione.
d. Quarta difficultas, quia secundum premissa, tanta erit un itas et simplicitas inter personas divinas quanta est inter essentiam et relationem, immo inter essentiam et seipsam, quod videtur durum. Dicitur autem quod inter personas, ut persone sunt, nulla est identitas, tamen secundum essentiam conceditur propositum. Sed, si persone sunt idem per essentiam, multo magis essentia erit eadem, que est ratio identitatis in eis. Dicitur autem quod, si accipiatur magis pro prius, concludit ratio, non tamen pro magis perfecto, quemadmodum prius triangolo convenit habere tres angulos quam isoceli, licet non intentius.

10us punctus

139. Decimus punctus est quo dista pax non inducit realem distinctionem inter essentiam et relationem. Ad cuius declarationem est intelligendum quod quedam sunt existentia que distinguuntur realiter et formaliter, sicut anima et angelus in actuali existentia, qui differunt quidditative et sunt diverse resa; alia que nec differunt realiter nec formaliterm sicut natura specifica et suum individuum, quia habent eamden definitionem nec sunt res diverse; alia que differunt realiter et non formaliter, sicut individua in eamdem speciem que differunt realiter, cum unum possit corrumpi, reliquo rimanente, et non formaliter, quia eorum est una definitio; alia que distinguuntur formaliter et non realiter, sicut homo et asinus in potentia obiectiva, quia easdem definitiones habent res in potentia et in actu, et ideo, si in actu distinguuntur definitive, eodem modo distinguentur in potentia, et non realiter, quia nullam habent realitatem distinctam in potentia ad creari. Unde distinctio formalis inest per se quidditatibus creatis, quia homo necessario est animal rationale et asinus, animal irrazionale. Realis autem distinctio inest per accidens, quia accidit homini esse reme t asino, cum totam suam realitatem habeat per actualem creationem que contingenter inest; et idcirco, cum sit prior, formalis distinctio potest inveniri sine priori in divinis, quemadmodum invenitur ratio productionis sine factione et ratio productionis est prior.

140. Contra. Sed contra istam deductionem instatur quadrupliciter.
A. Primo, quia ratio formalis ista quam ponimus est res secundum omnes, et sic plures tales formales rationes erunt plures res.
b. Secundo, quia en set res convertuntur, et ideo ubi plura entia et plures res, e tubi sunt plures rationes formale set plures entitates sit gormaliter ens.
c. Tertio, quia ens dividitur prima sui divisione in ens in anima, vel in ens rationis, et in ens extra animam, quod est reale, et ideo, cu mista distinctio sit extra animam, erit realis.
d. Quarto, quia moltiplicato inferiori multiplicatur superius, per locum a parte subiectiva, ut multe albedines, multi colores. Realitas autem est superius ad rationem formalem, cum convertatur cum ente, et ideo ubi multe rationes formale, ibi oportet esse multas realitates.

141. a. Solutiones.Ad primum, quod sicut divina essentia est communis tribus personis, ita suo modo una realitas est [communis] rationibus formalibus essentie et relationis, et ideo, sicut quelibet divina persona est essentia, tamen non sunt tres persone tres essentie, ita quelibet ratio formalis est realitas, non tamen tres rationes, tres realitates.
b. Ad secundum, quod ubi sunt plures entitates, ibi conceduntur [plures rationes formales] propter illam famosam conversionem, sed sicut eadem entitas respondet pro subiecto pluribus vel omnibus passionibus entis, que sunt entia eadem entitate, ita et eadem entitas istis rationibus formalibus.
c. Ad tertiam quod, sicut omne ens extra animam est ens denominative, ita et reale quando esistiti et quidquid est in divinis est realissimum et ex natura fondamenti vel extremorum, sicut ipse dicit; nullus autem negat quin ista distinctio sit in fundamento reali, sed quod non habet reme t rem pro extremis.
d. Ad quartum, quod non se habet communitas unius realitatis ad plures rationes formales sicut communitas superioris ad inferius, sed quod unius subiecti ad plures passiones. Pluralitas autem passionum non infert pluralitatem subiectorum, non quod realitas sit passio, sed modus intrinsecus.

142. a. Dubitationes 4uor. Sed occurrit dubitatio, quia, sicut scribit beatus Augustinus, De Trinitate, quod omnino nulla res est vel est. Iste autem rationes formales ultimate precise non sunt prout ab invicem distinguuntur, alioquin realis esset eorum distinctio. Dicitur qutem quod, sicut quidquid est ens aut nichil simpliciter et qualibet precisione, ut si accipiantur quidditative, quemadmodum passiones entis nec sunt quidditative ens nec quidditative nichil, ita, quamvis iste rationes sint simpliciter res, non tamen quidditative, nec propter hoc sunt nichil.

b. Secunda dubitatio, quia cum essentialiter dividatur ens in ens in anima et in ens extra animam, vel in ens reale et rationis, sicut in anima non est distinctio nisi rationis, ita in rebus non erit distinctio nisi realis. Dicitur autem quod non oportet tot differentias esse entium in anima sicut extra animam, cum ens in anima non distinguatur in decem predicamenta, et ideo nec tot distinctiones.

c. Tertia dubitatio, quia omnis passio est adequata suo subiecto, ita quod ipsum excedere non potest nec excedi ab eo. Distinctio autem realis est passio entis realis, sicut distinctio rationis est passio entis rationis: ergo, cum ratio formalis sit ens reale, non distinguitur nisi realiter. Dicitur autem quod non intelligitur sic adequatio passionis cum subiecto, quoniam idem subiectum potest habere diversas passiones, ut patet in ente, et ideo ens reale, licet semper distinguatur ab aliquo realiter vel sit idem realiter cum hoc, ab aliquo distinguitur realiter cum quo est idem formaliter, ut patuit, et e converso: Idem enim et diversum sunt passio disiuncta entis, sicut par et impar est passio numeri.

d. Quarta dubitatio, est quia, cum distinctio formalis sit quidditativa, videtur esse maxima, cum distinctio quidditativa sit essentialis et prima, et omnes alie sunt a priori et per accidens. Dicitur autem quod, licet ista distinctio sit prima, non tamen maxima, quemadmodum unitas generis est prior unitate speciei vel specifica, et illa, individuali, non tamen maior. Immo minor, et per se convenit homini unitas animali set non unitas Sortis; et iterum abstrahit distinctio quidditativa ab essentiali, sicut essentialis a substantiali.

143. Modi distinctioni 4uor.Intelligendum tamen est quod quatuor sunt modi distinctionis distincte et secundum realitatem. Quedam enim distinctio que est realis ex natura extremorum et ex natura fundamenti, sicut distinctio inter animam et corpus dum actualiter existunt, quia est ibi res et res et fundamentum reale. Alia est realis ex natura extremorum et non fundamenti, sicut relativo Dei ad creaturam, prout accipitur distinctio pro relatione formali, quia ibi est res et res, tamen fundamento repugnat habere realem [relationem] ad creaturam. Alia est distinctio que non est realis ex natura fundamenti nec extremorum, sicut anima et corpus in potentia distinguuntur, quia ibi [in]trinsece non sunt res et res, [nec], ut patuit, fundamentum reale. Alia est realis ex natura fundamenti et non extremorum, quia est in re fundamentaliter, sicut distinctio entis a passionibus suis, et isto modo omnem distinctionem que est in re concedunt nonnulli esse realem, non tamen est simpliciter necessarium quod quidquid est in re sit reale, sicut in essentia divina sunt proprietates que non sunt essentiales.

144. a. Dubia. Sed remanet dubium: per quem modum potest intelligi [quod] in una persona sint plura realia quin sint plures res, cum relatio ponatur realis similiter et essentia. Dicitur autem quod, sicut dicit beatus Dionysius, in capitulo de Unita et discreta theologia, quod in Deo sunt plura essentialia et non plures essentias, sed per unam essentiam, ita hic, per unam realitatem, isto modo quo ponit pluralitatem essentialem, vel essentialium, ex natura fondamenti et non extremorum, est intelligenza realis distinctio, secundum illos qui eam concedunt.

b. Secundum dubium est: per quem modum potest intelligi quod istis duabus rationibus respondeat unica realitas? Dicitur autem quod, sicut, secundum veritatem, est una simplex realitas individuorum que sunt in generiobus accidentium et tot habent rationes quidditativas in se formaliter ex natura rei ad minus partiales quot habent predicamenta in quid, unde genus et differentia in eo formaliter differunt et non realiter, et sicut secundum opinionem illorum, pluribus quidditatibus eiusdem suppositi respondet unica existentia actualis, ita dicimus de realitate quam ponimus modum inducentium ad modum existentie, ut alibi patet.

Explicit prima replicatio