Goodevening everyone,
I'm going to post 2 questions of this rather unknown author of quodlibetal questions. By rewising the list of his works, I've noticed a particular interest in practical issues.
Since I'm going to deal for a couple of weeks with contingency and freedom, I think that these questions about will and about how will acts can be an useful boundary.
These are the texts:
QUAESTIO I
Utrum libertas voluntatis requirat quod voluntas
moveat se per se.
Praemitto unum secundum Aristotelem, III De anima: “Intellectus praticus et voluntas sunt unum principium actuum humanorum; si non sunt unumm principium, unum sine altero moveret, quod est impossibile”; et hoc habet Aristoteles pro manifesto, ubi Commentator dicit, quod si unum sine altero moveret, essent moventia per accidens, quia unius non sunt duae causae per se. Idem optime declarat Augustinus, X De Trinitate, c.1. Ex quo concluditur unum, scilicet quod voluntas non potest aliquid velle contra iudicium rationis, nec praeter, nec sine iudicio rationis practicae.
Suppono etiam quod sumus liberi et non bruta, et hoc quia habemus rationem, et hoc dicit quia… . Sedpropter quid sumus liberi? Quia habemus rationem? Certe, quia liber dicitur qui habet potestatem et dominium quorum actuum; sed per rationem et voluntatem sumus domini nostrorum actuum.
I. Ex his dico quod libertas voluntatis non requirit quod opsa moveat se per se Nec ex hoc dependet libertas voluntatis, quia ex impossibili et non ente, quod implicat contradictionem, nihil dependet, ut manifestum [est]; sed voluntatem movere se per se est huiusmodi. -1. Et primo, hoc ostendo in generali, quod contradictionem includit quod aliquid ducat se per se de potentia ad actum, quia ens, non ens, potentia, actus, possibile et impossibile sunt per se nota, et per consequens naturaliter nota; si igitur non est affirmatio non est negatio, nec possibile [et] impossibile, ne cactus erit; movens autem, secundum quod movens, est actus vel actu; motum, secundum quod motum, est potentia vel in potentia. Quare etc.
2. Item, supponamus nomen aliquid significare; idem autem est significare et esse verum; sed si est verum vel si significat, non est in potentia; ergo nihil simul est in actu et in potentia.
3. Item, argomento iuristarum, qui dicunt quod nullus sibi ipsi dat beneficium, quia nihil est agens et patiens respectu sui ipsius.
4. Item, I De Trinitate, c. 1: “Nulla res seipsam gignit ut sit”, quia generans est, genitum vero non est; nihil autem simul est et non est, nec secundum substantiam nec secundum accidens.
5. Item, Augustinus, II De libero arbitrio, dicit quod”nulla res seipsam format”; quod autem reducit se [de] potentia in actum gignit et format seipsum, et sic sequitur quod simul site t non sit. – Dices quod nihil gignit aut format se secundum substantiam, sed bene format aut gignit se secundum accidens. – Contra: ens simpliciter extra animam dividitur in decem praedicamenta; quare et non-ens, rei oppositum, decem modis dicetur secundum negationem oppositam unicuique praedicamento, ut non-ens substantia, non-ens quantitas, et sic de aliis.Et sicut decem praedicamenta sunt decem vera et simpliciter entia, ita et negationes oppositae sunt vere et simpliciter non-entia; et Ideo, sicut simpliciter opponuntur substantia et non-substantia, ita quantitas [et non-quantitas], qualitas et non-qualitas, et sic de aliis. Sicut ergo non-substantia non generat se substantiam, ita non-quantum non generat se quantum, nec non-quale generat se quale. Unde sicut in substantia, si aliquid gignat seipsum sequitur quod aliquid site t non sit simpliciter, ita si non-quale generat se quale, sequitur quod site t non sit quale, et sic de alis accidentibus.
6. Item, per se est necessarium per se, sic quod praedicatum habetcausam in subiecto. Sed quod est necessarium est impossibile aliter se habere in metaphysicis. Si igitur voluntas movet se per se, non potest se modo movere.
7. Item, presente agente ipsi patienti, omni impedimento remoto, necessario est actio. Si igitur voluntas moveat se per se, nec sit aliquod impedimentum, necessario semper movebit se.
8. Item, quod per se inest, sic quod habet causam in subiecto, et immediate [et]necessario et semper inest; sed velle inest volutati per se, sic quod habet causam in subiecto, et inset immediate; ergo necessario et semper inest; ergo qui vult semel comedere semper vult comedere.
9. Item, secundum Aristotelem, VII Metephysicae, unumquodque est sua [essentia] et nihil aliud; igitur unumquodque sibi ipsi est idem per omnem modum. Si igitur voluntas movet se per se, movet se per suam essentiam; cum etiam moveatur per se, movebit et movebitur per suam vel secundum suam essentiam. Cum igitur essentia voluntatis sit sibi eadem per omnem modum, voluntas movebit se et movebitur a se secundum idem per omnem modum.
10. Item, maxima identitas nulla diversitas; sed essentiae ad seipsam est maxima identitas; ergo nulla diversitas. Si igitur voluntas movet se et moveatur a se, per essentiam suam movebit et movebitura se secundumidem et non secundumm aliud.
11. Item, si voluntas movet se per se, tunc voluntas, in quantum voluntas, movete t movetur; sed voluntas, in quantum voluntas, omnino sibi ipsi est idem; ergo idem, in quantum idem, movete t movetur, quia voluntas in quantum voluntas.
12. Item, per se, secundum se, secundum quid et secundum quod ipsum, sunt idem, ut patet V Metaphysicae: “Secundum quod autem totiens dicitur quotiens et causa”, ut dicitur ibidem; et translatio Commentatoris dicit quod “ ‘per se’ totiens dicitur quotiens et causa”; quod ergo est per se, habet causam in eo in quo est. Si igitur voluntas movet se secundum se, ergo non movet se secundum aliud. Si etiam movetur secundum se, non movetur secundum aliud; movetur ergo etmovet non secundum aliud; ergosecundum idem movet et movetur.
II: Et ex his patet quod non valet solutio qua dicitur quod voluntas movete t movetur non secundum idem, quia movet in quantum est virtute tale, movetur autem secundum quod potentia formali tale:
1. Quiavoluntas movet secundum se et non secundum aliud, et movetur secundum seet non secundum aliud; ergo secundum idem movete t movetur.
2. Item, quaeram quid intelligis per istam virtutem, quia aut est aliquid aliud realiter a voluntate aut est idipsam quod voluntas, sola ratione differens. Si sit aliquid realiter, aut est causa motionis viluntatis aut non Si sic, ergo voluntas non est causa effectiva suae volitionis. Si vero non habet aliquam causalitatem super actum voluntatis, ergo voluntas sola, secundum quod voluntas, movet. Similiter, voluntas, secundum quod voluntas, sola movetur, quia eodem modo quaeram de illa potentia an sit idem aut aliud; et si aliud realiter, utrum aliquid faciat admoveri. Si sit causa subiectiva, tunc voluntas, [secundum] quod voluntas, non movetur, sed aliud; si nihil faciat, ergo voluntas, secundum quod voluntas, movete et movetur; voluntas ergo, secundum quod voluntas, movete t movetur, et sic secundum idem, nec aliquid facit ibi virtute tale. Si autem illa differt a voluntate sola ratione, cum ratio nullius actu realis sit principium, illa virtus nihil facit ad hoc quod voluntas possit se movere.
3. Item, ‘secundum idem’ in definitione contradictionis dicit contradictionem, saltem respectu praedicatorum realium. Ergo si illa virus sit ratio solum, non tollit illam particulam ‘secundum idem’.
4. Item, quaero quid intelligis perillam virtutem; oportet intelligere sicut utimur communiter, et praecipue sicut Philosophus utitur. Philosophus, autem dicit, I Caeli et mundi, quod virtus est ultimum de potentia; et Commentator dicit quod virtus est ultimata potentia, ibidem; ergo virtus et potentia sunt idem. Sed omnis potentia aut est activa aut passiva, V et IX Metaphysicae; ergo illa virtus aut est potentia activa aut passiva; si autem potentia activa, cum dicunt quod voluntas secundum quod virtute tale, id est, secundum quod potentia activa, movet, et sic supponitur quod sit potentia activa, hoc aute quaeritur, et ideo supponitur quod quaeritur, et est petitio principii. Si autem illa virtus sit potentia passiva, secundum eam non movet nec agit.
III. Tertio, ostendo quod licet obiectavoluntatem moveant dr necessitate, tamen est libera, quia dicitur II De anima quod intelligimus quando volumus, cum non sentimus quando volumus, quia sensibilia sunt extra nos, quae sunt res naturales quae non sunt in potestate nostra, sedobiectum intellectus nostri sunt phantasmata quae sunt in nobis et in potestate nostra, quae formamus quando volumus. Unde dicit Augustinus, in fine De libero arbitrio, quod “per pium studium vitamusn ignorantiam veri et malitiam”. Cum igitur phantasmata formentur adimperium voluntatis, ipsa phantasmata habent esse a voluntate, et per consequens operari. Cum igitur hoc sit de ratione in strumenti, scilicet quod agat et sit aliud, et agentis principalis quod aliquid agat per ipsum, manifestum est quod voluntas est per se principium actuum humanorum et principalis causa, et obiecta sicut causa instrumentalis. Cum igitur simus liberi arbitrii, quia per voluntatem et intellectum sumus domini et habemus potestatem nostrorum actuum, ideo non obstante quod obiecta movent voluntatem de necessitate, voluntas est libera, et homo liberi arbitrii.
IV. Quarto, ostendo quod si obiecta non moverent de necessitate intellectum et voluntatem, homo non esset sufficiens principium actuum humanorum per intellectum et voluntatem, quia quod non movet de necessitate potest deficiere. Si igitur obiecta quae sunt moventia organice non moverent de necessitate intellectum et voluntatem, posent in movendo deficere, et per consequens homo deficeret in sua actione, sicut patet de artificie habente manum aridam, quod deficit in sua actione propter defectum in strumenti; consimiliter in proposito, siphantasmata non de necessitate movent, intellectus et voluntas, sive homo, deficeret in suis actionibus, nec erunt sufficiens principium actuum humanorum.
V. Quinto, ostendo quod meritum deberut seu attribui debet volutati vel homini, quia meritum debetur principali agenti; et e contra, si homo est principale agens ei debetur meritum. Cum igiturhomo per intellectum et voluntatem sit principale agens omnum actuum humanorum, sequitur quod meritum attribui debet homini et non obiecto. In brutis autem non sic est; obiecta enim de necessitate movent brutum,nec sunt in potestate bruti sicut obiecta moventia voluntatem sunt in potestate voluntatis; ideo actus hominis sunt sibi imputabile set non bruto.
VI. Sexto vero, in speciali, oportet videre quomodo actus umani sunt in potestate nostra; et hoc patet per solutionem cuiusdam quaestionis. Si enim voluntas est causa obiectorum intellectus pratici, et obiecta sunt causa intellectus pratici, [tunc] intellectus practicus est causa voluntatis; ergo idem ipsius est causa.
Ista quaestio solvitur in I Posteriorum speculabili, quia ibi dicitur quod non est circularis demonstratio, quia in speculativis est dare principia prima in quae omnes conclusiones resolvurunt, per quae omnia fiunt, non totum ipsa, non per alias ed per se ipsa et per proprios terminos. – In VII vero Ethicorum solvitur in practicis, quia in agibilibus fines sunt sicut principia in speculabilibus, et ideo sicut principia in speculativis sunt per se cognita, sic in agibilibus fines sunt propter se cogniti et voliti, et alia volita et cognita propter ipsumfinem.
Dico igitur quod fines sunt causa et principium nostrarum actionum; et quia in fine, virtute, continentur ea quae sunt ad finem, ideo cognoscens et volens finem naturaliter desiderat conoscere et velle ea quae sunt ad finem; voluntas autem est respectu finium, electio autem eorum quae sunt ad finem; et quia fines sunt naturaliter cogniti et voliti, ideo fines non sunt in potestate nostra. Si autem quae sunt ad finem sunt in nostra potestate, et ideo circa ea quae sunt ad finem est prudentia, electio et virtus moralis; et ideo quia fines non sunt in potestate nostra, sed ea quae [sunt] ad finem, ideo phantasmata finium non sunt in potestate nostra nisi solum ut sint vel non sint; sed phantasmata eorum quae ad finem, sunt in potestate nostra et ut sint et ut convenientia sint vel non sint; et hoc dicit Augustinus, X De Trinitate, c. 1: “Cum doctrinarum fines vidimus” etc., et sequitur: “Numquid quis animi studio circa illum finem sic iam notum tenet” etc. Sic igitur, quia fines sunt nobis naturaliter cogniti et voliti,in quibus virtualiter continentur ea quae sunt ad finem, et in potestate nostra est illa esplicare et in finibus deducete, ex quorum deductione sequitur electio bona si bene deducantur, ideo per hunc modum actiones humanae sunt in potestate [nostra] abituali.
Sed quare unus tales fines, secundun principia, deducit ad bonam electionem et operationem, et alius ad amlam et falsam operationem et electionem, et unus bene deducat et alius male, respondet Augustinus, in fi[ne] De liber arbitrio, lib. III, c. 27, ubi dicit: “ego enim ipsius voluntatis causam quaero; non sine causa enim numquam vult illa peccare, numquam ista non vult; quaedam vero aliquando vult, aliquando non vult, cum eiusdem generis omnino sint”. Cum igitur distinctorum sint causae distinctae, distinctorum voluntas non potest esse causa, et ideo istorum est causa alia; et ipse dicit ibi: “Hoc solum mihi videre; videor non sine causa esse istam tripartitam voluntatem rationalis creaturae; sed quae sit causa nescio . Quoniam voluntas est causa peccati, tuam opsiusvoluntatis causam inquiris; si hanc invenire potero, nonne causam etiam eius causae quae inventa fuerit quaesiturus es? Et quis erit quaerendi modus?”Malae autem voluntatis, quae causa est pecati, ponit Augustinus causas quae non sunt peccata; aliter si essent peccata, illarum causarum essent aliae causae quaerendae, et quae sunt in potestate nostra; alioquin peccatum non esset in potestate nostra, nec esset nobis imputabile. Ponit autem duas causas, scilicet ignorantiam veri et difficultatem recti. Prima est in intellectu speculativo, et secunda in pratico; probat autem Augustinus quod non sunt pecata, tum quia si pecata essent, illorum voluntas eesset causa, et non ipsa malae voluntatis, tum quia huiusmodicausae naturales sunt, et peccatum non est a natura. Idem dicit Aristoteles, II Ethicorum.
Item, probat Augustinus quod huiusmodi causa svitare possumus per pium studium; Sic enim nulli homini ablatum est scire utiliter quadri quod inutiliter ignoratur. Quia igitur illa qua evitare possumus sunt in potestate nostra, ideo istae causae malae voluntatis sunt in potestate nostra, et eorum contraria quae acquirere possumus etiam in potestate nostra sunt. Unde per diligentiam istas causas vitarepossumus; unde dicit ibidem, in dictum illud ‘quod animae omnium’, et quaerendum esse concedit, quod inutiliter nescit et perseveranter in officiosis laboribus enitendumad evincendum recte faciendi difficultatem; et idem dicit Aristoteles, III Ethicorum.
Sicut ergo in speculativis causae verae conclusionis sunt ipsa principia et diligens eorum deductio ad conclusionem, sic in practicis causa rectae electionis est cognito et appetitus rictus finis cum diligenti deductione ad ea quae sunt ad finem; et e contrario, malae operationis et electionis perversae causa est malus appetitus et falsa aestimatio finis; aut, supposta recta aestimatione finis cum recto appetitu, malae electionis causa est negligens deductio aut pertractio finis ad ea quae sunt ad finem. – Sedb tu quaeres, unde iste diligens et ille negligens? Certe, Aristoteles, in III Ethicorum, bene dicit quod in nobis est esse diligentes vel negligentes, sed causa negligentiae aut diligentiae non assignat. Similiter, nec Augustinus causam assignat; unde dicit, cap. 28: “Tu autem si huius radicis causam requiris, quomodo erit ista radix omnium malorum, illa enim erit quae causa huiusest, quam cum inveneris, ut dixi, et ipsius causam quaesiturus es, et quaerendi nullum habebis modum”.
Dico igitur quo dista negligentia est causa per accidens aut [habet] causam per accidens; et puto quod causa per accidens, quia causa non-entis est causa per accidens, ut patet VI Metaphysicae; negligentia autem est causa non-entis. Causaautem per accidens non habet causam aut ibiturn in infinitum, aut, si diceretur habere causam per se, omnia essent necessario, ut dicitur VII Metaphysicae. Et sic patet quomodo sumus domini actionum humanarum, et quomodo peccata sunt in potestate nostra. Ex quibus patet quod nec habitus nec passio necessitant hominem adpeccandum, quia ut dicitur in III Ethicorum, actus semper est in potestate nostra a principio usque ad finem quia semper [sunt] in nobis principia omnino prima; ergo [principia] agibilium semper sunt in nobis salva, etsunt in potestate nostracum diligenti deductione eorum ad conclusionem et electionem rectam et operationem bonam; habitus autem et passiones sunt causa per accidens nostrarum actionum. Unde habemus aliquo modo causam necessitantem nos ad bene agendum, sed non ad male.
Sed propter solutionem rationum, cum arguunt ens in actu natum est agere actionem sui generis, intelligendum est quod actionibus accidit quod sint ab intra vel ab extra; unde dicuntur actores quia sunt perfectiones inhaerentes.
QUAESTIO II.
Utrum inconveniens sit dicere quod aliquid sit
Simul in potentia et in actu respectu eiusdem
Dicendum quo dista quaestio quaerit quis sit actus et quae sit potentia quae circuit totum ens, et quae sunt differentiae entis secundum quod ens.
Circa quod sciendum quod Aristoteles, IX Metaphysicae, in principio, tractat de actu [et] potentia prout contrahuntur ad mobilia. Unde ibi, primo, dat suam intentionem dicens sic: “quoniam dicitur ens, hoc quidem in eo quod quid aut qualitas aut quantitas, aliud secundum potentiam et actum et secundum opus, determinabimus de potentia et actu; et primum de potentia quae dicitur maxime proprie, non tamen utilis est ad quod volumus vere; in plus enim est potentia et actus eorum quae dicuntur secundum motum solum. Sed cum dixerimus de hac in determinationibus de actu, ostendemus et de aliis”. Et sic patet quod primo determinat de potentia ut contrahitur ad mobilia et consequenter, hanc potentiam dividens, definit parumpost dicens: “Quaecumque autem ad eamdem speciem omnes, principia quaedam sunt, et ad primum unum dicantur quod est principium transmutationis in alio in quantum aliud; nam aliqua patiendi potentia est quae in ipso patiente principium mutationis passivae ab alio in quantum aliud est”. Et sic patet quod potentia contracta ad mobilia dividitur in potentiam activam et passivam, et quod potentia activa est principium transmutationis in alio in quantum aliud, et passiva principium transmutationis ab alio in quantum aliud; ex quibus aliquantulum post concludit dicens: “Quapropter, in quantum simul natum est, nihil patitur ipsum a seipso”, et subdit demonstrationem: “unum enim et non aliud”. Et ist est demonstratio potissima cui necesse est consentire si concedatur quid nomen signat, quod si non concedit non est cum ipso loquendum. POtentia igitur activa et passiva non possunt aliter definiri ut reperiunt in mobilius ; est istis definitionibus utitur Aristoteles ad concludendum quod nihil, in quantum simul natum est, patitur ipsum a seipso:”Unum enim et non aliud”. Demonstratio dico est potissima, quia sumitur ex significatione terminorum, et ideo ei nullus potest contradicere si concedat quid signat potentia activa et passiva; ex quo statim concluditur propositum quod si voluntas est unum et non alterum vel aliud, ipsa a seipsa patitur nihil.
Item, et reddit ad idem, si voluntas movet se per se, et non per aliquid additum, cum ‘per se’ et ‘in quantum’ sint idem, tunc voluntas in quantum voluntas movet se; sed voluntas in quantum voluntas sibi ipsi est unum et non aliud; ergo aliquid movet se et patitur a se in quantum unum et non aliud. Aristoteles autem ex definitione potentiae activae et passivae concludit demonstrando potissime directe contrarium: “Quapropter,in quantum simul natum est, nihil patitur ipsum a seipso; unum enim et non aliud”; et tu dicis quod unum in quantum unum patitur a se et movet se.
Item, omne transmutatum, in quantum transmutatum, aliud est a trasmutante, ut patet ex rationibus nominum praedictorum et ex dicto correlativo ‘quapropter’. Si igitur voluntas, in quantum voluntas, quia per se et non per additum transmutat et transmutatur a se, voluntas, in quantum voluntas, est aliud a se; et convertendo: voluntas in quantum voluntas, sibi ipsi est unum et non aliud. Si igitur voluntas, in quantum voluntas, transmutat et transmutatur a seipsa, transmutans et transmutatum, in quantum huiusmodi, est unum et non aliud, quae omnia sunt manifestissime falsa tamquam contradictionem includentia. In omnibus tamen his est petitio principii, quia semper conclusio est evidentior praemissis, sicut oportet esse in omnibus rationibus quibus arguitur contra negantes principia universalissima et notissima. – Nec valet quod dicunt quod voluntas, in quantum est virtute tale, movete t movetur a se; tunc omnino idem, secundum quod idem, movete t movetur, quod est omnino inconveniens. – Dicunt quod idem et indivisibile realiter movete t movetur a se, sed sub alia ratione movete t sub alia movetur. – Sed hoc non valet, quia ratio non facit voluntatem esse aliud a se. Cum igitur, ut patet per Aristotelem, movens et agens sit aliud a moto et passo, ut patet in correlativo ‘quapropter’ quod sequitur ex definitione nominis potentiae activae et passivae, talis diversitas rationis non facies quod voluntas possit movere se per se.
Item, motio voluntatis est aliqua vera actio et reductio realis de vera potentia ad verum actum; sed ratio nostra non est principium realis mutationis, actionis aut reductionis de potentia ad actum nisi velit dicere quod imaginatio proiciat camelum in foveam; unde rationem dicere habere tantam efficaciam in re non coniuncta, est irrazionale. Non potes ergo dicere quod voluntas sub tali ratione movete t sub tali movetur.
Item, non est aliud dicere quod voluntas sub tali ratione movet et sub tali movetur nisi quod voluntas ut sic apprehensa movet, et ut sic apprehensa movetur. Non est autem rationabile nec possibile quod ratio vel apprehensio debet sibi talem virtutem, cum apprehensio nihil ponat in tre apprehensa.
Item, Aristoteles, XI Metaphysicae, dividit ens in ens verum extra animam et in ens diminutum quod est in anima. Ens autem dominutum quod est in anima, quod sit causa entis veri et realis quod est motio voluntatis, est impossibile; praesertim hoc valet si ens diminutum in anima sit causatum ab ente vero extra, ut dicit communior opinio.
Item, quaeram de ista ratione, cum dicis quod voluntas sub ista ratione movete t sub illa movetur, aut est aliquid additum ipsi volutati aut nihil omnino addit; si nihil omnino addit, tunc omnino idem, et omnino secundum quod movet, et movetur; si aliquid addit, si secundum illam rationem movet se, tunc voluntas non movet se, sed secundum aliud, puta secundum illam rationem. Unde cum dicunt quod oportet ostendere quod idem secundum rem, secundum aliam et aliam rationem non possit se movere, reputo me omnino demonstrasse propositum; unde si istud quod dicunt, scilicet quod idem secundum aliam et aliam rationem possit movere et moveri secundum se, et esse in actu et potentia, ita quod diversitas rationis sufficit ad tollendum contradictionem, evitaremisto modo omnia inconvenientia, et dicere quod Sortes simul comedit et non comedit, nec contradicunt; dicam enim quod secundum hanc rationem comedit et secundum comedit et secundum illam non comedit, et sic de omnibus aliis.
Sed dicunt quod omnes istae rationes fundentur super rationibus potentiae activae et passivae, quae sunt contractae ad mobilia et materialia, et voluntas non est materialis, quod omnes rationes praedictae nihil concludunt de voluntate quod non possit se movere.
Sed ista responsio non valet ad cuius declarationem ostendo: Primo, voluntatem contineri sub dictis potentiis et ad naturam ad quam praedefinitae pertinent, scilicet ad naturam mobilem, quia licet essentia intellectus et voluntatis et essentia illa in qua radicantur sit immaterialis, cum essentia animae in qua radicantur est coniucta corpori, et per consequens intellectus et voluntas; unde operationes intellectus sunt totius coniuncti. Dicere enim animam intelligere, simile est ac si quis ipsam dicat texere vel edificare, et ideo cum de non intelligente fit intelligens, vel de non volente volens, totum compositum mutatur de otio in actum, et sunt velle et intelligere transmutationes reales, et sic vere et realiter, cum non intelligens vel non volens fit intelligens vel volens, transmutatur.
Et hoc probatur ex ratione eius quod est mutari data, VI Physicorum, ubi dicitur quod moveri est aliter se habere vere et prius; sed praedictus vere et realiter se habet aliter vere et prius, et ideo talis vere et realiter mutatur, et fiunt transmutationes tales secundum phantasmata, et velle et intelligere sunt reales termini transmutationum secundum phantasiam factarum, et secundum intellectum et voluntatem aliter se habet vere quam prius, et secundum intellectum et voluntatem vere reducitur de vera potentia ad verum actum, licet transmutatio proprie accepta, ut dictum est, sit secundum piantasiam, ut patet VII Physicorum. Unde et Proclus dicit, proposizione quinquagesima, quod omne quod nunc est, et prius non fuit, generatio est. Unde patet manifeste quod de non intelligente fit intelligens vel de non volente volens, quod est ibi vera mutatio; et ideo patet quod intellectus et voluntas sub potentiis dictis continentur, ita quod intellectus et voluntas continentur sub rebus mobilius. Et istruì etiam patet per Aristotelem, ibi, quia post dictum correlativum”quapropter in quantum etc.”, postquam praedictas definiverat, paucis interpositis de privatione, dividit potentias praedictas dicens: “Quoniam quaedam in inanimatis insunt principia talia; Alia vero in animati set in anima, et in parte animae rationem habente palam, quoniam potentiarum aliae erunt irrationales, aliae cum ratione; quapropter omnes arte set factive scientiae potentiae sunt, principia nacque permyutativa in alio aut in quantum aliud”. Et ita manifeste patet intellectum et voluntatem contiineri sub praedictis potentiis, et on rationes sumptae ex definitionibus praedictarum potentiarum optime concludunt de intellectu et voluntate.
Item, dato quod intllectus et voluntas sub praedictis potentiis non contineantur, ostendo propositum per rationes actus et potentiae, non prout contrahuntur ad mobilia, sed secundum quodactus et potentia sunt differentiae, quia consequenter, capitulo 4, dicit sic: “Quoniam autem de potentia quae secundum motum dicitur, dictum est, de actu determinemus quid est actus et qualem, etenim possibile simul manifestum erit dividentibus, quia non solum dicimus ad aptum naatum est movere aliud aut moveri ab alio aut simpliciter, aut modo quodam si aliter; quapropter quaerentes et de his supervenimus etc.”. Actum isto modo sumptum et potentiam ei respondentem definit statim dicens: “Est autem actus esistere remnon ita sicut dicimus potentiam. Dicimus autem potentia ut in ligno mercurium, et in tota medietatem quod dicere nolumus. Et non oportet omnis termini tantum quaerere sed proporzionale conspicere, quia ut aedificans ad aedificabile, et vigilans ad dormiens etc.”. Declarat autem hanc definitionem actus et potentiae ex inductione, quia actus et potentia sunt primo nota tamquam universalissima nota, et talia non possunt notificari nisi per inductionem; ubi dicit Commentator: “ Et hoc quod diximus ex descriptione actus declarabitur ex inductione, id est quo dista descriptio apparebit quando consideraverimus in unaquaque rerum quid significat actus, quae dicuntur esse in actu. Nihil enim aliud intendimus quam hoc, scilicet quod est in disposizione in qua non est cum fuerit in potentia; et similiter, esse in potentia significat quod est in disposizione opposita disposizioni in qua est in actu; et quia actus et potentia sunt relativa contraria et utrumque relativorum accipitur in definitione alterius, et non accidit inde malum. Dixit: ‘et non oportet’”; et sequitur post in Commento super illo ‘quia ut aedificans etc.’: “Similiter est in suis definitionibus, cum significatio definitionis debeat esse aequalis significazioni nominum”; et sequitur: “Sunt igitur haec duae definitiones actus universalis”. Et ex his concluditur propositum, quia actus est esistere rem in ita sicut dicimus potentia; aliquid autem idem non potest aliter esistere quam ipsum habet esistere; ergo aliquid idem in quantum idem non potest simul existere actu et potentia. Cum igitur voluntas sibi ipsi sit idem, si exixtit actu non est potentia, vel si est potentia non est actus, et converso. Cum esistere actu non sit esistere potentia, si voluntas existit actu et potentia,quod convenit si movet se per se, sequitur quod voluntas non sit sibi ipsi idem, et quod voluntas non sit voluntas.
Cum aliqui argunt contrai sta et contra prius dicta, ut patet in questione Gonsalvi posita ante istud Quodlibet, dicunt eniim qiod ‘necessitas excludit libertatem’. – Sed istud non est verum, quia finem, supposito quod sit apprehensus, necessario volumus, ut ostensum est in questione prima huius Quodlibet; et Deus necessario vult se, et beati necessario volunt Deum et beatitudinem, nec possunt velle malum nec sunt ex hoc minus liberi, nec nos quia necessario volumus fines, quia principia nobis sunt innata per quae nos determinamus in his quae sunt ad finem; nec virtuosus et prudens qui numquam, [it] huiusmodi, non potest male agere est minus liber de vitioso et imprudente, quia secundum Anselmum, posse peccare nec est libertas nec pars libertatis. Necessitas igitur ad bonum non tollit libertatem sed auget; sed necessitas ad malum tolleret. Cum ergo dicunt iuxta hoc quod non de necessitate volumus bonum finem, falsum [est], et etiam peccator vult ipsum de necessitate; sed ea quae sunt ad finem non volumus necessario, et ideo in his quae [sunt] ad finem bene divertimus, sed nullo modo in fine supposta eius apprehensione.
Cum dicunt ulterius quod ‘non est per se notum quod nihil movet se, quia nihil est per se notum in philosophia cuius contrarium ponunt magni in philosophia, magni autem in philosophia posuerunt quod aliquid movet se’, dico quod apud omnes philosophos quos vidi, quorum scripta apud nos sunt autentica, pro ‘per se noto’ habetur quod nihil movet se nec reducit [se] de potentia ad actum. Et si aliqui alii magni in philosophia dixerunt contrarium, hoc non fuit quia hoc eis videretur, sed quia eis videbatur quod aliter non possent salvare libertatem voluntatis, quod tamen aliis non videtur; quo enim de libertate communis est theologis et philosophis quam omnes philosophi voluerunt salvare, apud quos per se notum est quod nihil se reducit de potentia ad actum. – Dico igitur quod per se notum est quod nihil movet se, quia illa proposito est per se nota quae innotescit notis terminis; sic est de praedicta proposizione, quia scito quid dicitur nomine potentiae activae et passivae, quod scitur per definitiones earum, quae sunt definitiones, quid nomen, statim patet quod nihil movet se. Unde dictis definitionibus positis statim concluditAristoteles, sine alia deductione: “Quapropter nihil in quantum simul natum est ipsum patitur a seipso; unum enim et non aliud”.
Item, termini maxime universales sunt per se noti, quia talia non possunt conosci per priora; sed actus et potentia sunt termini maxime universales totum ens circueuntes; ergo sunt termini per se noti; ergo et eorum complexiones sunt per se notae; aliter enim non dicuntur complexiones per se notae nisi quia formantur in terminis maxime universalibus et per se notis. Cum igitur illa quae sunt per se et maxime nota nullus possit ignorare si aliquid sciat, et qui ignorat ea nihil scit, et qui negat ea nihil concedit de posterioribus, quia negatis maxime universalibus negantur omnia minus universalia, cu mista proposito: ‘nihil movet se, aut nihil simul et respectu eiusdem et secundum idem est in actu et potentia sit maxime universali set per se nota, ut ostensum est, qui eam negat nihil concedit, et qui aliquid concedi team concedit, et ideo si quis eam negat ore, eam mente concedit.
Cum dicunt ulterius quod non sequitur ‘non-substantia non potest se gignere substantiam, ergo non-quale non potest se gignere quale, quia ista duo repugnant: quod aliquid sit simpliciter en set simpliciter non-ens; sed non repugnat quod aliquid sit simpliciter en set non-ens secundum quid, quale aut quantum, dico quod nec illa consequentia dixi, sed dixi quod sicut contradictionem implicat quod non-substantia generet se substantiam, sic implicat contradictionem quod non-quale generet se quale, ut ostensum est in principio huius quaestionis.
Cum dicunt ulterius quod, cum dicit Augustinus, II De libero arbitrio, quod nihil format se, quod intelligit Augustinus ‘quod nihil a se habet virtutem qua se formet, sed bene habet virtutem ab alio qua potest se formare, plane hoc est contra intentionem Augustini, ibidem, ut patet per verba eius. – Item, sicut dicunt de voluntate quod habet virtutem a Deo qua potest se formare, sic dico de quocumque alio.
Quod dicunt ulterius quod ‘ea quae sunt iurishabent minorem habitudinem ad nauralia quam ea quae sunt fidei’, patet esse falsum,quia ea quae sunt iuris positivi derivata sunt a iure naturali quod in corde cuiuscumque scriptum est; et ideo, quidquid est iuris debet concordare cum ratione naturali, et si repugnat rationi naturali non est ius secundum quod dicunt iura. Sic autem non est de his quae sunt fidei; non enim orta sunt nec derivata ex naturalibus, sed sunt omnino supra naturam et rationem naturalem.
Cum dicunt de ‘per se’, quod dicitur tripliciter etc., quia movere et moveri sunt passiones voluntatis cui insut immediate in ratione subiecti et immediate in ratione causantis, quia insut volutati nullo alio causante, sed, secundum eos, voluntas es per se causat sine quocumque, et ideo ‘per se’ in proposito dicit inhaerentiam, tunc arguo; passio quae inset subiecto immediate habens causam in ipsoproducentem ipsam sine quocumque alio agente, inset ei de necessitate et semper, ut patet in I Posteriorum; sic est de movere et moveri respectu voluntatis; ergo semper et de necessitate insunt ei.
Item, passio quae inest alicui sic ‘per se’, et inset ei in quantum tale, ei inest ‘per se’ secundo modo; sed movere et moveri inest volutati sic, ‘per se’ quod in quantum voluntas, quia si non inest in quantum voluntas tunc in quantum aliud, quod opsi negant. Si etiam ipsi dicerent quod voluntas movet se per aliud, haberem propositum quod non moveret se per se; ergo sequitur quod movere et moveri insunt volutati ‘per se’ secundo modo; sed quae insunt ‘per se’ secundo modo, insunt semper et necessario, et etiam insunt soli, ut habere tres [angulos] inest semper et de necessitate omni et soli triangolo. Ergo voluntas sola semper et de necessitate movebit se; ergo visus et intellectus non movebunt se. Et patet quod istud argumentum non est contra nos, ut ipsi dicunt, quia licet velle et movere vel moveri dicamus intesse per se, id est, immediate in ratione subiecti, non tamen in ratione causae producentis; unde inest volutati causaliter nisi sicut causae in potentia et per aliud, etsi ipsi dicunt sicut causae in actu et sine alio causante.
Cum dicunt ulterius quo dilla quae insunt ‘per se’ secundo modo, si significentur per modum actus, tunc insunt semper secundum aptitudinem et non secundum actum, non valet, quia intesse ‘per se’ secundo modo non dicit inhaerentiam secundum aptitudinem ad ipsum, nec econverso; et ideo si valet ‘inest volutati per se secundo modo, semper ei inest secundum actum.
Item, quando inest alicui sic ‘per se’ quod immediato subiecto et immediato causanti sine quocumque alio causante, inest ei semper et necessario secundum actum et non secundum aptitudinem. – Da enim quod insit secundum aptitudinem; tunc et illa causa erit causa secundum aptitudinem, quia causa esistente secundum actum non potest effectus esse secundum aptitudinem, quia causa per se in actu et effectus in actu simul sunt et non sunt, II Physicorum et V Metaphysicae; sed si talis causa quae est causa effectus per [se] sine alio causante sit causa secundum aptitudinem, semper erit causa secundum aptitudinem, quia potentia per se non vadit ad actum nec aptum natum facit se actu; et ideo si aliquid sit causa in potentia et secundum aptitudinem alicuius effectus, si debeat esse causa in actu alicuius, oportet quod hoc sit per aliud; ponitur autem quod talis causa sit causa effectus per se sine aliquo quocumque alio causante. Ergo si solum sit causa secundum aptitudinem, semper est causa secundum aptitudinem; ergo ut accipit proposito prima, quod inest alicui sic per se quod immediato subiecto et immediato causanti sine alio quocumque causante, inest necessario et semper secundum actum et numquam secundum aptitudinem; aliter inesset semper secundum aptitudinem et numquam posset intesse secundum actum. Velle autem et movere et moveri, modo praedicto, insunt volutati secundum eos; ergo voluntas semper et necessario secundum actum vult, movete t movetur.
Item, ‘tale’ secundum aptitudinem numquam est ‘tale’ per se, id est, sine alio causante, quia ‘tale’ secundum aptitudinem necessario reducitur ad actum per aliud causans; si igitur voluntas vult aliquando secundum aptitudinem velle, numquam ei inest per se, id est, sine alio causante; ergo semper et necessario inest volutati secundum actum.
Cum dicunt quod agens approximatum passo non necessario agit, saltem agens a proposito, non valet, quia in agente a proposito, agente approximato, aut est causa in actu in potentia; si sit causa in actu, necessario agit; si in potentia, tunc per se non ibit ad actum; ergo non fuit agens sufficiens; ergo quocumque agente sufficiente approximato passo, necessario est actio si nihil impediat. Et hoc plane dicit Aristoteles, IX Metaphysicae, si texus integre capiatur, licet ipsi allegent ad oppositum et male; dicit enim sic: “Tales quidem potentias, scilicet naturales, necesse quando ut possunt Pssivum et activum appropinquant, hoc quidem facere est, [illud] vero pati; ‘illas vero’, scilicet rationales, ‘non necesse, hae quidem enim omnes’, scilicet universales’una unius factiva, illae autem contrariorum’, scilicet rationales, ‘quare simul facient contraria; hoc autem impossibile’. Necesse ergo alterum aliquid esse quod proprium est; dico autem hoc appetitum aut prohaeresim, quod enim desiderabit principaliter hoc facies, quando ut possit extiterit et appropinquaverit passivo. Quare potens secundum rationem omne necesse [est ut] quando desiderat cuiusmodi habet potentiam, et ut habet hoc faceret; habet autem presente passivo, et ita se habente facere”. Ita quod tres [sunt] gradus in potentia rationali: primo est quod ad cognitionem intellectus pratici pertinet, et illud est contrariorum et tale non agit quod ageret contraria, quia eadem est cognitio seu scientia; secundo est ibi appetitus; et tertio est ibi obiectum magis desideratum appetitum determinans. Cognitio ergo pratica, determinata per appetitum determinatum per obiectum magis desideratum seu finem, est rationalis potentia sufficiens quam necesse est agere presente passivo, secundum modum quem concludit Aristoteles: “Quare potens omne etc.”. Ipsi autem accipiunt primum gradum potentiae rationalis qui non sufficit ad agendum, sed potest agere si sit determinata et non agere si non sit determinata; ergo agens a proposito, sufficiens approximatum passo, necessario agit.
Item, cum voluntas sita gens et patiens, et semper sit sibi ipsa praesens, quare nunc movet se cum prius se non moveret, cum idem in quantum idem natum sit facere idem? – Cum dicunt ad hoc, quod ad hoc quod voluntas moveat se per se requiritur apprehensio intellectus, non valet, quia apprehensio obiecti ab intellectu nullam causalitatem dat volutati nec separat voluntem a se ipsa ut divida team in per se movens et per se motum; nec etiam absentia apprehensionis obiecti tollit praesentiam voluntatis sibi ipsi ut movens faciat non esse praesens moto. Unde cum voluntas in quantum voluntas moveat se, nec apprehensio det volutati aliquam causalitatem, nec dividat voluntatem a se ipsa, nec sibi absentia apprehensionis faciat voluntatem non esse sibi ipsi praesentem, si voluntas semper est sibi praesens semper movebit se.
Cum vero dicunt quod ‘illud quod inest alicui per se et immediate non inest necessario, immo ut in pluribus non necessario, ut sanari inest Calliae per se et immediate, et tamen non necessario, ut patet II Metaphysicae, non valet ad propositum, quia licet sanari insit Socrati, non tantum soli sed Calliae, dico etiam quod insit soli Socrati et immediate sicut subiecto immediato, et quantum ad hoc per se; non tamen inest ei sicut per se et immediato causanti sine quocumque alio causante. Sed, secundum eos, velle hoc modo inst volutati, et ideo voluntas necessario et semper movebit se, non tamen Socrates semper et necessario sanabitur, quia non est idem modus perseitatis hic et ibi.
Cum vero dicunt quod ratio ista ‘unumquodque est sua essentia et idem sibi; si igitur voluntas per suam essentiam movet et movetur, idem secundum idem movete t movetur, deficit in tribus: primo, si sit composita ex materia et forma, quia secundum aliud et aliud movete t movetur; secundo, quia voluntas ad motum suum requirit rationem et apprehensionem, et ideo voluntas cum ratione movet, et voluntas ut sola movetur, et ita non secundum idem movete t movetur; tertio, quia deberent provare quod impossibile est idem realiter, secundum tamen aliam et aliam rationem, se movere’, non valet.
Primum non valet, quia pauci ponunt angelus, sicut animam intellectivam, esse compositum ex materia et forma, nec est opinio multum probabilis, et multi ponentes voluntatem se movere habent ipsam pro improbabile, et ideo positivo illa non debet fundari super materialitate voluntatis.
Secundum etiam non valet, quia dicunt quod ratio aut apprehensio illa solum ostendit et nihil imprimit; ratio ergo illa aut apprehensio, cum qua dicunt voluntatem movere, nullam rationem causandi aut movendi dat volutati, et per consequens sola voluntas habet rationem moventis, et solavoluntas, ut dicunt, rationem moti; ergo idem secundum iem habet rationem moventius et moti, et sequuntur omnia inconvenientia prius dicta. – Item, non evadunt, quia auqeram de ista ratione cum qua dicis voluntatem movere, aut dat volutati rationem causandi et movendi aut non; si non, tunc, ut dictum est, ipsa voluntas sola movebit rationem moventi set nec illa tua ratio continetur cum movente, quia nihil facit ibi. Si dat volutati rationem causandi, quaeram: aut illa ratio est speculativa aut pratica; non speculativa quia non movet, ut dicitur III De anima, quia nihil dicit de fuggendo aut proseguendo; si vero sit pratica, tunc voluntas non potest movere sine intellectu pratico simul movente cum voluntate, quod est contra ipsos; - Item, voluntas cum tali ratione aut est movens in actu aut potentia; si sit movens in actu, cum causa in actu et effectus in actu simul sint et non sint, cum non erit velle, nec voluntas cum lla ratione erit, sed desinet esse voluntas quia movet per suam essentiam; si causa [sit in] potentia, cum esse in potentia per se non valet in actum, requiritur aliquid quod reducat eius potentialitatem in actu, et sic sola ratione non movebit. – Item, illaratio pratica aut est eorum aut aliorum; non eorum propter nunc dictum; nec aliorum, quia tunc sua libertas procederet a ratione aliorum, quod est inconveniens.
Tertium etiam non valet, quia ad hoc quod aliquid simul sit movens et motum actu et potentia non [sufficit] alietas secundum rationem; unde idem realiter impossibile est se movere, et hoc ostensum est supr circa principium huius quaestionis, in fine secundae paginae; unde, sicut ibi dixi ‘quod cum dicunt’, reputo me demonstrasse intentum. Unde patet quod solutiones eorum sequentes non valent ad rationes alias meas, quia multas solvunt per hoc quod dicunt quod ‘idem secundum idem realiter, secundum tamen aliam et aliam rationem, potest esse se movens et motum’.
Cum vero dicunt ulterius quod ‘sumus participes contradictionis, quia actus bonitatem moris habet a voluntate’, quia non dico quod hoc habeat a voluntate per se sine alio motore, et breviter ex dictis in hac questione et in praecedentibus patet quod omnes eorum solutionem et instantiae contr nos non valent.
Item, arguunt quod ‘diversitas rationis excludit contradictionem, ita quod propter diversas rationes contradictoria possunt dici de eodem secundum rem, quia albedo secundumquod albedo differì a nigredine, et albedo eadem res prnitus in quantum color non differt a nigredine; ergo albedo differì et non differt a nigredine; ergo de eodem secundum diversas rationes dicuntur contradictoria. Item, homini convenit aliquid in quantum animal, et non convenit ei in quantum homo; ergo homini aliquid convenit et non convenit’. – Sed tunc arguam sic: homo in quantum animal est idem asino, quia ut sic non differt; ergo homo in quantum animal est asinus, quia ‘idem’ non est determinatio diminuens, sed in quantum homo non est asinus; ergo homo et est et non est asinus. – Supponunt igitur isti quod contradictoria concluduntur et dicuntur de eodem iin re secundum diversas rationes, et ex hoc concedunt et concludunt contraria, sicut contrarias relations, et potentiam activam et passivam posse inesse eidem secundum rem, et quod voluntas secundum aliam et aliam rationem nostram movete t movetur; et ideo, istis simpliciter concluduntur, quia ponunt contradictoria verificari de eodem, quia ex hoc quod affirmatio et negatio verificantur de eodem non possunt ostendere quod contraria verificentur de eodem secundum rem, et hoc secundum diversas rationes, nisi affirmatio et negatio verificentur de eodem prout sunt contradictoria. Cum igitur ipsi hoc concludant et concedant, eis necessario concluditur contradictio manifesta. Et ideo, bene dixi supra quod reputavi me demonstrasse intentum; conduci eos ad hoc concedunt quod idem indivisibile secundum rem movetur et movet se secundum diversas rationes; et ideo, cu misti concedano contradictoria et alia opposita verificari de eodem secundum diversas rationes, concedunt omnia inconvenientia quae concluditAristoteles, IV Metaphysicae, et est simile disputare cum istis et quaerere utrum dormiamus an vigilemus. Nobis tamen non concludimur contradictoria, quia de eodem secundum rem numquam concedimus contradictoria aut contraria, quia affirmatio et negatio non contradicunt nisi sint secundum idem, nec aliud oportet nos ponere; oportet autem eos ponere quod affirmatio et negatio dicta de eodem secundum rem, tamen [secundum] diversas rationes, contradicunt; aliter non possent ex hoc concludere quia contraria possin inese eidem realiter secundum diversas rationes.
Nec rationes quas inducunt ad concludendum contradictoria de eodem quoad diversas rationes valent. – Cum dicunt, primo, quod ‘albedo etc.’, dico quod peccant per fallaciam consequentis accidentis et secundum quid et simpliciter consequentis; patet quia dicere quod albedo est eadem nigredini in colore seu non differt, et dicere albedo et nigredo sunt color, arguitur sic: albedo est color et nigredo est color, ergo albedo est color; vel sic: albedo est idem colori et nigredo est idem colori, ergo albedo est idem nigredini, patet manifeste quod est fallacia consequentis. Non sequitur igitur: albedo est idem nigredini in quantum color, ergo est idem; et ideo, secundum nos, non possunt inferri contradictoria: ergo albedo est idem et non idem nigredini, etiam secundum diversas rationes; sed solum potest inferi: ergo albedo non est idem nigredini, et est idem nigredini in quantum color, quae non contradicunt; et ex hoc non potest concludi quod contrariaerelationes seu alia opposita insint eidem secundum diversas rationes, eidem dico indivisibili secundum rem.
Item, peccant secundum accidens, quia cum dicitur nigredo est idem colori, albedo est idem colori, ergo albedo est idem nigredini, quia color est res substantia, nigredo vero attributum; albedo vero est extraneum et accidit colori ut est idem nigredini.
Item, est fallacia secundum quid et simpliciter, quia albedinem esse idem nigredini in colore vel in quantum color, dicit idem secundum quid, quia secundum communem conceptum generis, et ex hoc infertur: ergo est idem nigredini simpliciter, quia volunt ex hoc inferre istam contradictoriam isti; Albedo non est idem nigredini; cui non contradicit nisi ista: albedo simpliciter est idem nigredini.
Patet igitur quo disti concedunt contradictoria, et eis necessario concluduntur, non autem nobis possunt concludi, nec secundum viam nostram concludere possunt propositum.
Tuesday, 18 November 2008
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment