Monday, 17 November 2008

William of Ware, an optimistic theologian

Dear Everyone,
This second post is a rather rare Quaestio Disputata about Immaculate Conception, published by the friars of Quaracchi in 1904. The Ware's Quaestio is the first part of a three treatise - set edition; the second part is a Scotus' defence of the Immaculate while the third part is a Peter Auriol's brief treatise on the same topic.
Stefano Cecchin, professor of marian doctrines and good friend, has questioned the authorship of this Quaestio, and he rather prefers to ascribe it not to a particular author but, more generally, to the official position of the franciscan theological school in Paris from the end of the XIII to the beginning of the XIV century.
It is doubtless that the position held in the question is tipically franciscan, for it inclines to have confidence towards sublime arguments, to consent to the articles of faith that appear more difficult to comprise and assent to the theological issues more difficult to decide. This behaviour characterizes the franciscan leading figures and is proper of William himself, in contrast to the theological prudence of the major part of secular and dominican master.
In addition, the Quaestio is defended with established arguments, whose consistency is perfectly matching with the appellatives of "Doctor Fundatus" and "Doctor Profundus" given to William. The same position will be also defended by Scotus, who has been pupil of William.
Last but not least, the Quaestio comes from William's Commentary on the Third book of Sentences. William lectured on the Sentences of Peter Lombard in Oxford and maybe then in Paris. His commentaries on Sentences survive in many manuscripts, which proofs that he was a very well known master of his time. Regretably, his Commentary has never been published entirely; only some questions have been published in quite old editions (A. Daniels (1909, 1913), P. Muscat (1927), J.M. Bissen (1927) and L. Hödl (1990)). According to Wadding, among William's work we should also find a volume of "Lectureae Theologicae", a volume of "Quodlibeticae Quaestiones" and "Quaestiones Ordinariae" and some philosophical commentaries on Aristotle.

Now, lets spend some words to introduce the question. William of Ware was a teacher respected for his ability in treating both philosophical and theological arguments and deep knowledge of Aristotle's writings. This Quaestio is a clear example of how acquainted he was with all these issues. The Solutio Propria begins with scientific arguments taken from natural philosophy and logics and then proceeds with the discussion of the opinions of Fathers of Churchs and Doctors.
After that, he immediately exposes the heart of his position, that explains why I called him an optimistic theologian. He holds that, since in theologiy whatever is though by human intellect is inevitably affected by error, it is better to make mistake in a way that is the most suitable possible to the perfection and the infinite abundance of the divine nature. Therefore, the theological though has to be abundant too and to attribute perfections rather then to doubt about them.
William says: "There is another opinion, according to which she did not contract the original sin. I want to hold this opinion, because if I must be wrong, since I am not sure about the other solution, I prefer to be mistaken by over abunding or giving to Mary a certain perfection, rather by sparsity or by diminishing or subtracting from her some perfections, that instead she actually has".
The solutions proceeds by several arguments, "per possibilitatem", "per congruentiam", "per actualitatem", "per potentiam multeplicitatis".
William concludes that the festivity for the Immaculate Conception must be celebrated.
... Maybe he was also a man fond of "holidays"!

Here there is text of the Quaestio. Enjoy!

Quaeritur, utrum beata Virgo concepta fuerit in originali peccato

Quod sic:
1. Damascenus libro III c. 2: “Spiritus sanctus supervenit purgans ipsam” : ergo aliquid, quod purgandum fuit; hoc non est nisi peccatum; non actuale: ergo originale.
2. Item, Augustinus libro I De baptismo parvulorum dicit, quod “solus Christus sine peccato natus fuit”.
3. Item, idem dicit libro II De baptismo parvulorum.
4. Item, peccatum fuit obstaculum, propter quod excludebantur homines ab ingressu caelestis patriae, quae quidem ianua aperta fuit per passionem: ergo, si beata Virgo fuisset sine omni peccato et morta fuisset ante passionem, intrasset caelum, et ita non omnibus fuisset ianua aperta per passionem Christi, nec beata Virgo indiguisset redemptione Filii sui; quod est inconveniens.
5. Item. De consacratione d. III c. 1 in annuntiatione solemnitatum dicitur in apparatu: “De festo Conceptionis nihil hic dicitur, quia celebrandum non est”; in peccatis enim concepta fuit.


1. Ad Rom. 11 : Si radix sancta, et rami; sed parentes beatae Virginia fuerunt sancti: ergo et ipsa.
2. Item, aliter festum Conceptionis non posset convenienter celebrari, quia quae connexio peccati ad sanctitatem? Quare etc.


Una opinio dicit, quod concepta fuit in originali peccato, et quod in eodem instanti fuit purgata et santificata, in alio tamen et alio signo eiusdem instantis.
Unde ponunt, quod unum possit esset in uno instanti ratione unius signi et aliud in eodem ratione alterius. Quod autem sit in eodem instanti accipere plura signa, hoc probant per exemplum de faba obviante lapidi molari. Si faba proiiceretur sursum contra lapidem molarem descendentem, cum lapis molaris non possit quiescere super fabam, necesse est, quod faba in eodem instanti ascendat et descendat, secundum tamen aliud et aliud sgnum in eodem instanti.
-Et similiter aliud exemplum: quando in materiam aeris debet induci forma ignis, in eodem instanti est corruptio formae aeri set inductio formae ignis, pro alio et alio signo eiusdem instantis. Et sic, ponunt, contradictoria posse esse in diversis signis eiusdem instantis.
Contra hoc arguitur sic: Istud non intelligo propter duplicem causam: una est reali set alia est contra hominem. Causa resalis est, quia tunc contradictoria essent simul vera in eadem censura indivisibili realiter; multiplicatio enim instantium est multiplicatio secundum rationem; diversitas autem secundum rationem non potest facere contradictoria esse in eodem instanti realiter: ergo beata Virgo non potuit simul in eodem instanti esse infecta peccato reatus originali set santificata.
Alia causa est ad hominem. Ipsi enim, qui hoc dicunt, negant hoc in consimili. Dicunt enim, quod angelus non potuerit peccare in primo instanti suae creationis, quia in primo instanti habuit primum actum bonum; si autem in eodem instanti peccasset, habuisset actum malum, et ita habuisset actumbonum et actum malum, et ita habuisset actum bonum et actummalum in eodem instanti; quod est impossibile. Et tamen secundum eos hoc fuisset possibile secundum diversa signa eiusdem instantis.
Quidquid sit de primo exemplo, alias erit sermo de hoc. Secundum exemplum non est ad propositum, quia generatio ignis et corruptio aeris non sunt opposita, et ideo possunt stare simul in eodem instanti; sed generatio ignis et corruptio ignis sunt opposita.
Alia est opinio,quod in originali sit concepta et non in eodem instanti mundata.
1. Et haec est intentio Bernardi in quodam libello De festo conceptionis B. Mariae Virginis; et ibi dicit, quod non vult Beata talem honorem, per quem fit derogatio Filio suo.
2. Item, Anselmus Libro II Cur Deus Homo c. 16: “ Virgo ipsa, unde assumtus est Christus, in iniquitatibus concepta est, et in peccatis concepit eam mater eius, et cum originali peccato nata est”.
3. Item, Anselmus, De conceptu virginali c. 14: “Hoc autem nullatenus refragatur rationi nostrae, quae semen de Virgine sumtum asserit esse mundum quamvis sit de massa peccatrice”.
4. Item, Augustinus, De nuptiis et concupiscentia: “Nullus concipitur ex mare et femina, nisi contrahat originale”.
5. Item, effectus alicuius existens in aliquo, arguit causam illius effectus; peccatum autem est causa mortis; beata autem Virgo morta fuit: ergo habuit peccatum; non actuale: ergo originale.
6. Item, aut fuit santificata ante conceptionem aut in concepitone aut post conceptionem. Non ante, quia ante non fuit; nec in, quia tunc fuit libido parentum actualis, et simul fuissent contradictoria: ergo santificata fuit post conceptionem, et ita contraxit originale.
7. Item, Augustinus, De fide ad Petrum: “Fermissime tene, quod omnis, qui inter hominem et mulierem nascitur, contrahit originale.
8. Item, si non contraxisset originala, non indiguisset morte Christi, quod est contra Augustinum, De perfectione iustitiae: “unus est Deus et unus mediator Dei et hominum, Christus Iesus, sine quo nemo a condemnatione liberatur, sive quam trait ex illo, in quo omnes peccaverunt, sive quam posea suis iniquitatibus addidit”. Et post: “Quisquis ergo fuisse vel esse aliquem hominem vel aliquos homines putat, excepto uno mediatore Dei et hominum, quibus necessaria non fuerit peccatorum remissivo, contrarius est divinae scripturae, ut apostolus dicit, per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertranisse, in quo omnes peccaverunt; et necesse est, ut impia contenzione asserat, esse posse homines, qui sine mediatore Cristo liberante atque salvante sint liberi salvique a pecato, cum Iesus dixerit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare iustos, sed peccatores”. ET loquitur ibi de peccato originali, sicut patet espresse.
9. Item, Hieronymus super illud Psalmi: De manu canis unicam meam, dicit, quod unicam meam nominet Cgristus animam suam, quae sola fuit sine peccato.
10. Item, Augustinus libro V Contra IUlianum dicit: “Concupiscentiam, ex qua trahebatur corpus Virginia, quam non potuit contrahere Filius Virginia”; sed constat, quod concupiscentia vel est pecatum originalevel consequitur ipsu: ergo.
Alia est opinio, quod non contraxit originale. Quam volo tenere, quia, si debeam deficere, cum non sim certus de altera parte, magis volo deficere per superabundantiam, dando Mariae aliquam praerogativam, quam per defectum, diminuendo vel subtrahendo a bea aliquam praerogativam, quam habuit; sicut in questione, qua quaeritur de potentia Filii sui. Unde primo volo ostendere possibilitatem, secundo congruentia, tertio actualitatem, quarto potentiae multiplicitatem, quinto, quod festum conceptionis est celebrandum, et sexto, quod festum esset celebrandum, etiamsi esset concepta in originali.
1. Possibilitatem ostendo sic: primo narrando, secundo exempla adducendo.
Primo narrando sic: Illa massa carnis, ex qua corpus Virginia fuit formatum, simul fuit seminata et mundata. Ex parte autem seminantis fuit in ea qualitas morbida; se eatenus, qua fuit inde formandum corpus Virginis, fuit mundata, non dico santificata, quia sanctificari non potest,
nisi quod est susceptivum peccati et gratiae, cuiusmodi est sola anima. In massa, inquam, illa fuit ratione parentumseminntium qualitas morbida, ratione cuius qualitatis ex unione animae ad carnem talem in aliis hominibus contrahitur originale. Cum igitur infectio ista sive qualitas morbida non sit substantia carnis, sed reatus differens a bea, possibile fuit Deo preservare illam massam ab infectione vel qualitate morbida, in quantum ex ea debuit formari corpusVirginis, quamvis infecta fuerit illa massa a parte seminantium.
Ad hoc potest adduci illud exemplum Augustini in Epistola ad Elvidium, ubi dicit, quod, si anima Christi fuisset ex traduce, non fuisset necesse habuisse originale, quia in eodem instanti fuisset sanctificata, quo fuisset traducta: ergo similiter, quamvis caro beatae Virginis fuerit traduca et sic infecta, potuit tamen in eodem instanti mundari.
Aliud exemplum est, quod dicit Anselmus, c. 7 sive 8 De veritate, ubi dicit: “Cum peccans a beo, ad quem non pertinet, percutitur, quoniam et ipse percuti debet, et ille non debet percuotere, debet et non debet esse percussivo, et ideo recta et non recta negari non potest”. Ex hoc habetur, quod eadem res propter diversam relationem dicit potest recta et non recta. Igitur similiter in proposito massa ist a parte parentum beatae Virginia possibilis fuit habere infectionem sive non rectitudinem; et a parte sui, in quantum ex ea debuit corpus beatae Virginis formari, possibile fuit, quod haberet minditiam et rectitudinem, Et tamen istud dando beatae Virgini non est contra praerogativam conceptionis Filii, quia Filius suus conceptus est mundus et de munda, beata autem Virgo concepta est munda, sed de immundis, ceteri autem homines concepti sunt immundu et de immundis. Sic patet possibilitas.
2. Congruentia autem patet, quia, postquam Filius eius est ipsa munditia, congruum fuit, ut faceret Matrem suam ita mundam, sicut potuit, et sic non solum mundaaret, seda b omni immunditia praeservaret; et hoc dicit Anselmus, De conceptu virginali c. 18: “Decedat, ut istitus hominis conceptio de matre purissima fieret; nempe decens erat, ut ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium, quem de corde suo aequalem sibi genitum tamquam se ipsum diligebat, ita dare disponebat, ut naturaliter unus esset idemque communis Dei Patri set Virginia Filius, et quam ipse Filius facere sibi matrem substantialiter eligebat, et de qua Spiritus sanctus volebat et operaturus erat, ut conciperetur et nascereturille, de quo ipse procedebat”.
Item, Anselmus, c. 13 et 15 De conceptu ostendit, quod Deus potuit ferisse unum hominem sine omni peccato; si ergo Virgo Maria traxisset originale, talis fuisset mundior Virgine; quod est inconveniens, quia decet filium matrem summe honorare; et quod potuit, congruum fuit, quod fecerit; et ex hoc sequitur, quo dita fecerit, cum filius debeat matrem honorare.
3. Quod sic factum sit, sunt auctoritates. Lincolniensis, ut dicitur, hoc posuit. Et Alexander Nequam in ultimo vitae suae exposuit illud Canticorum: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te, neque actualis originalis de beata Virgine.
Item, Anselmus hoc videtur dicere in 2quodam libello,quem condidit de ista materia.
Item, Richardus de S. Victore in sermone De concepitone beatae Virginis.
Item, Augustinus in libro De natura ed gratia circamedium dicit: “Excepta itaqua sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domininullam prorsus, cum de peccatis agitur, volo haberi quaestionem; unum enim scimus, quod eiplusgratiae collatum fuerit ad vincendum omnni ex parte peccatum, quae concipere ac pareremeruit quem constat nullum habere peccatum. Hac igitu Virgine excepta etc.”. Haec Augustinus.
4. Quarto ostenditur multiplicitas potentiae ad gratiam. Est enim duplex potentia ad gratia, scilicet naturali set obedientalis. Potentia quasi naturalis ad gratiam est illa, quae impletur secundum correspondentiam ad actum elicitum a potentia; et sic angeli receperunt gratiam per comparationem ad actus elicitos, quia secundum conatum suum et meritum. Potentia autem obedientialis est triplex: una, quae potest repleri, natura stante in proprio supposito absolute; alia est potentia ad gratiam, quae potest repleri, natura stante in proprio supposito non absolute, sed in relatione, ut suppositum illud sit Mater Dei; tertia potentia obedientalis est ad gratiam creatam, quae non potest repleri natura stante in proprio supposito, sed solum in supposito divino. Credo, quod in nulla natura sit impleta potentia obedientalis secunda ad gratiam, nisi in sola beata Virgine; nec esset possibile impleri, nisi creatura illa fieret Mater Dei; nec credo, quod aliqua pura creatura repleta sit tanta gratia, quantam posset habere de potentia obedientali primo modo dicta, nisi beata Virgo. Unde beata Virgo impleta est gratia secundum utramque potentiam obedientalem; et ita excellit omnem puram creaturam in gratia secundum duplicem gradum gratiae; et ideo gratia et Deus est in ipsa per quondam specialem illapsum.
Tertiam vero gratiam non potest pura creatura accipere manens in proprio supposito; et hanc habuit Christus. Nec fuisset possibile, quod tanta gratia remansisset in anima Christi, si per impossibile fuisset anima Christi separata a Verbo. Et sic gratia animae Christi excedit gratiam animae beatae Virginia per unum gradum; qui tamen gradus facit plus distare gratiam animae Christi a gratia beatae Virginia in excellentia quam duo gradus, in quibus excellit beata Virgo omnem puram creatura, faciunt gratiam beatae Virginia distare in esse a gratia aliorum hominum. – Exemplum, quod non posset manere tanta gratia in anima Christi, si dimitteretur a verbo: si caliditas, quae est qualitas simbolica, maneret Eadem numero in ignee t aere, et ex igne generatur aer, caliditas ista in aere non esset ita intensa in aere generato, sicut fuit in igne. Sic est in proposito de gratia animae Christi, si esset divisa a Verbo, quod non maneret tanta ne cita intensa.
Sciendum est etiam, quod beata Virgo fuit repleta tanta gratia in prima sanctificatione, quantam potuit pura creaturahabere, stans in proprio supposito absolute. In secunda fuit confirmata, quod nec venialiter nec mortaliter postea potuit peccare, in qua recepit tantam gratiam, quantam non potest pura creatura recipere, nisi fieret Mater Dei.
5. Et ex quo sequitur quintum, quod, ex quo totum mundum est quod est a parte Virginia in concepitone, festum conceptionis est celebrandum; et ideo dicit Anselmus in Epistola ad episcopos Angliae: “Non credo, esse verum amatorem beatae Virginia, qui respuit celebrare festum conceptionis”.
6. Et supposito, quod contraxisset originale, adhuc posset celebrari, in quantum illa massa debuit esse originale principium corporis Christi, non in quantum vitiata. Sic in ortu filiorum regis fit solemne festum; sic cathedra S. Petri celebratur, in quantum ibi incipiebat futura ecclesiae dignitas.


Brunellus said...

Thanks. That's a lot of text! Perhaps it would be a good idea to use HTML tags to make the structure clearer – e.g. by putting authors in bold and subheadings like 'Primo' in italics.

Doctorsubtilis said...

Dear Brunellus,
You're right. But I'm old fashioned in this matter and I'm not an expert user. But I learn. Suggest me how to do and I'll make it done.

Doctorsubtilis said...
This comment has been removed by the author.
Brunellus said...

OK. HTML tags are like light switches: for each property, there's a way of saying "switch it on" and a way of saying "switch it off". For boldness, the on-switch is <b> and the off-switch is </b>. For italics, the on-switch is <i> and the off-switch is </i>.

So if you want to produce "Primo probatur...", you should type this: "<i>Primo</i> probatur...". Try it!

Doctorsubtilis said...

Wow... fantastic... Thanks a lot.